Quod autem uobis uidetur inuitos ad ueritatem non esse cogendos, erratis nescientes scripturas neque uirtutem dei, qui eos uolentes facit, dum coguntur inuiti. numquid enim paenitentiam Niniuitae inuiti egerunt, quia hoc rege suo compellente fecerunt? iam enim propheta iram dei uniuersae ciuitati eam triduo perambulans praenuntiauerat: quid igitur opus erat regis imperio, ut humiliter supplicaretur deo, qui non intuetur ora sed corda, nisi quia erant in eis quidam, qui nec curarent nec crederent praedicta diuina nisi territi potestate terrena? ista igitur iussione regiae potestatis, contra quam uoluntarius fit uester occasus, multis ad salutem quae (est) in Christo praestatur occasio, qui etsi uiolenter adducuntur ad cenam tanti patris familias et compelluntur intrare, intus tamen inueniunt unde se laetentur intrasse. utrumque enim futurum dominus ipse praedixit et utrumque compleuit. nam reprobatis quibusdam, qui utique intelleguntur Iudaei, quia ipsi per prophetas antea fuerant inuitati et ad horam excusare maluerunt, ait dominus seruo suo: exi in plateas et uicos ciuitatis, et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc. et ait seruus: 6 cf. Matth. 22, 10 17 cf. Ion. 3 30 Luc. 14, 21-23 def. J 3 uestris] nostris f nostris] uestris nostri f 11 nostris f 24 est addidi domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. et ait dominus seruo: exi in uias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. intellegimus \'uias\' haereses, schismata \'saepes\'; uiae quippe hoc loco significant diuersas opiniones, saepes autem peruersas opiniones. quid ergo miramini, si non corporalis cibi sed spiritalis fame moritur, quisquis ad istam cenam nec libenter introductus nec uiolenter impulsus ingreditur?