<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="24" unit="altchapter"/> Uerba epistulae: <hi rend="italic">Sed belliferae, inquit, pacis <lb/>
            cruentaeque unitatis se incolas iactant. audiant dominum<lb/>
             dicentem: pacem meam do nobis, pacem relinquo uobis; <lb/>
            non sicut saeculum dat ego do nobis. saeculi enim pax <lb n="15"/>
            inter animos gentium dissidentes armis et belli exitu foederatur; <lb/>
            domini Christi pax salubri lenitate tranquilla uolentes <lb/>
            inuitat, non cogit inuitos</hi>. ad haec responsio: Uos quidem <lb/>
            belliferam pacem et cruentam unitatem facere cupitis aut <lb/>
            uiolentis mortibus nostris aut uoluntariis mortibus uestris, <lb n="20"/>
            non imputantes uobis quod facitis nobis et imputantes nobis <lb/>
            quod facitis uobis. sed nos et quod facitis nobis cogimur <lb/>
            sustinere et quod uobis facitis nihil possumus quam dolere, <lb/>
            dum tamen fiat pax et unitas Christi propter salutem multorum, <lb/>
            sicut fit in plurimis, etiamsi propter furorem paucorum non <lb n="25"/>
            fit in omnibus. nam si non inuido, sed fideli oculo uelletis <lb/>
            attendere, uideretis, quam uera pace atque unitate Christi <lb/>
            gaudeant qui ex uobis ad nos uenerunt, tot tantorumque <lb/>
            populorum agmina, in quibus etiamsi adhuc sunt nonnulli <lb/>
            ipsa nouitate turbati, et ipsi paulatim ab hac infirmitate

<note type="footnote"> 6 Ioh. 16, 3; cf. pag. 218, 22 10 Ex. 20, 13 11 Matth. 10, 23 <lb/>
            14 Ioh. 14, 27 </note> <note type="margin"><hi rend="italic">ief.4</hi></note>

<note type="footnote"> 1 metuitis] <hi rend="italic">metuimus v</hi> 2 uestro] uitio <hi rend="italic">f errore addidi</hi> 3 occidimur <lb/>
            et nos <hi rend="italic">f</hi> 4 nobis <hi rend="italic">/</hi> 9 quem—10 cognouistis <hi rend="italic">suppl. mg. v, sed<lb/>
             scr</hi>. prohibentem; <hi rend="italic">ego</hi> dicentem <hi rend="italic">praetuli coli. Petil. II 16, 36 ext,..;<lb/>
             om. fv 27 uidetis f</hi> </note>

<note type="footnote"> LIII. Augugt. c. Don. III. </note>

<note type="footnote"> 15 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="226"/>
            sanantur. et si ficti aliqui perseuerant, non utique propter <lb/>
            ipsos non fuerant colligendi quos uidemus ueraces, quorum <lb/>
            quidam in regionibus uestris etiam quibusdam nostris maiores <lb/>
            apparuerunt, quando uobis illa perditionis libertate concessa <lb/>
            ad uos redire noluerunt. debebamus ergo, ne perderemus istos,<lb n="5"/>
            colligere et fictos, quia in euangelio legitur seruos ad nuptias <lb/>
            domini sui congregasse conuiuas bonos et malos, maxime quia <lb/>
            uos de area dominica superbiae spiritus tamquam improbus <lb/>
            uentus ante tempus uentilationis excussit, unde uos ad illam, <lb/>
            quantum opitulante deo possumus, reuocare conamur. et utique<lb n="10"/>
            nostis, quemadmodum scopis diligentiae frumentum simul etiam <lb/>
            cum terra trahitur, quando in aream reuocatur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>