<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="23" unit="altchapter"/> Nolite itaque falli, quod nobis dictum sit: <lb/>
            ueniet hora, quando qui uos occiderint putent<lb n="15"/>
            se officium facere deo aut, sicut tu hoc testimonium <lb/>
            posuisti: <hi rend="italic">putent se uictimam dare deo</hi>. non quidem hoc <lb/>
            esse dictum de persecutionibus, quas gentes ecclesiae fecerunt, <lb/>
            manifestum est. diis enim suis plurimis, qui utique non sunt, <lb/>
            deputauerunt se gentiles officium facere, cum hoc facerent<lb n="20"/>
            uni deo. unde hoc idem, quod dominus praedixit suis, aut <lb/>
            per Iudaeos impletum est, qui sanctum Stephanum et multos <lb/>
            alios occiderunt, dum putabant se officium deo facere, quoniam <lb/>
            unum uerum deum colere uidebantur, aut etiam nobis, <lb/>
            id est catholicis, dictum est de diuersis haereticis usque quaque <lb n="25"/>
            furentibus, qui ubi possunt et quando possunt et quomodo <lb/>
            possunt occidendo catholicos putant se officium deo facere, <lb/>
            maximeque de uobis, qui praecipuum uobis nomen fecistis in <lb/>
            Africa de talibus uictimis. nam si uobis dictum esset, non <lb/>
            utique uos ipsi occideretis, sed expectaretis a nobis potius <lb n="30"/>
            occidi, qui putamus nos, ut dicitis, cum id facimus, officium <lb/>
            deo facere. nunc uero cum festinatis ad mortem, ne a nostris

<note type="footnote"> 15 Ioh. 16, 2; cf. pag. 218, 20 </note> <note type="margin"><hi rend="italic">def. J</hi></note>

<note type="footnote"> 10 ecclesia <hi rend="italic">/</hi> 13 iu noxia <hi rend="italic">scripsi</hi> innoxie <hi rend="italic">It)</hi> 14 sit] est <hi rend="italic">f</hi> 16 hoc <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi hic fo</hi> 31 facimus] facitis <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="225"/>
            teneamini, uiuere metuitis, non occidi, quia erubescitis corrigi <lb/>
            aut de uestro (errore) conuinci. an forte uos estis ad quos <lb/>
            utrumque pertineat, quia, cum occidimini et uos a uobis, <lb/>
            putatis uos officium deo facere et has ei uictimas de uobis <lb/>
            dare? ad uos ergo pertinet, quod sequitur atque abs te commemoratum <lb n="5"/>
            est. mox enim dominus adiunxit et ait: sed <lb/>
            haec facient uobis, quia non cognouerunt patrem <lb/>
            neque me. cum itaque uos ipsos occiditis, putantes uos <lb/>
            officium deo facere, nec patrem cognouistis, (quem non audistis <lb/>
            dicentem: non occides, nec filium cognouistis), quem <lb n="10"/>
            non audistis dicentem: fugite. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>