Nolite itaque falli, quod nobis dictum sit: ueniet hora, quando qui uos occiderint putent se officium facere deo aut, sicut tu hoc testimonium posuisti: putent se uictimam dare deo . non quidem hoc esse dictum de persecutionibus, quas gentes ecclesiae fecerunt, manifestum est. diis enim suis plurimis, qui utique non sunt, deputauerunt se gentiles officium facere, cum hoc facerent uni deo. unde hoc idem, quod dominus praedixit suis, aut per Iudaeos impletum est, qui sanctum Stephanum et multos alios occiderunt, dum putabant se officium deo facere, quoniam unum uerum deum colere uidebantur, aut etiam nobis, id est catholicis, dictum est de diuersis haereticis usque quaque furentibus, qui ubi possunt et quando possunt et quomodo possunt occidendo catholicos putant se officium deo facere, maximeque de uobis, qui praecipuum uobis nomen fecistis in Africa de talibus uictimis. nam si uobis dictum esset, non utique uos ipsi occideretis, sed expectaretis a nobis potius occidi, qui putamus nos, ut dicitis, cum id facimus, officium deo facere. nunc uero cum festinatis ad mortem, ne a nostris 15 Ioh. 16, 2; cf. pag. 218, 20 def. J 10 ecclesia / 13 iu noxia scripsi innoxie It) 14 sit] est f 16 hoc scripsi hic fo 31 facimus] facitis v teneamini, uiuere metuitis, non occidi, quia erubescitis corrigi aut de uestro (errore) conuinci. an forte uos estis ad quos utrumque pertineat, quia, cum occidimini et uos a uobis, putatis uos officium deo facere et has ei uictimas de uobis dare? ad uos ergo pertinet, quod sequitur atque abs te commemoratum est. mox enim dominus adiunxit et ait: sed haec facient uobis, quia non cognouerunt patrem neque me. cum itaque uos ipsos occiditis, putantes uos officium deo facere, nec patrem cognouistis, (quem non audistis dicentem: non occides, nec filium cognouistis), quem non audistis dicentem: fugite. Uerba epistulae: Sed belliferae, inquit, pacis cruentaeque unitatis se incolas iactant. audiant dominum dicentem: pacem meam do nobis, pacem relinquo uobis; non sicut saeculum dat ego do nobis. saeculi enim pax inter animos gentium dissidentes armis et belli exitu foederatur; domini Christi pax salubri lenitate tranquilla uolentes inuitat, non cogit inuitos . ad haec responsio: Uos quidem belliferam pacem et cruentam unitatem facere cupitis aut uiolentis mortibus nostris aut uoluntariis mortibus uestris, non imputantes uobis quod facitis nobis et imputantes nobis quod facitis uobis. sed nos et quod facitis nobis cogimur sustinere et quod uobis facitis nihil possumus quam dolere, dum tamen fiat pax et unitas Christi propter salutem multorum, sicut fit in plurimis, etiamsi propter furorem paucorum non fit in omnibus. nam si non inuido, sed fideli oculo uelletis attendere, uideretis, quam uera pace atque unitate Christi gaudeant qui ex uobis ad nos uenerunt, tot tantorumque populorum agmina, in quibus etiamsi adhuc sunt nonnulli ipsa nouitate turbati, et ipsi paulatim ab hac infirmitate 6 Ioh. 16, 3; cf. pag. 218, 22 10 Ex. 20, 13 11 Matth. 10, 23 14 Ioh. 14, 27 ief.4 1 metuitis] metuimus v 2 uestro] uitio f errore addidi 3 occidimur et nos f 4 nobis / 9 quem—10 cognouistis suppl. mg. v, sed scr . prohibentem; ego dicentem praetuli coli. Petil. II 16, 36 ext,..; om. fv 27 uidetis f LIII. Augugt. c. Don. III. 15 sanantur. et si ficti aliqui perseuerant, non utique propter ipsos non fuerant colligendi quos uidemus ueraces, quorum quidam in regionibus uestris etiam quibusdam nostris maiores apparuerunt, quando uobis illa perditionis libertate concessa ad uos redire noluerunt. debebamus ergo, ne perderemus istos, colligere et fictos, quia in euangelio legitur seruos ad nuptias domini sui congregasse conuiuas bonos et malos, maxime quia uos de area dominica superbiae spiritus tamquam improbus uentus ante tempus uentilationis excussit, unde uos ad illam, quantum opitulante deo possumus, reuocare conamur. et utique nostis, quemadmodum scopis diligentiae frumentum simul etiam cum terra trahitur, quando in aream reuocatur. Quod autem uobis uidetur inuitos ad ueritatem non esse cogendos, erratis nescientes scripturas neque uirtutem dei, qui eos uolentes facit, dum coguntur inuiti. numquid enim paenitentiam Niniuitae inuiti egerunt, quia hoc rege suo compellente fecerunt? iam enim propheta iram dei uniuersae ciuitati eam triduo perambulans praenuntiauerat: quid igitur opus erat regis imperio, ut humiliter supplicaretur deo, qui non intuetur ora sed corda, nisi quia erant in eis quidam, qui nec curarent nec crederent praedicta diuina nisi territi potestate terrena? ista igitur iussione regiae potestatis, contra quam uoluntarius fit uester occasus, multis ad salutem quae (est) in Christo praestatur occasio, qui etsi uiolenter adducuntur ad cenam tanti patris familias et compelluntur intrare, intus tamen inueniunt unde se laetentur intrasse. utrumque enim futurum dominus ipse praedixit et utrumque compleuit. nam reprobatis quibusdam, qui utique intelleguntur Iudaei, quia ipsi per prophetas antea fuerant inuitati et ad horam excusare maluerunt, ait dominus seruo suo: exi in plateas et uicos ciuitatis, et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc. et ait seruus: 6 cf. Matth. 22, 10 17 cf. Ion. 3 30 Luc. 14, 21-23 def. J 3 uestris] nostris f nostris] uestris nostri f 11 nostris f 24 est addidi domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. et ait dominus seruo: exi in uias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. intellegimus \'uias\' haereses, schismata \'saepes\'; uiae quippe hoc loco significant diuersas opiniones, saepes autem peruersas opiniones. quid ergo miramini, si non corporalis cibi sed spiritalis fame moritur, quisquis ad istam cenam nec libenter introductus nec uiolenter impulsus ingreditur? Uerba epistulae: Odio, inquit, saeculi ga-udemzts. in eius pressuris non succumbimus, sed laetamur. mundus hic non potest seruos Christi diligere, qui Christum cognoscitur non amasse, domino ipso dicente: si saeculum uos odit, scitote quia me primum odio habuit quam uos. si me persecuti sunt, et uos persequentur . ad haec responsio: Quomodo gaudentes odio saeculi pressuris eius non succumbitis, sed laetamini, cum uos ipsos uelitis occidere, ne molestias qualescumque patiamini, et mori eligitis non ab aliis occisi pro ueritate Christi, sed a uobis ipsis pro parte Donati? ista circumcellionum est insania, non martyrum gloria. cum itaque appareant facta uestra, quid uobis uerba usurpatis aliena? mundus iste, inquit, non potest seruos Christi diligere, qui Christum cognoscitur non amasse . non ergo ad mundum istum pertinemus nos, quia diligimus uos; sed serui Christi uos non estis, qui malum pro bono retribuentes et malitiam uestram, quando in nos exercere non potestis, in uos retorquentes nec nos diligitis et uos occiditis. dominus autem quando dixit: si saeculum uos odit, scitote quia me prjorem uobis odio habuit. si me persecuti sunt, et uos persequentur, non uobis, sed illis dixit, quibus praecepit, ut, si eos persequerentur in ista ciuitate, fugerent in aliam, quod uos non facitis. illis dixit, ad quas ciuitates confugerent usque in finem saeculi non defuturas, quas uos 12. 27 lob. 15, 18. 20 29 cf. Matth. 10, 23 tltf. A 1 domine (xopie) scripsi domino fv 10 eis f 15 quomodo] quo v 15* querimini uobis iam deesse nec uultis fateri eos, quibus haec dicta sunt, uos non esse. Uerba epistulae: Sed etsi persecutio conquiescat, inquit, unde martyrum numerus adimpletur, Iohanne dicente: uidi, inquit, animas occisorum sub ara dei exclamantium et dicentium: quamdiu, domine, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant super terram? et acceperunt singuli stolas albas, et dictum est eis, ut requiescerent adhuc paucum tempus, donec impleatur numerus fratrum ipsorum qui incipient interfici sicut et ipsi ? ad haec responsio: Si sub ara Christi martyres esse uelletis, non uos ipsos incendendo sacrificium diabolo faceretis. quis enim gaudet de isto furore uestro nisi diabolus, qui eum uobis inspirat, et qui sunt ex parte illius? ipse est, qui illum puerum, de quo in euangelio legimus, mittebat aliquando in aquam, aliquando in ignem, ipse et illum gregem porcorum praecipitem fluctibus mersit, ipse, ut se de pinna templi praecipitaret, etiam ipsi domino audacissima temptatione suggessit. ad diabolum sine dubio pertinetis, cum tria genera mortis, aquam ignem praecipitium, in uestris mortibus frequentatis. si enim mentes non dementia perderetis, ista ipsa uerba, quae de sancto libro posuisti, ab isto interitu quem uobis ingeritis uos reuocare deberent. quid enim animae martyrum sub ara dei dicunt? quamdiu, domine, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant super terram? uindicari poscunt sanguinem suum, in eis utique a quibus fusus est: numquid in aliis? ac per hoc uindicabitur uester in uobis.