<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Porro si persequi tantummodo ille dicendus est, qui <lb/>
            dolore aliquo excruciat seu uult tenere ut excruciet, non tibi<lb n="20"/>
            uideatur excruciator cordis leuior esse quam corporis, et considera, <lb/>
            qualem persecutionem patiebatur qui dicebat in psalmo: <lb/>
            uidi insensatos et tabescebam. hanc persecutionem <lb/>
            Loth iustus patiebatur in Sodomis etiam priusquam in domo <lb/>
            eius angeli hospites eius, cum homines putarentur, a Sodomitis<lb n="25"/>
            appeterentur ad stuprum. iustus enim eos tam publice <lb/>
            turpes et ante suae domus iniuriam sine magno cordis cruciatu <lb/>
            uidere non poterat. 
</p><p><milestone n="22" unit="altchapter"/>Unde inter suas persecutiones etiam talia commemorat <lb/>
            apostolus Paulus, dicens: quis infirmatur et ego non <lb n="30"/>
            infirmor? quis scandalizatur et ego non uror?

<note type="footnote"> 2. 14 II Tim. 3, 12 10 Hiob 7, 1 23 Ps. 118, 158 24 cf. Gen. 19 <lb/>
            30 II Cor. 11, 29 </note> <note type="margin"><hi rend="italic">def. J</hi></note>

<note type="footnote"> 20 seuj qui se <hi rend="italic">f</hi> 24 Lot <hi rend="italic">v</hi> 27 iniuriam) ianuam <hi rend="italic">non bene coni. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="223"/>
            proinde quanto maior est in nobis caritas Christi, tanto maiore <lb/>
            cum dolore animi uos uidemus habere sacramenta Christi et <lb/>
            separari a membris Christi et rebellare contra pacem Christi. <lb/>
            sed quamdiu in hoc corpore uiuitis, spes nobis aliqua de <lb/>
            nobis datur; cum uero iam in illa dissensione morimini, multo <lb n="5"/>
            amarius uos dolemus. iam porro quando uos ipsos necatis <lb/>
            uel irruendo armis alienis uel praecipitiis et submersionibus <lb/>
            et ignibus uestris, satis dici non potest quanto nos maerore <lb/>
            crucietis. plus quippe impius Absalon patrem sanctum Dauid <lb/>
            extinctus quam rebellis afflixit. uiuum namque eum comprehendi <lb n="10"/>
            cupiebat, ut qui malitia grassabatur paenitentia sanaretur. <lb/>
            erat ergo ille persecutor patris non solum populum dei diuidendo <lb/>
            nec solum contra dei legem et contra legitimum patris <lb/>
            regnum arma portando atque bellando, sed multo amplius <lb/>
            persecutus est cor paternum in illa impietate moriendo. denique <lb n="15"/>
            illum pater optimus pessimum filium, quem non desperando <lb/>
            non defleuerat uiuum, spe finita fleuit occisum. discite ergo, <lb/>
            quid sit quod apostolus ait: omnes qui uolunt in Christo <lb/>
            pie uiuere persecutionem patientur. si catholicorum <lb/>
            domus Donatistae non diripuissent, si catholicas ecclesias <lb n="20"/>
            non incendissent, si catholicorum codices sanctos in ipsa <lb/>
            incendia non misissent, si catholicorum corpora non immanissimis <lb/>
            caedibus afflixissent, si catholicorum membra non praecidissent, <lb/>
            si oculos non extinxissent, si denique catholicos non <lb/>
            crudeliter occidissent, hanc solam nos a uobis grauissimam <lb n="25"/>
            persecutionem perpeti uerissime diceremus, quia uidemus <lb/>
            uos insensatos et tabescimus, quia infirmatos et infirmamur, <lb/>
            quia scandalizatos et urimur, quia perditos et lugemus. haec <lb/>
            mala uestra, quae uos in aeternum interitum mittunt, amarius <lb/>
            nos persequuntur quam illa, quae a uobis nostris corporibus <lb n="30"/>
            uel rebus uel domibus aut basilicis inferuntur. minus persequimini, <lb/>
            cum in nos saeuitis, quam cum uos peritis. denique <lb/>
            in illa persecutione, qua in nos saeuitis, cum laude gaudemus, <lb/>
            in hac autem, qua uos peritis, si gauisi fuerimus, uobiscum

<note type="footnote"> 9 cf. II Reg. 18 18 II Tim. 3, 12 </note> <lb/>
             
<pb n="224"/>
            perimus. sed quamdiu in hac carne uiuitis, de nobis desperare <lb/>
            non possumus; cum uero in hac impietate morimini, maxime <lb/>
            cum uos ipsos horrenda caecitate furoris occiditis, amarissimam <lb/>
            tristitiam nostram illud tantummodo consolatur, quod consolatum <lb/>
            est sanctum Dauid, in unitate scilicet dei populus<lb n="5"/>
            congregatus, qui fuit scelerati filii tyrannide diuisus. tolerabilius <lb/>
            enim longe pauciores pertinacissimi uestri suis praecipitiis <lb/>
            uel submersionibus uel ignibus pereunt, quam innumerabiles <lb/>
            populi illis eorum salutem impedientibus incendio cum illis <lb/>
            aeterni ignis ardebunt. numquam igitur ecclesiae Christi defuit<lb n="10"/>
            aut deerit, unde secundum apostolum qui uolunt in Christo <lb/>
            pie uiuere persecutionem patiantur, aut impiorum malitiam <lb/>
            sustinendo cum in noxia uiuunt, aut eos dolendo cum pereunt. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>