Porro si persequi tantummodo ille dicendus est, qui dolore aliquo excruciat seu uult tenere ut excruciet, non tibi uideatur excruciator cordis leuior esse quam corporis, et considera, qualem persecutionem patiebatur qui dicebat in psalmo: uidi insensatos et tabescebam. hanc persecutionem Loth iustus patiebatur in Sodomis etiam priusquam in domo eius angeli hospites eius, cum homines putarentur, a Sodomitis appeterentur ad stuprum. iustus enim eos tam publice turpes et ante suae domus iniuriam sine magno cordis cruciatu uidere non poterat. Unde inter suas persecutiones etiam talia commemorat apostolus Paulus, dicens: quis infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur et ego non uror? 2. 14 II Tim. 3, 12 10 Hiob 7, 1 23 Ps. 118, 158 24 cf. Gen. 19 30 II Cor. 11, 29 def. J 20 seuj qui se f 24 Lot v 27 iniuriam) ianuam non bene coni. v proinde quanto maior est in nobis caritas Christi, tanto maiore cum dolore animi uos uidemus habere sacramenta Christi et separari a membris Christi et rebellare contra pacem Christi. sed quamdiu in hoc corpore uiuitis, spes nobis aliqua de nobis datur; cum uero iam in illa dissensione morimini, multo amarius uos dolemus. iam porro quando uos ipsos necatis uel irruendo armis alienis uel praecipitiis et submersionibus et ignibus uestris, satis dici non potest quanto nos maerore crucietis. plus quippe impius Absalon patrem sanctum Dauid extinctus quam rebellis afflixit. uiuum namque eum comprehendi cupiebat, ut qui malitia grassabatur paenitentia sanaretur. erat ergo ille persecutor patris non solum populum dei diuidendo nec solum contra dei legem et contra legitimum patris regnum arma portando atque bellando, sed multo amplius persecutus est cor paternum in illa impietate moriendo. denique illum pater optimus pessimum filium, quem non desperando non defleuerat uiuum, spe finita fleuit occisum. discite ergo, quid sit quod apostolus ait: omnes qui uolunt in Christo pie uiuere persecutionem patientur. si catholicorum domus Donatistae non diripuissent, si catholicas ecclesias non incendissent, si catholicorum codices sanctos in ipsa incendia non misissent, si catholicorum corpora non immanissimis caedibus afflixissent, si catholicorum membra non praecidissent, si oculos non extinxissent, si denique catholicos non crudeliter occidissent, hanc solam nos a uobis grauissimam persecutionem perpeti uerissime diceremus, quia uidemus uos insensatos et tabescimus, quia infirmatos et infirmamur, quia scandalizatos et urimur, quia perditos et lugemus. haec mala uestra, quae uos in aeternum interitum mittunt, amarius nos persequuntur quam illa, quae a uobis nostris corporibus uel rebus uel domibus aut basilicis inferuntur. minus persequimini, cum in nos saeuitis, quam cum uos peritis. denique in illa persecutione, qua in nos saeuitis, cum laude gaudemus, in hac autem, qua uos peritis, si gauisi fuerimus, uobiscum 9 cf. II Reg. 18 18 II Tim. 3, 12 perimus. sed quamdiu in hac carne uiuitis, de nobis desperare non possumus; cum uero in hac impietate morimini, maxime cum uos ipsos horrenda caecitate furoris occiditis, amarissimam tristitiam nostram illud tantummodo consolatur, quod consolatum est sanctum Dauid, in unitate scilicet dei populus congregatus, qui fuit scelerati filii tyrannide diuisus. tolerabilius enim longe pauciores pertinacissimi uestri suis praecipitiis uel submersionibus uel ignibus pereunt, quam innumerabiles populi illis eorum salutem impedientibus incendio cum illis aeterni ignis ardebunt. numquam igitur ecclesiae Christi defuit aut deerit, unde secundum apostolum qui uolunt in Christo pie uiuere persecutionem patiantur, aut impiorum malitiam sustinendo cum in noxia uiuunt, aut eos dolendo cum pereunt.