<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="21" unit="altchapter"/> Nam et illud quod addidisti dixisse apostolum: <lb/>
            <hi rend="italic">omnes, qui in Christo pie uiuere uolunt, persecutionem <lb/>
            patiantur necesse est,</hi> non quidem ille dixit: \'necesse <lb/>
            est\\ sed: omnes, ait, qui uolunt in Christo pie uiuere <lb n="25"/>
            persecutionem patientur. sed uos ad istos non pertinere <lb/>
            quis dubitat? si enim et uos estis, de quibus hoc dixit <lb/>
            apostolus, quare non facitis, quod ipse fecit apostolus? nam <lb/>
            si portae aduersus uos clauderentur, per murum submitti <lb/>
            debuistis, ut manus persequentium fugeretis. patent portae <lb n="30"/>
            et exire non uultis. quam persecutionem patimini nisi a uobis? <lb/>
            diligit uos persecutor uester et persequitur uos furor uester:

<note type="footnote"> 7 Matth. 10, 23 23 pag. 218, 18 25 II Tim. 3, 12 </note> <note type="margin"><hi rend="italic">def. J</hi></note>

<note type="footnote"> 23 persecutionem <hi rend="italic">scripsi</hi> persecutiones <hi rend="italic">fv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="222"/>
            ille ut fugiatis cupit, iste ut pereatis impellit. sic autem <lb/>
            intellegitis quod ait apostolus: omnes qui uolunt in <lb/>
            Christo pie uiuere persecutionem patientur, ut <lb/>
            maiores uestros sub apostata imperatore Iuliano non pie <lb/>
            uixisse uobis necesse sit confiteri. nam quisquis illo tempore<lb n="5"/>
            Donatista factus est, donec aduersus uestrum rursus errorem <lb/>
            pia christianorum imperatorum cura consurgeret, si ante <lb/>
            defunctus est, non pie uixit, quia non est passus persecutionem. <lb/>
            si autem hoc propterea dixit apostolus, quia, sicut alibi <lb/>
            scriptum est, temptatio est uita hominis super terram<lb n="10"/>
            nec cessat pios uerosque christianos non solum aduersitatis <lb/>
            infestatione, uerum etiam prosperitatis seductione temptare, <lb/>
            ut animus humanus aut afflictione succumbat aut elatione <lb/>
            uanescat, profecto, quamdiu hic uiuitur, omnes qui uolunt <lb/>
            in Christo pie uiuere persecutionem patientur, ut<lb n="15"/>
            aut uicti comprehendantur a diabolo aut probati diabolum <lb/>
            uincant. quos autem comprehensos captiuosque iam possidet, <lb/>
            non ut obtineat persequitur, sed quia obtinet utitur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>