Sed bene tibi uisus es uestros auctoritate uidelicet apostolica consolari. non propter Emeritum, qui non potuit plus facere pro uobis, quam quod non inueniens, quid loqueretur pro uobis, non tamen discessit a uobis, sed propter alios, qui uestro errore derelicto in societatem catholicam inmutati in melius aggregantur, commemorasti propterea dixisse apostolum: si quidam illorum exciderunt a fide, numquid infidelitas illorum fidem dei euacuauit? absit . re uera hoc restat, ut excidisse dicantur a fide qui deo crediderunt, fidem tenere qui hominibus credunt. in semine tuo benedicentur omnes gentes dominus dixit: ecce cui credunt, qui ex nobis ad nos transeunt. Caeciliani peccato perisse transmarinas gentes homines dixerunt: ecce quibus credunt, qui in uestra societate persistunt. et dicis eos excidisse a fide, qui fidem dei secuti sunt, et eos fidem dei habere, qui in uerbis hominum remanserint. ubi est ergo, quod 20 Rom. 3, 3-4; cf. pag. 208, 26 23 Gen. 22, 18 8 uiderent f 9 fidem om. ft) 10 pro nobis om. fv damnare f 11 ernt (— cras.) J 12 nostra scripsi nestra A uestra causa fo uos scripsi nos Afo Emeritus, inquam fv 14 est f 17 abscessit fv 19 inmutati scrij)si inuuitati A mutati fv 23 et fidem fv 24 dixit deus fv 28 a fide iml babere dei fv . 29 remanserunt fv huic sententiae abs te commemoratae continuo subiecit apostolus: est autem deus uerax, omnis autem homo mendax, si a fide exciderunt, qui credunt quod dixit deus dominus uerax, et in fide. persistunt, qui credunt quod dixit homo mendax? Uerba epistulae: Fugam mihi, inquit, quasi ex lege persuades, sed factor legis tantum debet audiri, quia Paulus apostolus dicit: non auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur. nam audi et dominum dicentem, quia pastor bonus animam suam ponit pro ouibus suis, mercenarius autem et cuius non sunt oues propriae, uidet lupum uenientem et fugit et lupus rapit eas et dispergit . ad haec responsio: Ecce quomodo intellegit euangelium pars Donati! itane apostolus non pastor, sed \'mercenarius erat, quando per murum in sporta submissus fugit manus eius, qui eum conprehendere cupiebat, et tu es pastor, qui eas quas domini dicas oues, ut errore in animo pereant, furore corpus interimant, etiam tecum uis perdere, tecum quaeris occidere, nec audis pastorem pastorumque principem dicentem: fur non uenit nisi ut occidat et perdat? ad hoc uenisti qui abscesseras, ad hoc redisti qui fugeras? hoc opus furis est et latronis, non pastoris atque custodis. uerumtamen etiam nobis non te cogentibus uide, quia omnes collegas tuos qui fugerunt non pastores, sed mercenarios intellegi noluisti. sed si essent apud te dominicae oues, aut tecum uenirent, ut etiam te correctum possent habere pastorem, aut te dimisso fugerent ad pastorem. mercennarius autem, quem significat dominus, uiso lupo non 2 Rom. 3, 4 8 Rom. 2, 13 10 Ioh. 10, 11-12 15 cf. Act. 9, 25 20 Ioh. 10, 10 1 commemorata e A subiungit fv 2 alt . autem om. A 3 deus dominus om. f 4 dominus om. v 8 sunt s. 1. Aml 10 bonus pastor fv 11 mercenarius sie A praeter lin. 28 et om. fv 13 dispergunt A 16 sportam summissus / 17 eos quos / domini dicas scripsi dominicas Afv 18 intimant A 20 que principem om. f 26 ut] aut Af 14* corpore, sed animo fugit, quando deserit timore iustitiam, sicut fugit Secundus uester Tigisitanus, quando Purpurium Liniatensem de homicidio confessum magisque terribilem, ne primatum uel episcopatum perderet, timuit corpore autem etiam boni illi pastores apostoli in persecutione fugerunt nec ideo tamen oues Christi cura et animo reliquerunt. si ergo et tu pastor esses, prius in lupi parte non esses, deinde imperium domini tui, qui seruos suos fugere in persecutionibus iussit, per os cuiuslibet etiam peccatoris oboedienter audisses nec contra dominum tuum argumentareris et diceres: facior legis tantum debet audiri, quia Paulus apostolus dicit: non auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur . Quid in aliam sententiam uerba manifesta conuertitis? auditores legis et non factores apud deum iustos negauit: ab hominibus, quando uerum dicunt, audiri non prohibuit, ne, sicut tu, loqueretur contra dominum suum dicentem de quibusdam: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. uides quemadmodum Christus etiam per homines auditores ac praedicatores legis et non factores alios eam tamen audire praecepit et eius esse factores; et tu dicis: factor legis tantum debet audiri., et uolens redarguere quasi persecutorem tuum loqueris aduersus creatorem tuum. peccatori quidem dicit dominus: ut quid tu enarras iustificationes meas et assumis testamentum meum per os tuum?, sed ideo, quia illi nihil prodest, qui dicit et quod dicit non facit; prodest autem illi, qui etiam per malum bonum audit et 2 cf. Optat. I 14. Cresc. III 27, 30. Breuic. III 15, 27 11 Rom. 2, 13 18 Matth. 23, 3 25 Ps. 49, 16 2 purpuraum A 3 Limatensem fv 4 perderet uel episcopatum fv 6 relinquerunt Aml 7 tu om. f prior f inperium J 16 non om. A 17 tu om. J 19 nolite facere fv 20 etiam] et fv 21 ac] et fv eam ex eas J 22 eius om. f 25 deus fv iustitias fv 26 assummis testamtum J 27 quia om. f ille J 28 etiam om. f quod audit facit. non est quidem speciosa laus in ore peccatoris, sed speciosa est in uita moribusque factoris, etiamsi hanc ex ore audierit peccatoris. quantumlibet ergo existima tribunum esse peccatorem et legis non esse factorem, oboedienter tamen audi non istum, sed illum etiam per istum qui dicit: si uos persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam. quid statis? audite et fugite; Christus hoc imperat, non tribunus. nisi forte respondes et dicis: \'ait quidem Christus: si uos persecuti fuerint in ista ciuitate, fugite in aliam; sed quare de ista ciuitate discedam, quando nec iste meus persecutor est nec ego Christi sum auditor?\' ac per hoc si manseris, lupus es saeuiens, et si fugeris, lupus es timens. et quoniam sponsus dicit: nisi cognoueris temet ipsam, o pulcra in mulieribus, exi tu in uestigiis gregum et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum, etiamsi te pastorem esse gloriaris, tamen, quia de ouili dominico existi, haedos tuos pascis, non oues Christi., Uerba epistulae: Deinde, inquit, quae loca erunt, quae in hac persecutionis procella undique perturbatos tranquillitati seruandos tamquam in portum recipiant sacerdotes, quando dominus dixerit: cum uos persequi coeperint in hac ciuitate, fugite in aliam [ciuitatem]. tute tunc fugiebant apostoli, quia neminem pro eis proscribi iusserat imperator. nunc uero christianorum receptores proscriptionibus territi pericula formidantes non solum non recipiunt, uerum etiam uidere timent quos tacite uenerantur . ad haec responsio: Hoc plane laudo quod agnoscitis uos, sed quod uos non 1 cf. Eccli. 15, 9 6.9 Matth. 10, 23 .14 Caut. 1, 7 22 Matth. 10,23 1 laus] salus J 2 est om. f 3 audierit ex ore ft) 11 descendam A eat persecutor fo, utp. 214, 6 12 adiutor A 13 pr. et om. fv 15 gregum tuorum fv 18 aedes A 20 perturbata tranquillitate fv 22 quando] qn (sic) A 23 ciuitatem seclusi, om. fl) 24 apostolum A 25 proscriptoribus f 26 recipiciunt A 28 alt . uos om. f non uos v corrigitis doleo. quid enim hac tua professione manifestius, qua satis declaras non uos ad eorum pertinere consortium, quibus dominus ait: si uos. persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam? nempe hoc est quod paulo ante dixi posse te mihi uerissime respondere, si dicas: (nec iste meus est persecutor nec ego Christi sum auditor.\' ecce apertissime hoc dicis. quomodo enim es auditor Christi, cum ille suis auditoribus, hoc est sectatoribus, promittat usque in finem saeculi, quandocumque persecutionem passi fuerint, non defuturas ad quas confugiant ciuitates, dicens: cum autem persequentur uos in ciuitate ista, fugite in aliam. amen enim dico uobis, non consummabitis ciuitates Israel, donec ueniat filius hominis? tu autem in hac persecutione, quam uos querimini perpeti, iam deesse uobis dicis loca, quo fugere et ubi tamquam in portu possitis ab hac tempestate requiescere, loquens contra promissionem Christi, qui dicit non defuturas ciuitates, quo fugiant sui qui persecutionem patiuntur, donec ueniat, id est usque ad consummationem saeculi. quia ergo ille hoc promisit suis quod uos non inuenitis, profecto ille mentitur, si uos eius estis; sed quia ipse non mentitur, uos eius non estis. ac per hoc nec tribunus cui rescribis persecutor est uester, sed persecutor est persecutoris uestri, hoc est erroris uestri, quo compulsi talia facitis, ut de illorum genere sitis, de quibus scriptum est, quod persecutionem sunt passi ab ipsis factis suis. proinde si intellegatis, quid in uobis qui uos diligunt persequantur, ipsa sine dubio a quibus persecutionem patimini facta mala uestra fugietis et coniungemini eis, qui ut uos liberent 3. 10 Matth. 10, 23. 5 pag. 213, 11 25 cf. Sap. 11,21 2 declaras satis fo 4 alia J 5 dixi* J 6 auditor sum Christi fo 7 hoc apertissime fv 9 non-ciuitates ante quandocumque-fuerint tr. fv 10 quascunque f 12 enim om. fv consumabitis J 20 inuenietis J 21 ille fv 23 pr . est om. fv 25 passi sint fv 26 persequuntur / 28 ut bis A uos om. f persequuntur uestros persecutores; non enim nisi uestros persequuntur errores. Uerba epistulae: Per opificem, inquit, rerum omnium dominum Christum omnipotens deus fabricatum hominem ut deo similem libero dimisit arbitrio. scriptum est enim: fecit deus hominem et dimisit eum in manu arbitrii sui. quid mihi nunc humano imperio eripitur, quod largitus est deus? aduerte, uir summe, quanta in deum sacrilegia perpetrentur, ut quod ille tribuit auferat humana praesumptio et pro deo se id facere inaniter iactet. magna dei iniuria, si ab hominibus defendatur. quid de deo aestimat qui eum uiolentia uult defendere, nisi quia non ualet suas ipse iniurias uindicare ? ad haec responsio: Secundum istas uestras falsissimas uanissimasque rationes habenis laxatis atque dimissis humanae licentiae inpunita peccata omnia relinquantur, nullis oppositis repagulis legum nocendi audacia et lasciuiendi libido bacchetur, non rex suum regnum, non dux militem, non prouincialem iudex, non dominus seruum, non maritus uxorem, non pater filium a libertate et suauitate peccandi minis ullis poenisue compescat. auferte quod sana doctrina pro sanitate orbis terrarum sapienter per apostolum dicit et, ut confirmetis in arbitrio tanto peiore quanto liberiore filios perditionis, delete quod ait uas electionis: omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. non est enim potestas nisi a deo, quae autem sunt, a deo ordinatae sunt. quapropter qui resistit potestati dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi sibi iudicium adquirunt. principes enim non sunt timori bono operi, sed malo. uis autem non 6 Eccli. 15, 14 23 Rom. 13, 1-4 7 arbitri A mihi ex me A 10 id facere om. f iact* (e s. c add.) J 14 fallacissimas fv 16 nul (del.) nullia A 17 laciuiendi A bachetur A 19. non] nec fv 20 nimis A 22 ut et A 25 sunt, a deo] a deo sunt fv 26 ordinata Alv, correxi potestatij uoluntati A 29 boni operis, sed mali fv timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa; dei enim minister est uindex in ira ei qui male agit. delete ista, si potestis, aut ista, sicut facitis, si non potestis delere, contemnite. habete de his omnibus pessimum arbitrium, ne perdatis liberum arbitrium, aut certe, quia sicut homines hominibus erubescitis, clamate, si audetis: puniantur homicidia, puniantur adulteria, puniantur cetera quantalibet sceleris siue libidinis facinora seu flagitia: sola sacrilegia uolumus a regnantium legibus impunita\', an uero aliud dicitis, cum dicitis: magna dei iniuria, si ab hominibus defendatur. quid de deo aestimat qui eum uiolentia uult defendere, nisi quia non ualet suas ipse iniurias uindicare ? haec dicentes quid aliud dicitis nisi: (nulla potestas hominis contradicat atque obstrepat nostro libero arbitrio, quando iniuriam facimus deo\'?s o dolor! fraudata sunt tali magisterio tempora antiqua, quoniam nondum eras natus, quando sanctus Moyses iniurias suas lenissime pertulit, dei uero seuerissime uindicauit. tu nunc autem doctior haeretica praesumptione inuidiosissime clamas: fecit deus hominem et dimisit eum in manu arbitrii sui. quid mihi nunc humano imperio eripitur, quod largitus est deus?, hoc uidelicet flagitans, ut ad faciendas iniurias deo, qui cum libero arbitrio fecit hominem, liberum tibi arbitrium relinquatur ab homine. sed illi etiam, qui decreto Nabuchodonosor regis proposita poena interitus sui et dispersionis domorum suarum a blasphemando deo Sidrac Misac Abdenago terribiliter prohibebantur et acriter si contemnerent plecterentur, dicere potuerunt quod ipse dixisti: magna dei iniuria, si ab hominibus defendatur . 10. 28 pag. 215, 10 19 Eccli. 15, 14 et pag. 215, 6 26 cf. Dan. 3, 29 (96) 2 iram fv, cf. Parm. I 8, 13 3 au aut Aml sicut ista A 6 auditis A 7 puniantur homicidia om. A 9 uere f 11 existlmat A 12 iudicare A 13 hominis potestas fv 17 leuissime f 18 tu nunc scripsi tunc J tu fv doctor fv 19 inuidiossime J 23 arbitrium tibi fv 24 nabugodonosor J 26 misaac J et Abdenago fv, cf. Petil. II 92, 211. Ep. c. Don. 20, 54 28 defensatur f quid de deo aestimat qui eum uiolentia uult defendere, nisi quia non ualet suas ipse iniurias uindicare ? haec uerba tua prorsus etiam illi dicere potuerunt et fortasse dixerunt, etsi non eadem libertate, non dissimili uanitate.