<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b.opp-lat1"><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Non debemus frustrare tantos, qui praesentes <lb/>
            sunt, et de quaestione proposita ire ad aliud. si confitemur <lb/>
            ambo. si nobis concedimus esse incorruptibilem et inuiolabilem <lb/>
            deum et nihil pati potuisse — ex quo est consequens, ut falsa <lb/>
            sit haeresis uestra, quae dicit deum cum uideret inminere <lb n="10"/>
            uastitatem ac labem regnis suis, misisse uirtutem, quae cum <lb/>
            tenebrarum gente bellaret, et ex ea commixtione hic nostras <lb/>
            animas laborare — breuis ergo est ratio mea et, quantum <lb/>
            aestimo, cuiuis planissima. si deus nihil pati potuit a gente <lb/>
            tenebrarum, quia inuiolabilis est, sine causa huc nos misit, <lb n="15"/>
            ut nos hic aerumnas patiamur. si autem aliquid pati potuit, <lb/>
            non est inuiolabilis et decipitis eos, quibus dicitis esse inuiolabilem <lb/>
            deum. hoc enim uestra haeresis negat, cum cetera <lb/>
            exponitis. 
</p><p rend="script">FORT. dixit: Hoc sentimus, quod nos instruit beatus apostolus <lb n="20"/>
            Paulus, qui dixit: hoc sentite in uobis, quod et <lb/>
            in Christo Iesu; qui cum in forma dei esset constitutus, <lb/>
            non rapinam arbitratus est aequalem se esse <lb/>
            deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens <lb/>
            in similitudinem hominum factus et habitu inuentus <lb n="25"/>
            ut homo; humiliauit semet ipsum, factus est

<note type="footnote"> 21 Philipp 2, 5 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 sit quemadmodum <hi rend="italic">om. S</hi> quemadmodum <hi rend="italic">om. b</hi> 2 aut] et <hi rend="italic">b</hi> ob <lb/>
            om. A 3 isto in mundo <hi rend="italic">BP</hi> in isto mundo <hi rend="italic">A</hi> uenerint <hi rend="italic">Sb</hi> 4 nicedi <lb/>
            <lb/>
            hil <hi rend="italic">APSb</hi> 8 b gQ <hi rend="italic">(in marg</hi>. ambo) <hi rend="italic">B condiaamus\' B</hi> 9 conn <lb/>
            <lb/>
            seques <hi rend="italic">B</hi> 10 hereais (e <hi rend="italic">mvt. in</hi> i) <hi rend="italic">B</hi> 11 uastitatem <hi rend="italic">(corr. ex</hi> uaatitatam) <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 12 pugnaret <hi rend="italic">Ab</hi> et] <hi rend="italic">om. A</hi> hic] hic <hi rend="italic">B</hi> hinc <hi rend="italic">PSb</hi> <lb/>
            e <lb/>
            13 1/iboraret (a <hi rend="italic">corr. in</hi> i) <hi rend="italic">B</hi> liberaret <hi rend="italic">Sb</hi> eet ergo <hi rend="italic">Ab</hi> 14 existimo <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            i <lb/>
            cuius <hi rend="italic">B</hi> huius <hi rend="italic">S</hi> lucis <hi rend="italic">b</hi> plenissima <hi rend="italic">Sb</hi> 16 pateremur <hi rend="italic">A</hi> 18 et<lb/>
             III/cetera <hi rend="italic">B</hi> 21 dicit <hi rend="italic">Sb</hi> 23 se aequalem esse <hi rend="italic">A</hi> esse se aequalem <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            24 ezTauit <hi rend="italic">S</hi> 25 factus est <hi rend="italic">b</hi> inuentus] inuentus est S </note> <lb/>
             
<pb n="88"/>
            subditus usque ad mortem. hoc ergo sentimus de nobis, <lb/>
            quod et de Christo: qui cum in forma dei esset constitutus. <lb/>
            factus est subditus usque ad mortem, ut similitudinem animarum <lb/>
            nostrarum ostenderet. et quemadmodum in se mortis <lb/>
            similitudinem ostendit et patrem in se et in patre se esse de<lb n="5"/>
            medio mortuorum resuscitatum, eo modo sentiamus et de <lb/>
            animabus nostris futurum, quod per ipsum poterimus de hac <lb/>
            morte liberari: quae aut aliena est a deo aut. si propria est <lb/>
            dei, et misericordia eius cessat et liberatoris nomen et opera <lb/>
            liberantis. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>