AUG. dixit: Has animas, quas de morte ad uitam per Christum uenire fatemini, quae causa praecipitauit in mortem ? FORT. dixit: Hinc iam dignare prosequi et contraire, si nihil praeter deum. AUG. dixit: Immo tu dignare respondere id, quod interrogaris, has animas quae causa morti dederit. FORT. dixit: Immo tu dignare dicere, utrum aliquid sit praeter deum, an omnia in deo sunt.