<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b.opp-lat1"><div n="32" subtype="chapter" type="textpart"><p>AL G. dixit: Et ego dico: deus omnipotens, inuiolabilis, <lb/>
            incommutabilis, cui noceri nihil possit, quare huc animam <lb/>
            ad miserias, ad errorem, ad ista, quae patimur, misit? 
</p><p>FORT. dixit: Dictum est enim: potestatem habeo ponendi <lb/>
            animam meam et potestatem accipiendi eam, <lb n="5"/>
            non dixit, quod uoluntate dei progressa est anima. 
</p></div><div n="33" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Ego autem causam quaero, cum deo noceri <lb/>
            nihil possit. 
</p><p>FORT. dixit: Nihil noceri deo iam diximus, et in contraria <lb/>
            natura esse animam diximus, ideo ut contrariae naturae modum <lb n="10"/>
            inponeret; modo inposito contrariae naturae sumit eandem <lb/>
            deus. ipse enim dixit: potestatem habeo ponendi animam <lb/>
            meam et potestatem sumendi eam. hanc mihi pater dedit <lb/>
            potestatem ponendi animam meam et sumendi eam. deus ergo, <lb/>
            qui loquebatur in filio, de qua anima diceret ? constat esse <lb n="15"/>
            animam nostram, quae in his corporibus habetur, quod dei <lb/>
            uoluntate uenerit et de uoluntate ipsius iterum adsumatur. 
</p></div></div></body></text></TEI>