AL G. dixit: Et ego dico: deus omnipotens, inuiolabilis, incommutabilis, cui noceri nihil possit, quare huc animam ad miserias, ad errorem, ad ista, quae patimur, misit? FORT. dixit: Dictum est enim: potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem accipiendi eam, non dixit, quod uoluntate dei progressa est anima. AUG. dixit: Ego autem causam quaero, cum deo noceri nihil possit. FORT. dixit: Nihil noceri deo iam diximus, et in contraria natura esse animam diximus, ideo ut contrariae naturae modum inponeret; modo inposito contrariae naturae sumit eandem deus. ipse enim dixit: potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem sumendi eam. hanc mihi pater dedit potestatem ponendi animam meam et sumendi eam. deus ergo, qui loquebatur in filio, de qua anima diceret ? constat esse animam nostram, quae in his corporibus habetur, quod dei uoluntate uenerit et de uoluntate ipsius iterum adsumatur.