<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b.opp-lat1"><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Hanc causam abs te quaero. id est: si deo <lb/>
            noceri non poterat, quare huc nos misit? <lb/>
            FORT. dixit: Quaeritur a nobis, si deo malum nocere non <lb n="5"/>
            possit, cur huc anima missa fuerit, aut qua ratione mundo <lb/>
            permixta sit. quod in eo manifestum est, quod ait apostolus: <lb/>
            numquid dicit figmentum ei. qui se finxit: cur me ita <lb/>
            formaueris? si ergo causanda est haec res, interrogandus <lb/>
            est, qui animam direxit nulla cogente se necessitate; si autem <lb n="10"/>
            necessitas fuerat mittendi animam, merito est et uoluntas <lb/>
            liberandi eam. 
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Premitur ergo deus necessitate V
</p><p>FORT. dixit: Iam hoc est: noli ad inuidiam excitare id, <lb/>
            quod dictum est, quod non necessitati facimus subditum esse <lb n="15"/>
            deum, sed uoluntarie misisse animam. 
</p></div><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Recita, quod supra dictum est. (et recitatum <lb/>
            est: si autem necessitas fuit mittendi animam, merito <lb/>
            est et uoluntas liberandi eam). 
</p><p>AUG. dixit: Audiuimus [si autem necessitas fuit mittendi <lb n="20"/>
            animam. merito est et uoluntas liberandi eam]. 
</p><p rend="script">Tu ergo dixisti fuisse necessitatem mittendi animam. sed <lb/>
            si modo uoluntatem uis dicere, et hoc addo: cui noceri <lb/>
            nihil poterat. crudelis uoluntas fuerat mittendi animam ad <lb/>
            tantas miserias. quod refellendi causa quia loquor, ueniam

<note type="footnote"> 8 Rom. 9. 20 </note>

<note rend="script" type="footnote"> ▼ <lb/>
            1 in <hi rend="italic">om. BP</hi> 4 hQc <hi rend="italic">B</hi> 5 non <hi rend="italic">om. A, 8.1. B</hi> 6 curl quur <hi rend="italic">B</hi> quare <hi rend="italic">Ph</hi> <lb/>
            8 qnnr <hi rend="italic">B</hi> 9 res hgc <hi rend="italic">b</hi> interrogandum <hi rend="italic">SP</hi> 10 qui] cur A 11 fuerit <lb/>
            P fuit <hi rend="italic">Sb</hi> 14 exitare <hi rend="italic">A</hi> 15 non <hi rend="italic">om. ASP, s. I. B</hi> necessitate <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            necessitati (i <hi rend="italic">corr. ex</hi> e) <hi rend="italic">B</hi> 16 uoluntate <hi rend="italic">A</hi> uoluntariae <hi rend="italic">B</hi> mississe <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            17 dictum est. fort1 dii. (dit <hi rend="italic">om. b)</hi> recitatum est <hi rend="italic">Sb</hi> 18 est <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            fortvnftttin <lb/>
            19 eam <hi rend="italic">om. ASP</hi> 20 augustinns dix <hi rend="italic">B</hi> dixit <hi rend="italic">om. b</hi> lIi-eam <hi rend="italic">inclusi</hi> <lb/>
            1 fuit <lb/>
            necessitas] necesse <hi rend="italic">P</hi> fuerit <hi rend="italic">P</hi> fuerit <hi rend="italic">B</hi> fuerat A 21 animas A <lb/>
            --It <lb/>
            22 <hi rend="italic">antt</hi> Tu <hi rend="italic">add</hi>. aug dii <hi rend="italic">B</hi> ergo] autem <hi rend="italic">b</hi> 23 hoc] hoc <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            addo] audio <hi rend="italic">ASP</hi> addio <hi rend="italic">B</hi> 24 fuit <hi rend="italic">S</hi> animae <hi rend="italic">A</hi> 25 dico <hi rend="italic">uel loquor A</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="110"/>
            peto ab illius unius misericordia, in quo spem liberationis <lb/>
            habemus ab omnibus erroribus haereticorum. 
</p><p>FORT. dixit: Nos dicere adseueras crudelem esse deum mittendo <lb/>
            animam; fecisse deum uero hominem et insufflasse in <lb/>
            eum animam; quam utique pro sua scientia animam futuram<lb n="5"/>
            inuolui et beneficio malorum non posse hereditati suae repraesentari. <lb/>
            hoc aut ignorantis est aut dantis animam ad haec <lb/>
            mala, quae supra memorata sunt. id commemoraui, quia dixisti - ante <lb/>
            tempus non multum - quod adoptauerit sibi deus animam, <lb/>
            non quod ab ipso sit; aliud est enim adoptare. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: De adoptione nostra memini me ante dies <lb/>
            dixisse secundum testimonium apostoli, qui dicit nos uocatos <lb/>
            in adoptionem filiorum. non ergo meum fuit illud, sed apostolicum <lb/>
            responsum. de qua re, id est de ista adoptione suo <lb/>
            tempore, si placet, inquiramus; et de illa insibilatione respondebo,<lb n="15"/>
            cum tu meis obiectionibus responderis. 
</p><p>FORT. dixit: Progressum dico fuisse animae contra contrariam <lb/>
            naturam, quae natura deo nihil nocere poterat. 
</p></div><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Quid opus erat isto progressu, ubi nihil <lb/>
            habebat deus, quod caueret, cui noceri nihil poterat? <lb n="20"/>
            
</p><p>FORT. dixit: Constat apud conscientiam nostram a deo <lb/>
            uenisse Christum? 
</p></div></div></body></text></TEI>