AUG. dixit: Hanc causam abs te quaero. id est: si deo noceri non poterat, quare huc nos misit? FORT. dixit: Quaeritur a nobis, si deo malum nocere non possit, cur huc anima missa fuerit, aut qua ratione mundo permixta sit. quod in eo manifestum est, quod ait apostolus: numquid dicit figmentum ei. qui se finxit: cur me ita formaueris? si ergo causanda est haec res, interrogandus est, qui animam direxit nulla cogente se necessitate; si autem necessitas fuerat mittendi animam, merito est et uoluntas liberandi eam. AUG. dixit: Premitur ergo deus necessitate V FORT. dixit: Iam hoc est: noli ad inuidiam excitare id, quod dictum est, quod non necessitati facimus subditum esse deum, sed uoluntarie misisse animam. AUG. dixit: Recita, quod supra dictum est. (et recitatum est: si autem necessitas fuit mittendi animam, merito est et uoluntas liberandi eam). AUG. dixit: Audiuimus [si autem necessitas fuit mittendi animam. merito est et uoluntas liberandi eam]. Tu ergo dixisti fuisse necessitatem mittendi animam. sed si modo uoluntatem uis dicere, et hoc addo: cui noceri nihil poterat. crudelis uoluntas fuerat mittendi animam ad tantas miserias. quod refellendi causa quia loquor, ueniam 8 Rom. 9. 20 ▼ 1 in om. BP 4 hQc B 5 non om. A, 8.1. B 6 curl quur B quare Ph 8 qnnr B 9 res hgc b interrogandum SP 10 qui] cur A 11 fuerit P fuit Sb 14 exitare A 15 non om. ASP, s. I. B necessitate A necessitati (i corr. ex e) B 16 uoluntate A uoluntariae B mississe B 17 dictum est. fort1 dii. (dit om. b) recitatum est Sb 18 est om. A fortvnftttin 19 eam om. ASP 20 augustinns dix B dixit om. b lIi-eam inclusi 1 fuit necessitas] necesse P fuerit P fuerit B fuerat A 21 animas A --It 22 antt Tu add . aug dii B ergo] autem b 23 hoc] hoc B addo] audio ASP addio B 24 fuit S animae A 25 dico uel loquor A peto ab illius unius misericordia, in quo spem liberationis habemus ab omnibus erroribus haereticorum. FORT. dixit: Nos dicere adseueras crudelem esse deum mittendo animam; fecisse deum uero hominem et insufflasse in eum animam; quam utique pro sua scientia animam futuram inuolui et beneficio malorum non posse hereditati suae repraesentari. hoc aut ignorantis est aut dantis animam ad haec mala, quae supra memorata sunt. id commemoraui, quia dixisti - ante tempus non multum - quod adoptauerit sibi deus animam, non quod ab ipso sit; aliud est enim adoptare. AUG. dixit: De adoptione nostra memini me ante dies dixisse secundum testimonium apostoli, qui dicit nos uocatos in adoptionem filiorum. non ergo meum fuit illud, sed apostolicum responsum. de qua re, id est de ista adoptione suo tempore, si placet, inquiramus; et de illa insibilatione respondebo, cum tu meis obiectionibus responderis. FORT. dixit: Progressum dico fuisse animae contra contrariam naturam, quae natura deo nihil nocere poterat. AUG. dixit: Quid opus erat isto progressu, ubi nihil habebat deus, quod caueret, cui noceri nihil poterat? FORT. dixit: Constat apud conscientiam nostram a deo uenisse Christum?