<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b.opp-lat1"><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Hanc causam abs te quaero. id est: si deo <lb/>
            noceri non poterat, quare huc nos misit? <lb/>
            FORT. dixit: Quaeritur a nobis, si deo malum nocere non <lb n="5"/>
            possit, cur huc anima missa fuerit, aut qua ratione mundo <lb/>
            permixta sit. quod in eo manifestum est, quod ait apostolus: <lb/>
            numquid dicit figmentum ei. qui se finxit: cur me ita <lb/>
            formaueris? si ergo causanda est haec res, interrogandus <lb/>
            est, qui animam direxit nulla cogente se necessitate; si autem <lb n="10"/>
            necessitas fuerat mittendi animam, merito est et uoluntas <lb/>
            liberandi eam. 
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Premitur ergo deus necessitate V
</p><p>FORT. dixit: Iam hoc est: noli ad inuidiam excitare id, <lb/>
            quod dictum est, quod non necessitati facimus subditum esse <lb n="15"/>
            deum, sed uoluntarie misisse animam. 
</p></div></div></body></text></TEI>