AUG. dixit: Quare ergo huc nos misit secundum uestram fidem ? FORT. dixit: Professio mea haec est, quia noceri non poterat deo et quod deus huc nos direxit. sed quia id tibi contrarium est, tu dic, qua ratione hic adparuit anima, quam nunc cupit deus noster et mandatis et proprio filio directo liberare? AUG. dixit: Quoniam uideo te interrogatis meis respondere non potuisse et me aliquid interrogare uoluisse, ecce satisfacio tibi, dummodo memineris te ad id. quod interrogaui. non respondisse. anima quare hic sit in mundo inuoluta miseriis, non modo, sed paulo ante nescio quotiens a me dictum est. peccauit anima et ideo misera est. liberum arbitrium accepit, usa est libero arbitrio, quemadmodum uoluit: lapsa est. eiecta de beatitudine, inplicata miseriis. ad hoc tibi testimonium recitaui apostoli dicentis: sicut per unum hominem mors, sic et per unum resurrectio mortuorum. quid quaeris amplius? unde tu responde: cui noceri non poterat, quare huc nos misit? FORT. dixit: Causa haec quaerenda est, cur huc uenerit 1 iustitiae sub iugo erimus A 2 et om. A 4 non om. A ut] ut aut A aut ut P,b (in mg.) aut (er.) B ut michi S 6 poterat non noceri S 10 huc] hoc B direxit] misit V 11 paruit A pP paruit B nunc] non AS 13 quia S interrogas S 14 posse Sb aliud A interrogari A 16 non resp.] non potuisse respondere A V inuolgta B 17 ante mÄ™ B nescio (0 corr. ex ens) A 18 misera est. legem accepit non eam seruauit et ideo misera est sqq. A 20 implicata est AS recitaui test. b 22 sic et] sicut S unmn] i v unum hominem Sb quod B 24 hQc B miserit A 25 haec om. A huc] hQc B anima aut quare eandem deus hinc cupit liberare, quae in medio malorum uiuit.