<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b.opp-lat1"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Ego dico peccatum non esse, si non propria <lb/>
            uoluntate peccatur; hinc esse et praemium. quia propria uoluntate<lb n="10"/>
            recta facimus. aut si poenam meretur, qui peccat inuitus. <lb/>
            debet et praemium mereri, qui bene facit inuitus. quis autem. <lb/>
            qui dubitet non deferri praemium nisi ei. qui aliquid bona <lb/>
            uoluntate fecerit ? ex quo intellegimus et poenam inferri ei. <lb/>
            qui uoluntate mala aliquid fecerit. sed quoniam me ad priores<lb n="15"/>
            naturas et substantias reuocas. fides mea est omnipotentem <lb/>
            deum, quod maxime animaduertendum est et animo figendum, <lb/>
            omnipotentem deum iustum et bonum fecisse bona. sed ea. <lb/>
            quae ab illo facta sunt, non possunt esse talia, qualis est <lb/>
            ipse. qui fecit. iniustum est enim et stultum credere. ut opera <lb n="20"/>
            paria sint artifici et condita conditori. quapropter si pia fides <lb/>
            est, ut omnia bona deus fecerit, quibus tamen ipse est multo <lb/>
            excellentior longeque praestantior, origo et caput mali est in. <lb/>
            peccato, sicut apostolus dixit: radix omnium malorum

<note type="footnote"> 24 I Tim. 6. 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 sibi collocare <hi rend="italic">A</hi> deo] <hi rend="italic">om. APSb</hi> 4 aliqua] ab aliqua <hi rend="italic">ASPb</hi> <lb/>
            etb»trat« <lb/>
            t&gt; aliqua <hi rend="italic">B</hi> 5 obnoxium <hi rend="italic">se AS</hi> 6 nulla contr. <hi rend="italic">B7</hi> nulla existente <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            cum causa nulla contraria S uersaretur <hi rend="italic">S</hi> 8 se <hi rend="italic">om. S</hi> ob- <lb/>
            A <lb/>
            noxigm <hi rend="italic">B</hi> 10 peccetur <hi rend="italic">b</hi> pec/tur <hi rend="italic">S</hi> 11 recte <hi rend="italic">A</hi> 12 quis est autem <lb/>
            qui <hi rend="italic">A</hi> quis autem dubitet <hi rend="italic">b</hi> 13 aliqua <hi rend="italic">b</hi> boni <hi rend="italic">A</hi> boni <hi rend="italic">B</hi> 15 mali <hi rend="italic">APb</hi> <lb/>
             <lb/>
            mali B prioras A 17 et b 18 omnipotentfl <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> dHi bontl <hi rend="italic">iusttl AS</hi> 20 et] te <hi rend="italic">ÅP</hi> tę <hi rend="italic">B</hi> credere] <lb/>
            oredero <lb/>
            exidere <hi rend="italic">A</hi> excedere <hi rend="italic">PS</hi> excedere <hi rend="italic">B</hi> ut] quod <hi rend="italic">b</hi> 22 bona omnia A <lb/>
            23 exellentior <hi rend="italic">A</hi> mali] istius mali <hi rend="italic">A</hi> es tu peccato <hi rend="italic">AP</hi> estnam <lb/>
            <lb/>
            peccatp B est peccatum <hi rend="italic">b</hi> 24 dicit <hi rend="italic">A</hi> radix est S omnium otn. <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="101"/>
            est cupiditas; quam quidam sequentes naufragauerunt <lb/>
            a fide et inseruerunt se doloribus multis. si enim radicem <lb/>
            omnium malorum quaeris, habes apostolum dicentem <lb/>
            radicem omnium malorum esse cupiditatem. radicem radicis <lb/>
            quaerere non possum; aut si est aliud malum, cuius radix <lb n="5"/>
            non est cupiditas, non erit omnium malorum radix cupiditas. <lb/>
            si autem uerum est omnium malorum radicem esse cupiditatem, <lb/>
            frustra aliud aliquod mali genus quaerimus. tua uero <lb/>
            natura contraria, quam inducis — quoniam iam respondi obiectis <lb/>
            tuis, quaeso, ut et tu mihi dicere digneris — si illa <lb n="10"/>
            natura contraria est totum malum neque peccatum potest esse <lb/>
            nisi ex illa, poenam ipsa sola debet mereri, non anima, a qua <lb/>
            non est peccatum. at si dicis ipsam solam mereri poenam et <lb/>
            animam non mereri, quaero, cui data sit paenitentia, quae sit <lb/>
            iussa paenitere. si anima iussa est paenitere, ab illa peccatum <lb n="15"/>
            et ipsa uoluntate peccauit. nam si cogitur anima facere malum <lb/>
            neque illa est, quod malum fecit, nonne stultum est et plenum <lb/>
            dementiae, ut gens tenebrarum peccauerit et me paeniteat de <lb/>
            peccatis? nonne plenum dementiae est, ut gens tenebrarum <lb/>
            peccauerit et mihi detur indulgentia peccatorum ? qui possum <lb n="20"/>
            dicere secundum fidem uestram: quid feci ? quid commisi ? <lb/>
            apud te fui, integer fui, nulla labe contaminatus fui; tu me <lb/>
            huc misisti, tu necessitatem passus es, tu cauisti regnis tuis, <lb/>
            cum magna eis labes et uastitas inmineret. cum ergo noueris <lb/>
            necessitatem, qua hic obpressus sum, qua respirare non potui, <lb n="25"/>
            cui resistere non potui: quid me accusas quasi peccantem?

<note rend="script" type="footnote"> 1 otst <hi rend="italic">om. A, s. l. B</hi> 6 nou—cupiditas <hi rend="italic">om. S</hi> 8 aliquid <hi rend="italic">AS</hi> <lb/>
            in <lb/>
            10 tuis <hi rend="italic">om. A</hi> quaesoJ quęro <hi rend="italic">ABPS</hi> et <hi rend="italic">om. b</hi> 12 paenęų.ę <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            natura ipsa sola debet mereri penam non mereri animam <hi rend="italic">S</hi> amereril <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 15 si--paenitere <hi rend="italic">om. b</hi> 17 quodj quę <hi rend="italic">b</hi> facit <lb/>
            <hi rend="italic">AJPSb</hi> 19 num <hi rend="italic">P</hi> nonne stultum est plenum <hi rend="italic">A</hi> clementiae <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            mentiae <hi rend="italic">P</hi> dementia <hi rend="italic">B</hi> est <hi rend="italic">om. PS</hi> 22 integer fui <hi rend="italic">post</hi> cont.fui <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            nulla] in illa <hi rend="italic">S</hi> 24 immineret et uastitas <hi rend="italic">A</hi> nouis <hi rend="italic">S</hi> 25 qua] <lb/>
            • t* cui <lb/>
            qua <hi rend="italic">S</hi> oppres\'sum <hi rend="italic">A</hi> 26 quare <hi rend="italic">B</hi> cui-potui <hi rend="italic">om. S</hi> accusat <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> </note><lb/>
             
<pb n="102"/>
            aut quid promittis indulgentiam peccatorum? ad hoc sine <lb/>
            ambagibus responde. si placet, sicut tibi ego sine ambagibus <lb/>
            respondi. 
</p><p rend="script">FOBT. dixit: Haec nos dicimus, quod a contraria natura <lb/>
            anima cogatur delinquere: cui non uis esse radicem nisi hoc<lb n="5"/>
            tantum, quod in nobis malum uersatur, cum constet exceptis <lb/>
            nostris corporibus mala in omni mundo uersari. non ista, quae <lb/>
            in corporibus solum habemus sed quae in toto mundo uersantur <lb/>
            et nominibus ualent bona, mala radix habet. nam dixit <lb/>
            dignatio tua, quod haec sit radix malorum, cupiditas. quae in<lb n="10"/>
            nostris corporibus uersatur, cum quando non est cupiditas <lb/>
            mali ex nostris corporibus, ex principali illa contraria natura <lb/>
            uersatur in toto mundo. apostolus etenim id nominauit radicem <lb/>
            esse malorum cupiditatem, non unum malum, quam dixisti <lb/>
            radicem omnium malorum. cupiditas uero non uno modo intellegitur, <lb n="15"/>
            quam dixisti radicem omnium malorum, quasi quae <lb/>
            in cordibus nostris solum uersetur, cum constet hoc quod in <lb/>
            nobis uersatur malum, ex auctore malo descendere et portiunculam <lb/>
            esse mali hanc radicem, quam tu esse dicis, ut non <lb/>
            sit ipsa radix, sed sit portiuncula mali, eius mali. quod ubique <lb n="20"/>
            uersatur. quam radicem et arborem malam dominus noster <lb/>
            appellauit numquam fructus bonos adferentem, quam non <lb/>
            plantauit pater suus, ac merito eradicari et in ignem mitti. <lb/>
            nam quod dicis contrariae naturae peccatum debere inputari, <lb/>
            illa natura mali est; et id esse peccatum animae, si post: <lb n="25"/>
            commonitionem saluatoris nostri et sanam doctrinam eius a

<note type="footnote"> 21 cf. Matth. 15, 18; 8, 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 respondi S si-respondi <hi rend="italic">om. S</hi> ego tibi <hi rend="italic">P</hi> ego <hi rend="italic">(in marg</hi>. <lb/>
            non fn OBoibqa <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2 add.) B</hi> 4 hoc <hi rend="italic">Sb</hi> 8 sed quae <hi rend="italic">om. BPSb</hi> 9 ei nominibus <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            radii <hi rend="italic">om. APS</hi> 10 dignatio tua <hi rend="italic">om</hi>. S quod] quia <hi rend="italic">S</hi> 12 natura <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 13 etenim] enim <hi rend="italic">ASP</hi> id <hi rend="italic">om. S</hi> nominauit id rad. <hi rend="italic">b</hi> 14 non— <lb/>
            malorum <hi rend="italic">om. b</hi> uno malo <hi rend="italic">AB</hi> 15 malorum] malorum cupiditatem S <lb/>
            cupiditas-malorum <hi rend="italic">om. A</hi> intellegetur <hi rend="italic">B</hi> 16 radicem esse <hi rend="italic">Sb</hi> <lb/>
            17 cordibus] corporibus <hi rend="italic">S</hi> 19 mali esse <hi rend="italic">A</hi> 21 mali <hi rend="italic">A</hi> mali <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            22 appellauerit <hi rend="italic">AP</hi> appellauerit <hi rend="italic">B</hi> 23 ac] hac <hi rend="italic">B</hi> hanc <hi rend="italic">A</hi> et <hi rend="italic">S</hi> 25 id <lb/>
            esse] ofi (?) 26 conmotionem S commonitionem (mo <hi rend="italic">ex</hi> mu) <hi rend="italic">B</hi> a <hi rend="italic">one.b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="103"/>
            contraria et inimica sui stirpe se segregauerit anima, et purioribus <lb/>
            se adornans anima; aliter non posse substantiae suae <lb/>
            reddi. dictum est enim: si non uenissem et locutus eis <lb/>
            fuissem, peccatum non haberent. nunc uero quia ueni <lb/>
            et locutus sum et noluerunt mihi credere. ueniam de <lb n="5"/>
            peccato non habebunt. unde paret recte esse paenitentiam <lb/>
            datam post aduentum saluatoris et post hanc scientiam rerum, <lb/>
            qua possit anima acsi diuino fonte lota de sordibus et uitiis <lb/>
            tam mundi totius quam corporum, in quibus eadem anima <lb/>
            uersatur, regno dei, unde progressa est, repraesentari. nam <lb n="10"/>
            dictum est ab apostolo, quod prudentia carnis inimica <lb/>
            sit deo: legi enim dei non est subiecta, nec enim <lb/>
            potest. paret ergo his rebus, quod anima bona factione illius, <lb/>
            quae legi dei non est subiecta, peccare uidetur, non sua sponte. <lb/>
            namque idem sequitur, quod caro concupiscit aduersus <lb n="15"/>
            spiritum et spiritus aduersus carnem. ut non quaecumque <lb/>
            uultis, illa faciatis. dicit iterum: uideo aliam <lb/>
            legem in membris meis repugnantem legi mentis <lb/>
            meae et captiuum me ducentem in legem peccati et <lb/>
            mortis. ergo miser ego homo, quis me liberabit de <lb n="20"/>
            corpore mortis huius nisi gratia dei per dominum <lb/>
            nostrum Iesum Christum, per quem mihi mundus <lb/>
            crucifixus est et ego mundo? 
</p></div></div></body></text></TEI>