<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b.opp-lat1"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Ego dico peccatum non esse, si non propria <lb/>
            uoluntate peccatur; hinc esse et praemium. quia propria uoluntate<lb n="10"/>
            recta facimus. aut si poenam meretur, qui peccat inuitus. <lb/>
            debet et praemium mereri, qui bene facit inuitus. quis autem. <lb/>
            qui dubitet non deferri praemium nisi ei. qui aliquid bona <lb/>
            uoluntate fecerit ? ex quo intellegimus et poenam inferri ei. <lb/>
            qui uoluntate mala aliquid fecerit. sed quoniam me ad priores<lb n="15"/>
            naturas et substantias reuocas. fides mea est omnipotentem <lb/>
            deum, quod maxime animaduertendum est et animo figendum, <lb/>
            omnipotentem deum iustum et bonum fecisse bona. sed ea. <lb/>
            quae ab illo facta sunt, non possunt esse talia, qualis est <lb/>
            ipse. qui fecit. iniustum est enim et stultum credere. ut opera <lb n="20"/>
            paria sint artifici et condita conditori. quapropter si pia fides <lb/>
            est, ut omnia bona deus fecerit, quibus tamen ipse est multo <lb/>
            excellentior longeque praestantior, origo et caput mali est in. <lb/>
            peccato, sicut apostolus dixit: radix omnium malorum

<note type="footnote"> 24 I Tim. 6. 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 sibi collocare <hi rend="italic">A</hi> deo] <hi rend="italic">om. APSb</hi> 4 aliqua] ab aliqua <hi rend="italic">ASPb</hi> <lb/>
            etb»trat« <lb/>
            t&gt; aliqua <hi rend="italic">B</hi> 5 obnoxium <hi rend="italic">se AS</hi> 6 nulla contr. <hi rend="italic">B7</hi> nulla existente <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            cum causa nulla contraria S uersaretur <hi rend="italic">S</hi> 8 se <hi rend="italic">om. S</hi> ob- <lb/>
            A <lb/>
            noxigm <hi rend="italic">B</hi> 10 peccetur <hi rend="italic">b</hi> pec/tur <hi rend="italic">S</hi> 11 recte <hi rend="italic">A</hi> 12 quis est autem <lb/>
            qui <hi rend="italic">A</hi> quis autem dubitet <hi rend="italic">b</hi> 13 aliqua <hi rend="italic">b</hi> boni <hi rend="italic">A</hi> boni <hi rend="italic">B</hi> 15 mali <hi rend="italic">APb</hi> <lb/>
             <lb/>
            mali B prioras A 17 et b 18 omnipotentfl <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> dHi bontl <hi rend="italic">iusttl AS</hi> 20 et] te <hi rend="italic">ÅP</hi> tę <hi rend="italic">B</hi> credere] <lb/>
            oredero <lb/>
            exidere <hi rend="italic">A</hi> excedere <hi rend="italic">PS</hi> excedere <hi rend="italic">B</hi> ut] quod <hi rend="italic">b</hi> 22 bona omnia A <lb/>
            23 exellentior <hi rend="italic">A</hi> mali] istius mali <hi rend="italic">A</hi> es tu peccato <hi rend="italic">AP</hi> estnam <lb/>
            <lb/>
            peccatp B est peccatum <hi rend="italic">b</hi> 24 dicit <hi rend="italic">A</hi> radix est S omnium otn. <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="101"/>
            est cupiditas; quam quidam sequentes naufragauerunt <lb/>
            a fide et inseruerunt se doloribus multis. si enim radicem <lb/>
            omnium malorum quaeris, habes apostolum dicentem <lb/>
            radicem omnium malorum esse cupiditatem. radicem radicis <lb/>
            quaerere non possum; aut si est aliud malum, cuius radix <lb n="5"/>
            non est cupiditas, non erit omnium malorum radix cupiditas. <lb/>
            si autem uerum est omnium malorum radicem esse cupiditatem, <lb/>
            frustra aliud aliquod mali genus quaerimus. tua uero <lb/>
            natura contraria, quam inducis — quoniam iam respondi obiectis <lb/>
            tuis, quaeso, ut et tu mihi dicere digneris — si illa <lb n="10"/>
            natura contraria est totum malum neque peccatum potest esse <lb/>
            nisi ex illa, poenam ipsa sola debet mereri, non anima, a qua <lb/>
            non est peccatum. at si dicis ipsam solam mereri poenam et <lb/>
            animam non mereri, quaero, cui data sit paenitentia, quae sit <lb/>
            iussa paenitere. si anima iussa est paenitere, ab illa peccatum <lb n="15"/>
            et ipsa uoluntate peccauit. nam si cogitur anima facere malum <lb/>
            neque illa est, quod malum fecit, nonne stultum est et plenum <lb/>
            dementiae, ut gens tenebrarum peccauerit et me paeniteat de <lb/>
            peccatis? nonne plenum dementiae est, ut gens tenebrarum <lb/>
            peccauerit et mihi detur indulgentia peccatorum ? qui possum <lb n="20"/>
            dicere secundum fidem uestram: quid feci ? quid commisi ? <lb/>
            apud te fui, integer fui, nulla labe contaminatus fui; tu me <lb/>
            huc misisti, tu necessitatem passus es, tu cauisti regnis tuis, <lb/>
            cum magna eis labes et uastitas inmineret. cum ergo noueris <lb/>
            necessitatem, qua hic obpressus sum, qua respirare non potui, <lb n="25"/>
            cui resistere non potui: quid me accusas quasi peccantem?

<note rend="script" type="footnote"> 1 otst <hi rend="italic">om. A, s. l. B</hi> 6 nou—cupiditas <hi rend="italic">om. S</hi> 8 aliquid <hi rend="italic">AS</hi> <lb/>
            in <lb/>
            10 tuis <hi rend="italic">om. A</hi> quaesoJ quęro <hi rend="italic">ABPS</hi> et <hi rend="italic">om. b</hi> 12 paenęų.ę <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            natura ipsa sola debet mereri penam non mereri animam <hi rend="italic">S</hi> amereril <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 15 si--paenitere <hi rend="italic">om. b</hi> 17 quodj quę <hi rend="italic">b</hi> facit <lb/>
            <hi rend="italic">AJPSb</hi> 19 num <hi rend="italic">P</hi> nonne stultum est plenum <hi rend="italic">A</hi> clementiae <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            mentiae <hi rend="italic">P</hi> dementia <hi rend="italic">B</hi> est <hi rend="italic">om. PS</hi> 22 integer fui <hi rend="italic">post</hi> cont.fui <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            nulla] in illa <hi rend="italic">S</hi> 24 immineret et uastitas <hi rend="italic">A</hi> nouis <hi rend="italic">S</hi> 25 qua] <lb/>
            • t* cui <lb/>
            qua <hi rend="italic">S</hi> oppres\'sum <hi rend="italic">A</hi> 26 quare <hi rend="italic">B</hi> cui-potui <hi rend="italic">om. S</hi> accusat <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> </note><lb/>
             
<pb n="102"/>
            aut quid promittis indulgentiam peccatorum? ad hoc sine <lb/>
            ambagibus responde. si placet, sicut tibi ego sine ambagibus <lb/>
            respondi. 
</p><p rend="script">FOBT. dixit: Haec nos dicimus, quod a contraria natura <lb/>
            anima cogatur delinquere: cui non uis esse radicem nisi hoc<lb n="5"/>
            tantum, quod in nobis malum uersatur, cum constet exceptis <lb/>
            nostris corporibus mala in omni mundo uersari. non ista, quae <lb/>
            in corporibus solum habemus sed quae in toto mundo uersantur <lb/>
            et nominibus ualent bona, mala radix habet. nam dixit <lb/>
            dignatio tua, quod haec sit radix malorum, cupiditas. quae in<lb n="10"/>
            nostris corporibus uersatur, cum quando non est cupiditas <lb/>
            mali ex nostris corporibus, ex principali illa contraria natura <lb/>
            uersatur in toto mundo. apostolus etenim id nominauit radicem <lb/>
            esse malorum cupiditatem, non unum malum, quam dixisti <lb/>
            radicem omnium malorum. cupiditas uero non uno modo intellegitur, <lb n="15"/>
            quam dixisti radicem omnium malorum, quasi quae <lb/>
            in cordibus nostris solum uersetur, cum constet hoc quod in <lb/>
            nobis uersatur malum, ex auctore malo descendere et portiunculam <lb/>
            esse mali hanc radicem, quam tu esse dicis, ut non <lb/>
            sit ipsa radix, sed sit portiuncula mali, eius mali. quod ubique <lb n="20"/>
            uersatur. quam radicem et arborem malam dominus noster <lb/>
            appellauit numquam fructus bonos adferentem, quam non <lb/>
            plantauit pater suus, ac merito eradicari et in ignem mitti. <lb/>
            nam quod dicis contrariae naturae peccatum debere inputari, <lb/>
            illa natura mali est; et id esse peccatum animae, si post: <lb n="25"/>
            commonitionem saluatoris nostri et sanam doctrinam eius a

<note type="footnote"> 21 cf. Matth. 15, 18; 8, 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 respondi S si-respondi <hi rend="italic">om. S</hi> ego tibi <hi rend="italic">P</hi> ego <hi rend="italic">(in marg</hi>. <lb/>
            non fn OBoibqa <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2 add.) B</hi> 4 hoc <hi rend="italic">Sb</hi> 8 sed quae <hi rend="italic">om. BPSb</hi> 9 ei nominibus <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            radii <hi rend="italic">om. APS</hi> 10 dignatio tua <hi rend="italic">om</hi>. S quod] quia <hi rend="italic">S</hi> 12 natura <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 13 etenim] enim <hi rend="italic">ASP</hi> id <hi rend="italic">om. S</hi> nominauit id rad. <hi rend="italic">b</hi> 14 non— <lb/>
            malorum <hi rend="italic">om. b</hi> uno malo <hi rend="italic">AB</hi> 15 malorum] malorum cupiditatem S <lb/>
            cupiditas-malorum <hi rend="italic">om. A</hi> intellegetur <hi rend="italic">B</hi> 16 radicem esse <hi rend="italic">Sb</hi> <lb/>
            17 cordibus] corporibus <hi rend="italic">S</hi> 19 mali esse <hi rend="italic">A</hi> 21 mali <hi rend="italic">A</hi> mali <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            22 appellauerit <hi rend="italic">AP</hi> appellauerit <hi rend="italic">B</hi> 23 ac] hac <hi rend="italic">B</hi> hanc <hi rend="italic">A</hi> et <hi rend="italic">S</hi> 25 id <lb/>
            esse] ofi (?) 26 conmotionem S commonitionem (mo <hi rend="italic">ex</hi> mu) <hi rend="italic">B</hi> a <hi rend="italic">one.b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="103"/>
            contraria et inimica sui stirpe se segregauerit anima, et purioribus <lb/>
            se adornans anima; aliter non posse substantiae suae <lb/>
            reddi. dictum est enim: si non uenissem et locutus eis <lb/>
            fuissem, peccatum non haberent. nunc uero quia ueni <lb/>
            et locutus sum et noluerunt mihi credere. ueniam de <lb n="5"/>
            peccato non habebunt. unde paret recte esse paenitentiam <lb/>
            datam post aduentum saluatoris et post hanc scientiam rerum, <lb/>
            qua possit anima acsi diuino fonte lota de sordibus et uitiis <lb/>
            tam mundi totius quam corporum, in quibus eadem anima <lb/>
            uersatur, regno dei, unde progressa est, repraesentari. nam <lb n="10"/>
            dictum est ab apostolo, quod prudentia carnis inimica <lb/>
            sit deo: legi enim dei non est subiecta, nec enim <lb/>
            potest. paret ergo his rebus, quod anima bona factione illius, <lb/>
            quae legi dei non est subiecta, peccare uidetur, non sua sponte. <lb/>
            namque idem sequitur, quod caro concupiscit aduersus <lb n="15"/>
            spiritum et spiritus aduersus carnem. ut non quaecumque <lb/>
            uultis, illa faciatis. dicit iterum: uideo aliam <lb/>
            legem in membris meis repugnantem legi mentis <lb/>
            meae et captiuum me ducentem in legem peccati et <lb/>
            mortis. ergo miser ego homo, quis me liberabit de <lb n="20"/>
            corpore mortis huius nisi gratia dei per dominum <lb/>
            nostrum Iesum Christum, per quem mihi mundus <lb/>
            crucifixus est et ego mundo? 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Agnosco et amplector testimonia diuinarum <lb/>
            scripturarum. et fidei meae quemadmodum congruant, sicut <lb n="25"/>
            deus donare dignabitur. paucis exponam. liberum uoluntatis <lb/>
            arbitrium in illo homine fuisse dico, qui primus formatus est.

<note type="footnote">3 Ioh. 15, 22 11 Rom. 8, 7 15 Gal. 5, 17 17 Rom 7, 28 sqq. <lb/>
            22 Gal. 6, 14 . </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 sibi inimica A sui <hi rend="italic">(paene er.) B</hi> eius S non se segregauit <lb/>
            8 6 patet <hi rend="italic">APb</hi> pęnitentiam esse <hi rend="italic">b</hi> penitem <hi rend="italic">S</hi> 8 si <lb/>
            <hi rend="italic">om. de] et de AS 10 est (8. I.) B</hi> 12 sit] est S nec] non <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            . o • fttctlon* <lb/>
            13 patet <hi rend="italic">b</hi> . bona factione] beneficio rei <hi rend="italic">A</hi> beneficiorei <hi rend="italic">B</hi> beneficior <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            beneficio <hi rend="italic">S</hi> 15 id <hi rend="italic">S</hi> 19 lege <hi rend="italic">PS</hi> 20 liberauit <hi rend="italic">AB</hi> 21 ihm xpm <lb/>
            dnfii nostrum <hi rend="italic">b</hi> 25 meae <hi rend="italic">om. A</hi> 27 est <hi rend="italic">om. A, s. I. B</hi> </note><lb/>
             
<pb n="104"/>
            ille sic factus est, ut nihil omnino uoluntati eius resisteret. <lb/>
            si uellet dei praecepta seruare. postquam autem libera ipse <lb/>
            uoluntate peccauit, nos in necessitatem praecipitati sumus, <lb/>
            qui ab eius stirpe descendimus. potest autem unusquisque <lb/>
            nostrum mediocri consideratione inuenire uerum esse. quod<lb n="5"/>
            dico. hodie namque in actionibus nostris antequam consuetudine <lb/>
            aliqua inplicemur, liberum habemus arbitrium <lb/>
            faciendi aliquid uel non faciendi. cum autem ista libertate <lb/>
            fecerimus aliquid et facti ipsius tenuerit animam perniciosa <lb/>
            dulcedo et uoluptas, eadem ipsa consuetudine sua sic inplicatur,<lb n="10"/>
            ut postea uincere non possit, quod sibi ipsa peccando <lb/>
            fabricata est. uidemus multos iurare nolle. sed quia iam consuetudinem <lb/>
            lingua tenuit, non posse refrenare, cum ea exeant <lb/>
            de ore ipsorum, quae non possumus dicere ad mali stirpem <lb/>
            non pertinere. ut enim uobiscum his uerbis agam, quae utinam<lb n="15"/>
            sicuti de ore uestro non recedunt, ita et corde intellegantur: <lb/>
            per paracletum iuratis. si ergo uultis experiri uerum esse. <lb/>
            quod dico, instituite non iurare, uidebitis illam consuetudinem <lb/>
            ferri quo solet. et hoc est, quod aduersus animam pugnat. <lb/>
            consuetudo facta cum carne. ipsa est nimirum carnis prudentia. <lb n="20"/>
            quae quamdiu ita est, legi dei subici non potest, quamdiu <lb/>
            prudentia carnis est; sed inluminata anima desinit illa esse <lb/>
            carnis prudentia. sic enim dictum est prudentiam carnis non <lb/>
            posse legi dei esse subiectam, quemadmodum si diceretur <lb/>
            glacialem niuem calidam esse non posse. nullo pacto enim <lb n="25"/>
            quamdiu nix est, calida esse potest. sed quemadmodum illa <lb/>
            nix calore resoluitur et desinit nix esse, ut possit calescere, <lb/>
            at

<note rend="script" type="footnote">1 et <hi rend="italic">B</hi> 2 ipsa <hi rend="italic">P</hi> 6 nostris actionibus <hi rend="italic">b</hi> 8 uelj et <hi rend="italic">A</hi> faciendi] <lb/>
            aliquid faciendi <hi rend="italic">S</hi> ista. libertatfi <hi rend="italic">A</hi> 10 sua consuetudine 6 13 refrenari <lb/>
            <hi rend="italic">PSb</hi> 14 ore] <hi rend="italic">om. A</hi> stirpe <hi rend="italic">A</hi> stipS <hi rend="italic">P</hi> 15 non <hi rend="italic">(s, l.) B <lb/>
            om. APS</hi> 16 sicuti] sicuti (si <hi rend="italic">corr. ex</hi> se) <hi rend="italic">A</hi> secuti <hi rend="italic">B</hi> sicut <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            de corde S cor (de&lt;M.o(M.)jB17iuratASiurantP20cum] <lb/>
             <lb/>
            in <hi rend="italic">b</hi> nimirum] animarQ <hi rend="italic">A</hi> animgrtt <hi rend="italic">B</hi> 21 ita est] ita <hi rend="italic">P</hi> 24 subici <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            I. 13 v <lb/>
            diceretur uerbi gratia <hi rend="italic">A</hi> 25 glacialem <hi rend="italic">om. A</hi> garianibem <hi rend="italic">B</hi> enim <lb/>
            A <lb/>
            pacto <hi rend="italic">b</hi> pęcçę.to <hi rend="italic">B</hi> 26 esse calida <hi rend="italic">A</hi> ñ potest (fi m. <hi rend="italic">2) B</hi> <lb/>
            27 possit calescere] possiss\'e <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="105"/>
            sic illa carnis prudentia, id est consuetudo facta cum carne, <lb/>
            cum fuerit mens nostra inluminata et ad arbitrium diuinae <lb/>
            legis totum hominem sibi deus subiecerit, pro illa consuetudine <lb/>
            animae mala facit consuetudinem bonam. ex quo illae <lb/>
            duae arbores, bona arbor et mala arbor, quas commemorasti, <lb n="5"/>
            uerissime dictum est a domino quod suos fructus habeant, id <lb/>
            est neque bonam posse dare malos fructus neque malam bonos, <lb/>
            sed malos quamdiu mala est. accipiamus duos homines: bonum <lb/>
            hominem et malum hominem. quamdiu bonus est, malos fructus <lb/>
            dare non potest; quamdiu malus est, fructus bonos dare non <lb n="10"/>
            potest. sed ut intellegas istas duas arbores sic esse a domino <lb/>
            positas. ut ibi significaretur liberum arbitrium, non naturas <lb/>
            esse istas duas arbores, sed uoluntates nostras, ipse ait in <lb/>
            euangelio: aut facite arborem bonam aut facite arborem <lb/>
            malam. quis est, qui possit facere naturam ? si ergo <lb n="15"/>
            imperatum est nobis, ut faciamus arborem aut bonam aut <lb/>
            malam, nostrum est eligere, quid uelimus. de isto ergo peccato <lb/>
            hominis et de ista consuetudine animae facta cum carne <lb/>
            apostolus dicit: nemo uos seducat: omnis creatura, quae <lb/>
            a deo facta est, bona est. dicit idem apostolus, quem tu <lb n="20"/>
            ipse commemorasti: sicuti per unius inobaudientiam peccatores <lb/>
            constituti sunt multi, sic et per unius dicto <lb/>
            audientiam iusti constituentur multi, quoniam per

<note type="footnote"> 14 Matth. 12, 38 19 Ephes. 5, 6; I Tim. 4, 4 21 Rom. 5, 19 <lb/>
            23 I Cor. 16, 21 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 aubicerit <hi rend="italic">BS</hi> pro illa] per illam <hi rend="italic">PS om. A</hi> consuetudo <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            ne * <lb/>
            consuetudi (i <hi rend="italic">corr. ex</hi> u) <hi rend="italic">Bl,PS</hi> 4 malam <hi rend="italic">PS</hi> fecit <hi rend="italic">PS</hi> ęt fycit <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            efficitur <hi rend="italic">A</hi> consuetudo <hi rend="italic">BA</hi> bona <hi rend="italic">A</hi> 6 fructus <hi rend="italic">B</hi> 7 bona posse <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            bonam posset <hi rend="italic">B</hi> malos fructus malos <hi rend="italic">S</hi> 8 sed malos <hi rend="italic">scripsi :</hi> malos <lb/>
            J a <lb/>
            <hi rend="italic">om. lib. b</hi> accipimus autem <hi rend="italic">A</hi> accepimus <hi rend="italic">B*</hi> accipimus <hi rend="italic">SP</hi> 9 est <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> quamdiu-potest <hi rend="italic">om. AS</hi> 11 duas <hi rend="italic">istas A</hi> (htę.s <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            um KTS1 <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> 14 bong <hi rend="italic">Bl</hi> 15 malij <hi rend="italic">B2 sij sic A</hi> 16 aut malam aut <lb/>
            •m im <lb/>
            bonam <hi rend="italic">A</hi> bon? maltj <hi rend="italic">B-</hi> 17 nostrum] necessarium <hi rend="italic">S</hi> 18 hominum <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            cum] in <hi rend="italic">b</hi> 19 dixit <hi rend="italic">A</hi> uos] nos <hi rend="italic">AP</hi> pos <hi rend="italic">B</hi> 21 sicut <hi rend="italic">b</hi> inobhaudientia <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> inobedientift <hi rend="italic">SPb</hi> 22 unius <hi rend="italic">om. A</hi> obedientiam <hi rend="italic">SPb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="106"/>
            hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum. <lb/>
            quamdiu ergo portamus imaginem terreni hominis, id est <lb/>
            quamdiu secundum carnem uiuimus, qui uetus etiam homo <lb/>
            nominatur, habemus necessitatem consuetudinis nostrae, ut <lb/>
            non quod uolumus faciamus. cum autem gratia dei amorem<lb n="5"/>
            nobis diuinum inspirauerit et nos suae uoluntati subditos <lb/>
            fecerit, quibus dictum est: uos in libertatem uocati estis, <lb/>
            et: gratia dei liberauit me a lege peccati et mortis <lb/>
            — lex autem peccati est. ut quicumque peccat. moriatur — <lb/>
            ab ista lege liberamur, cum iusti esse coeperimus. lex mortis<lb n="10"/>
            est, qua dictum est homini: terra es et in terram ibis. ex <lb/>
            ipso enim omnes sic nascimur. quia terra sumus, et in terram <lb/>
            ibimus propter meritum peccati primi hominis. propter autem <lb/>
            gratiam dei, quae nos liberat a lege peccati et mortis, ad <lb/>
            iustitiam conuersi liberamur: ut postea eadem ipsa caro, quae<lb n="15"/>
            nos poenis torsit in peccatis manentes, subiciatur nobis in resurrectione <lb/>
            et nulla aduersitate nos quatiat, quominus legem <lb/>
            et diuina praecepta seruemus. unde quoniam ego respondi tuis, <lb/>
            dignare tu respondere illud, quod desidero, quemadmodum <lb/>
            fieri possit, ut. si est deo natura contraria, nobis inputetur <lb n="20"/>
            peccatum. qui in illam naturam non uoluntate, sed ab ipso <lb/>
            deo, cui noceri nihil poterat, missi sumus. 
</p><p rend="script">FORT. dixit: Hoc genere, quemadmodum et dominus dixit <lb/>
            discipulis suis: ecce mitto uos sicut oues in medio <lb/>
            luporum. hinc sciendum est, quod non inimica mente saluator<lb n="25"/>
            noster agnos suos, id est discipulos suos in medio luporum

<note type="footnote"> 2 cf. I Cor. 15, 49 7 Gal. 5, 13 8 Rom. 8. 2 11 Gen. 3, 19 <lb/>
            v 24 Matth. 10. 16 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 6 diuinam <hi rend="italic">B</hi> uoluntatis <hi rend="italic">A</hi> 8 et-lege <hi rend="italic">om. S</hi> 9 peccauerit <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            10 liheramus <hi rend="italic">B</hi> liberabimur <hi rend="italic">PS</hi> ceperimus <hi rend="italic">B</hi> 11 quia <hi rend="italic">B</hi> 12 omnes] <lb/>
            homines <hi rend="italic">b om. A</hi> 13 meritum <hi rend="italic">et</hi> primi <hi rend="italic">om. A</hi> 14 gratiam autem <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            ea <lb/>
            -16 poenis] in penis <hi rend="italic">Sb</hi> torsis <hi rend="italic">B</hi> mantes B1 17 legem] legem <lb/>
            dl <hi rend="italic">b</hi> 18 unde] ut <hi rend="italic">S</hi> quia <hi rend="italic">SP</hi> 19 tu quoque <hi rend="italic">A</hi> tu qup <hi rend="italic">B</hi> quod] <lb/>
            tteat lllc . <lb/>
            quod <hi rend="italic">scire A</hi> 20 si <hi rend="italic">B</hi> contraria <hi rend="italic">B</hi> 22 <hi rend="italic">nocere ASb</hi> 28 dàs] ihs <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            24 mitto] ego mitto <hi rend="italic">Sb</hi> 25 est <hi rend="italic">om. A</hi> </note><lb/>
             
<pb n="107"/>
            dirigere uoluit. nisi esset aliqua contrarietas, quae in similitudine <lb/>
            luporum eam deponeret, ubi et discipulos suos miserat, <lb/>
            ut quae forte in medio luporum animae possent decipi, ad <lb/>
            propriam substantiam reuocarentur. hinc ergo paret antiquitas <lb/>
            temporum nostrorum, quam repetimus, et annorum nostrorum <lb n="5"/>
            ante mundi constitutionem hoc more missas esse animas contra <lb/>
            contrariam naturam. ut eandem sua passione subicientes uictoria <lb/>
            deo redderetur. nam dixit idem apostolus, quod non <lb/>
            solum esset luctatio contra carnem et sanguinem, sed et <lb/>
            contra principes et potestates et spiritalia nequitiae et dominationem <lb n="10"/>
            tenebrarum. si ergo utrobique mala conuersantur et <lb/>
            nequitiae habentur. iam non solum est malum in nostris corporibus. <lb/>
            sed in toto mundo, ubi uidentur uersari animae. quae <lb/>
            sub caelo isto uersantur et inplicatae sunt. 
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Agnos suos dominus noster in medium luporum <lb n="15"/>
            misit, id est homines iustos in medium hominum peccatorum <lb/>
            ad praedicationem euangelii tempore hominis suscepti <lb/>
            ab inaestimabili diuina sapientia, ut a peccato ad iustitiam <lb/>
            nos uocaret. quod autem ait apostolus nobis colluctationem <lb/>
            non esse aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes <lb n="20"/>
            et potestates et cetera, quae sunt commemorata. hoc <lb/>
            significat: diabolum et angelos eius sicut etiam nos peccato <lb/>
            cecidisse et lapsos esse dicimus et obtinuisse terrena, id est <lb/>
            homines peccatores, qui quamdiu peccatores sumus, sub iugo <lb/>
            eorum sumus; quemadmodum, cum iusti erimus, erimus sub

<note type="footnote"> 8 cf. Ephes. 6, 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> nolnit <lb/>
            1 nelit <hi rend="italic">A</hi> nelit <hi rend="italic">B</hi> similitudinem S 2 luporum * ut animas que <lb/>
            forte <hi rend="italic">sqq. A</hi> eagdeponeret <hi rend="italic">B</hi> eandemponeret <hi rend="italic">SP</hi> 3 in <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            r ap <lb/>
            possint <hi rend="italic">SP</hi> possint <hi rend="italic">B</hi> 4 reuocarent <hi rend="italic">BA</hi> uocarentur <hi rend="italic">S</hi> paret <hi rend="italic">T$l</hi> <lb/>
            apparet <hi rend="italic">SPb</hi> antiquitatem <hi rend="italic">A</hi> iniquitas S 5 annorum] animord <hi rend="italic">ASb</hi> <lb/>
            a <lb/>
            7 subicientibus <hi rend="italic">S</hi> 8 rederetur <hi rend="italic">A</hi> 9 luctatio <hi rend="italic">om. A</hi> sed <lb/>
            et] sed <hi rend="italic">S</hi> 12 est solum <hi rend="italic">S</hi> 13 uidentur om. S 15 noster <hi rend="italic">om. AS</hi> <lb/>
            medio <hi rend="italic">(et</hi> 16) <hi rend="italic">ASb</hi> 17 suscepti <hi rend="italic">hominis A</hi> 19 autem colluctationem <lb/>
            aitS23dirimusom.bnB24hominesom.squi] <lb/>
             <lb/>
            qn$c <hi rend="italic">B om. S alt</hi>. erimus <hi rend="italic">om. S</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="108"/>
            iugo iustitiae; et contra illos luctam habemus, ut migrantes <lb/>
            ad iustitiam ab eorum dominatione liberemur. ergo et tu dignare <lb/>
            mihi breuiter ad unum, quod interrogo, respondere. <lb/>
            noceri deo non poterat, an poterat? sed quaeso mihi ut "non <lb/>
            poterat" respondeas. <lb n="5"/>
            
</p><p>FORT. dixit: Non poterat noceri. 
</p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Quare ergo huc nos misit secundum uestram <lb/>
            fidem ? 
</p><p>FORT. dixit: Professio mea haec est, quia noceri non poterat <lb/>
            deo et quod deus huc nos direxit. sed quia id tibi contrarium<lb n="10"/>
            est, tu dic, qua ratione hic adparuit anima, quam nunc cupit <lb/>
            deus noster et mandatis et proprio filio directo liberare? 
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Quoniam uideo te interrogatis meis respondere <lb/>
            non potuisse et me aliquid interrogare uoluisse, ecce <lb/>
            satisfacio tibi, dummodo memineris te ad id. quod interrogaui. <lb n="15"/>
            non respondisse. anima quare hic sit in mundo inuoluta miseriis, <lb/>
            non modo, sed paulo ante nescio quotiens a me dictum est. <lb/>
            peccauit anima et ideo misera est. liberum arbitrium accepit, <lb/>
            usa est libero arbitrio, quemadmodum uoluit: lapsa est. eiecta <lb/>
            de beatitudine, inplicata miseriis. ad hoc tibi testimonium <lb n="20"/>
            recitaui apostoli dicentis: sicut per unum hominem mors, <lb/>
            sic et per unum resurrectio mortuorum. quid quaeris <lb/>
            amplius? unde tu responde: cui noceri non poterat, quare <lb/>
            huc nos misit? 
</p><p rend="script">FORT. dixit: Causa haec quaerenda est, cur huc uenerit

<note rend="script" type="footnote"> 1 iustitiae sub iugo erimus <hi rend="italic">A</hi> 2 et <hi rend="italic">om. A</hi> 4 non <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> ut] ut aut <hi rend="italic">A</hi> aut ut <hi rend="italic">P,b (in mg.)</hi> aut (er.) <hi rend="italic">B</hi> ut michi S <lb/>
            6 poterat non noceri <hi rend="italic">S</hi> 10 huc] hoc <hi rend="italic">B</hi> direxit] misit <hi rend="italic">V</hi> 11 paruit <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            pP <lb/>
            paruit <hi rend="italic">B</hi> nunc] non AS 13 quia <hi rend="italic">S</hi> interrogas S 14 posse <hi rend="italic">Sb</hi> <lb/>
            aliud <hi rend="italic">A</hi> interrogari <hi rend="italic">A</hi> 16 non resp.] non potuisse respondere <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            V <lb/>
            inuolgta <hi rend="italic">B</hi> 17 ante <hi rend="italic">mę B</hi> nescio (0 <hi rend="italic">corr. ex</hi> ens) <hi rend="italic">A</hi> 18 misera <lb/>
            est. legem accepit non eam seruauit et ideo misera est <hi rend="italic">sqq. A</hi> <lb/>
            20 implicata est <hi rend="italic">AS</hi> recitaui test. <hi rend="italic">b</hi> 22 sic et] sicut S unmn] <lb/>
            i v <lb/>
            unum hominem <hi rend="italic">Sb</hi> quod <hi rend="italic">B</hi> 24 hQc <hi rend="italic">B</hi> miserit <hi rend="italic">A</hi> 25 haec <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> huc] hQc <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="109"/>
            anima aut quare eandem deus hinc cupit liberare, quae in <lb/>
            medio malorum uiuit. 
</p></div></div></body></text></TEI>