<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b.opp-lat1"><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Interfui. sed alia quaestio est de fide, alia <lb/>
            de moribus; ego de fide proposui. sed si illi, qui adsunt <lb/>
            malunt audire de moribus, nec ipsam quaestionem defugio. 
</p><p>FORT. dixit: Purgare me prius uolo penes conscientiam <lb/>
            uestram, penes quos polluimur, ex idonei uiri testimonio, qui<lb n="20"/>
            mihi et nunc idoneus est et in futura iusti iudicii examinatione <lb/>
            Christi, si ea, quae iactantur, uidit in nobis uel consecutus <lb/>
            est. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Ad aliud uocas, cum ego de fide proposuerim. <lb/>
            de moribus autem uestris plene scire possunt, qui electi uestri <lb n="25"/>
            sunt. nostis autem me non electum uestrum, sed auditorem

<note rend="script" type="footnote"> 4 eos <hi rend="italic">ABSP</hi> 5 ego] ergo <hi rend="italic">BP</hi> 6 necessitate passum <hi rend="italic">A</hi> 7 erumpnas <lb/>
            <hi rend="italic">BS</hi> 8 dixit <hi rend="italic">om. b</hi> medium te nostrum fuisse S scio <lb/>
            <hi rend="italic">(s. I.) B om. APS</hi> 10 de-agitur <hi rend="italic">om. S</hi> hicj <hi rend="italic">nunc A</hi> 11 prae- <lb/>
            It <lb/>
            sestes <hi rend="italic">B</hi> 12 quibus] in quibus <hi rend="italic">A</hi> 14 uero <hi rend="italic">om. b</hi> 15 fuerint <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            17 sed] <hi rend="italic">om. APB</hi> (f,i) si <hi rend="italic">om. Sb</hi> quia ds malum audire <hi rend="italic">P</hi> illi <lb/>
            inquam ut dicis malum audire <hi rend="italic">S</hi> sed illi ... si malunt <hi rend="italic">b</hi> 18 questio <lb/>
            » <lb/>
            difugio <hi rend="italic">A</hi> 19 prius me <hi rend="italic">A</hi> pene <hi rend="italic">A</hi> pene <hi rend="italic">B</hi> 20 quos] quod <hi rend="italic">AS</hi> <lb/>
            wi <lb/>
            quam <hi rend="italic">Fb</hi> quod <hi rend="italic">B</hi> polluęmur <hi rend="italic">B</hi> ex] et <hi rend="italic">S</hi> idoneo <hi rend="italic">B</hi> ideo <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            ueri <hi rend="italic">S</hi> qui] fĮ. <hi rend="italic">S</hi> et qui b 21 iuditii <hi rend="italic">A</hi> iudicis <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="85"/>
            fuisse. itaque quamuis et orationi uestrae interfuerim, ut interrogasti, <lb/>
            utrum separatim uobiscum habeatis aliquam orationem, <lb/>
            deus solus potest nosse et uos. ego tamen in oratione, in qua <lb/>
            interfui, nihil turpe fieri uidi, sed solum contra fidem animaduerti. <lb/>
            quam postea didici et probaui, quod contra solem facitis <lb n="5"/>
            orationem. praeter hoc in illa oratione uestra nihil noui comperi. <lb/>
            quisquis autem uobis obponet quaestionem aliquam de <lb/>
            moribus, electis uestris obponit. quid autem inter uos agatis, <lb/>
            qui electi estis, ego scire non possum. nam et eucharistiam <lb/>
            audiui a uobis saepe quod accipiatis; tempus autem accipiendi <lb n="10"/>
            cum me lateret, quid accipiatis unde nosse potui ? itaque serua, <lb/>
            si placet. quaestionem de moribus. ut inter electos uestros <lb/>
            discutiatis. si discuti potest. mihi fides data est a uobis, quam <lb/>
            hodie inprobo. de ipsa proposui. ad propositum meum mihi <lb/>
            respondeatur. <lb n="15"/>
            
</p><p rend="script">FORT. dixit: Et nostra professio ipsa est, quod incorruptibilis <lb/>
            sit deus, quod lucidus, quod inadibilis, intenibilis, inpassibilis <lb/>
            aeternam lucem et propriam habitet, quod nihil ex <lb/>
            sese corruptibile proferat, nec tenebras nec daemones nec <lb/>
            satanam, nec aliud aduersum in regno eius reperiri possit; <lb n="20"/>
            sui similem saluatorem direxisse; uerbum natum a constitutione <lb/>
            mundi cum mundum fabricaret, post mundi fabricam <lb/>
            inter homines uenisse, dignas sibi animas elegisse sanctae suae <lb/>
            uoluntati mandatis suis caelestibus sanctificatas, fide et ratione <lb/>
            inbutas caelestium rerum ipso ductore hinc iterum easdem

<note rend="script" type="footnote"> ■ <lb/>
            1 itaqu/e (a <hi rend="italic">er.) B ut]</hi> aut <hi rend="italic">S</hi> interrogati <hi rend="italic">B</hi> interrogationi <hi rend="italic">PS</hi> <lb/>
            5 et probaui <hi rend="italic">om. S</hi> 6 praeter-no <hi rend="italic">om. S</hi> uestra oratione <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            7 opponit <hi rend="italic">ASb</hi> 8 opponat <hi rend="italic">Ab</hi> agitis S 9 eurucastiam <hi rend="italic">A</hi> eucariatiam<lb/>
             <hi rend="italic">S</hi> 10 accipiatis et numquam potui scire tempus quod accipiatis<lb/>
             sqq. A 11 quod accipiat S nOlle <hi rend="italic">(ap. uac. rel.) om. S</hi> 13 fides] <lb/>
            • &gt;bl« <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 17 <hi rend="italic">inadibilibps B intentibilis P inten$lib?s B intenebilis A</hi> <lb/>
            18 habitare <hi rend="italic">APb habitatę B</hi> 19 se <hi rend="italic">S</hi> . 20 sathaaam <hi rend="italic">AP</hi> satanan <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            alind] aliquid <hi rend="italic">b</hi> quod in regno <hi rend="italic">AS</hi> 21 suij sui autem <hi rend="italic">bB (s. I.)</hi> <lb/>
            n« <lb/>
            22 cum—mundi <hi rend="italic">om. S</hi> 28 //nisse <hi rend="italic">B</hi> habitasse A 24 aanctificatos <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            ganctificata <hi rend="italic">B et]</hi> ac b ratione] natione <hi rend="italic">A</hi> notione <hi rend="italic">S</hi> 25 ducatore <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> eductore <hi rend="italic">S</hi> et hinc <hi rend="italic">b</hi> iterum] <hi rend="italic">om. AS</hi> easdem] ipsas <hi rend="italic">P</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="86"/>
            animas ad regnum dei reuersuras esse secundum sanctam <lb/>
            ipsius pollicitationem, qui dixit: ego sum uia, ueritas et <lb/>
            ianua et: nemo potest ad patrem peruenire, nisi per <lb/>
            me. his rebus nos credimus, quia alias animae, id est alio <lb/>
            mediante non poterunt ad regnum dei reuerti, nisi ipsum reppererint,<lb n="5"/>
            ueritatem, uiam et ianuam. ipse enim dixit: qui me <lb/>
            uidit, uidit et patrem et: qui in me crediderit, mortem <lb/>
            non gustabit in aeternum, sed transitum faciet de <lb/>
            morte ad uitam et in iudicium non ueniet. his rebus <lb/>
            nos credimus et haec est ratio fidei nostrae et pro uiribus<lb n="10"/>
            animi nostri mandatis eius obtemperare unam fidem sectantes <lb/>
            huius trinitatis, patris et filii et spiritus sancti. 
</p></div></div></body></text></TEI>