<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b.opp-lat1"><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Rationibus ut discuteremus duarum naturarum <lb/>
            fidem, interpositum est ab his, qui nos audiunt. sed <lb/>
            quoniam ad scripturas iterum confugisti, ad eas ego descendo<lb n="10"/>
            ac nihil praetermittendum esse postulo, ne quibusdam capitibus <lb/>
            utentes nebulas adferamus eis, quibus notae scripturae <lb/>
            non sunt. a capite igitur quod habet apostolus Paulus in <lb/>
            epistula sua ad Romanos consideremus. in prima enim pagina <lb/>
            est, quod uehementer contra uos est. dicit enim: Paulus<lb n="15"/>
            seruus Iesu Christi, uocatus apostolus, praedestinatus <lb/>
            in euangelium dei. quod ante promiserat per prophetas <lb/>
            suos in scripturis sanctis, de filio, qui factus <lb/>
            est ei ex semine Dauid secundum carnem, qui praedestinatus <lb/>
            est filius dei in uirtute secundum spiritum<lb n="20"/>
            sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu <lb/>
            Christi domini nostri. uidemus apostolum de domino nostro\' <lb/>
            nos docere, ut et uirtute dei ante carnem praedestinatus fuerit <lb/>
            et secundum carnem factus sit ei de semine Dauid. hoc uos <lb/>
            cum semper negaueritis et negetis, quomodo scripturas flagitatis, <lb n="25"/>
            ut secundum eas potius disseramus?

<note type="footnote">15 Rom. 1, 1 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 esse a deo <hi rend="italic">A</hi> esse <hi rend="italic">om. s</hi> 4 aberi A ut-diximus <hi rend="italic">om. A</hi> 5 eam] <lb/>
            b <lb/>
            eam quam <hi rend="italic">b</hi> 6 odieque <hi rend="italic">B</hi> bodięque <hi rend="italic">A</hi> hodie et S hodie quoque <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            xpm esse saluatorem <hi rend="italic">A</hi> ■ 7 ante <hi rend="italic">om. A</hi> apostolus idem <hi rend="italic">AS</hi> 8 traditionibuB <lb/>
            <hi rend="italic">BPb</hi> 9 impositum <hi rend="italic">S</hi> 10 iterum <hi rend="italic">om. A</hi> eas] ea <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            11 ac] hac <hi rend="italic">A</hi> intermittendum <hi rend="italic">S</hi> 12 nebulos <hi rend="italic">AP</hi> nebulas (0 corr. in <lb/>
            a) <hi rend="italic">B</hi> 13 a capite] accipite <hi rend="italic">B</hi> 14 sua <hi rend="italic">om. PS</hi> 16 xpi iesu <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            apostolus <hi rend="italic">(in marg. m. 2 add.) B</hi> 18 filio suo <hi rend="italic">PSb</hi> qui-camem <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            23 et] ex <hi rend="italic">S</hi> uirtutS <hi rend="italic">A</hi> 24 de] ex <hi rend="italic">ASb</hi> 25 quomod <hi rend="italic">B</hi> </note> 
<pb n="97"/>
            
</p><p>FORT. dixit: Secundum carnem adseritis ex semine Dauid, <lb/>
            cum praedicetur ex uirgine esse natus, et filius dei magnificetur. <lb/>
            fieri enim non potest, nisi ut quod de spiritu est, <lb/>
            spiritus habeatur, et quod de carne est, caro intellegatur. <lb/>
            contra quod est ipsa auctoritas euangelii, qua dicitur, quod <lb n="5"/>
            caro et sanguis regnum dei possidere non possunt, <lb/>
            nec corruptio incorruptelam possidebit. 
</p><p>Hic strepitus factus est a consedentibus, qui rationibus <lb/>
            potius agi uolebant, quia uidebant eum non omnia, quae in <lb/>
            apostoli codice scripta sunt, uelle accipere. deinde passim <lb n="10"/>
            sermocinatio ab omnibus haberi coepit, quousque diceret sermonem <lb/>
            dei ligatum esse in gente tenebrarum. quod cum exhorruissent <lb/>
            qui aderant, discessum est. 
</p><p>Postera die adhibito iterum notario res acta sic est. 
</p><p>FORT. dixit: Dico, quod nihil mali ex se proferat omnipotens <lb n="15"/>
            deus et quod quae sua sunt incorrupta maneant uno <lb/>
            ex fonte inuiolabili orta et genita; cetera uero, quae in hoc <lb/>
            mundo uersantur contraria, non ex deo manare nec principe <lb/>
            deo paruisse in hoc saeculo, id est quod non ex ipso originem <lb/>
            trahant. haec ergo in fide suscepimus, quod aliena sint mala <lb n="20"/>
            a deo. 
</p></div></div></body></text></TEI>