<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b.opp-lat1"><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Ita credo, sed uniuersa, quae facta sunt. <lb/>
            FORT.. dixit: Facta consonant, sed quia inconuenientia sibi <lb n="5"/>
            sunt haec, per hoc ergo constat non esse unam substantiam, <lb/>
            licet ex unius iussione eadem ad compositionem mundi huius <lb/>
            et faciem uenerint. ceterum rebus ipsis paret, quia nihil simile <lb/>
            tenebrae et lux. nihil simile ueritas et mendacium, nihil <lb/>
            simile mors et uita, nihil simile anima et corpus et cetera <lb n="10"/>
            istis similia, quae et nominibus et speciebus distant ab inuicem, <lb/>
            et merito dixisse dominum nostrum: arbor. quam <lb/>
            non plantauit pater meus caelestis, eradicabitur et <lb/>
            in ignem mittetur, quae non adferet fructus bonos, <lb/>
            et esse arborem radicatam. hinc uero constat et ratione rerum, <lb n="15"/>
            quod duae sunt substantiae in hoc mundo, quae speciebus et <lb/>
            nominibus distant: quarum est una corporis. alia uero aeterna, <lb/>
            patris omnipotentis quam esse credimus. 
</p></div></div></body></text></TEI>