<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b.opp-lat1"><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Animam sic negaui esse substantiam dei<lb n="10"/>
            ut negem esse illam deum, sed tamen ex deo auctore esse. <lb/>
            quia facta est a deo. aliud est qui fecit, aliud quod fecit; qui <lb/>
            fecit, corruptibilis esse omnino non potest; quod autem fecit. <lb/>
            omnimodo non potest aequale illi esse. qui fecit. 
</p><p>FORT. dixit: Nec ego dixi animam similem esse deo. sed<lb n="15"/>
            quia dixisti facticiam esse animam et nihil praeter deum, <lb/>
            quaero, undenam deus animae. substantiam adinuenit. 
</p></div></div></body></text></TEI>