AUG. dixit: Animam sic negaui esse substantiam dei ut negem esse illam deum, sed tamen ex deo auctore esse. quia facta est a deo. aliud est qui fecit, aliud quod fecit; qui fecit, corruptibilis esse omnino non potest; quod autem fecit. omnimodo non potest aequale illi esse. qui fecit. FORT. dixit: Nec ego dixi animam similem esse deo. sed quia dixisti facticiam esse animam et nihil praeter deum, quaero, undenam deus animae. substantiam adinuenit. AUG. dixit: Tantum memento me respondere ad ea, quae interrogas, te autem ad ea, quae interrogo, non respondere. animam dico factam a deo, ut cetera omnia, quae a deo facta sunt, et inter illa, quae deus omnipotens fecit, principalem locum datum esse animae. si autem quaeris, unde deus. fecit animam, memento confiteri me tecum esse deum omnipotentem. omnipotens autem non est, qui quaerit adiuuari aliqua materia, unde faciat quod uelit. ex quo est consequens, ut secundum fidem nostram omnia, quae deus fecit per uerbum • br 1 est om. S nobis S 4 animis Bfy ct—dicitur om. S 5 liar ei m c beret A liberet B 7 speres A speres B sit om. S negne B ei et] il B om. PSb substantia AS 8 dei ut negem illam esse deum sed tamen ex deo ex qua S negas b 12 a] ex BAPSb alius 6 S 13 omnino esse S 14 omnimodo] omnino b equalem S esse om. S 16 facturam b (in marg. al . facticia) 17 unde . nam AS 19 non] om. S 20 factam esse S esse factam b 28 animam fecit b te ts confiteri mecum AS confiteri me cum B confiteri mecum P me confiteri tecum b 24 autem om. A et sapientiam suam, de nihilo fecerit. sic enim legimus: ipse iussit et facta sunt; ipse mandauit et constituta sunt. FORT. dixit: Ex iussione constant uniuersa?