<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b.opp-lat1"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Ego dicam quod interrogasti; tantum illud <lb n="10"/>
            memineris te noluisse respondere interrogatis meis, me autem <lb/>
            tuis respondere. si quaeris, utrum a deo descenderit anima, <lb/>
            magna quidem quaestio est; sed siue a deo descendit siue <lb/>
            non, illud de anima respondeo non esse deum : aliud esse <lb/>
            deum, aliud animam. deum esse inuiolabilem, incorruptibilem <lb n="15"/>
            et inpenetrabilem et incoinquinabilem, et qui nulla ex parte <lb/>
            corrumpi potest, et cui nulla ex parte noceri possit. animam <lb/>
            uero uidemus et peccatricem esse et in aerumna uersari et <lb/>
            ueritatem quaerere et liberatore indigere. haec mutatio animae <lb/>
            ostendit mihi, quod anima non sit deus. nam si anima substantia <lb n="20"/>
            dei est, substantia dei errat, substantia dei corrumpitur, <lb/>
            substantia dei uiolatur, substantia dei decipitur: quod nefas <lb/>
            est dicere. 
</p><p rend="script">FORT. dixit: Ergo negasti animam ex deo esse, quamdiu <lb/>
            peccatis ac uitiis et mundanis rebus deseruit et errore ducitur, <lb n="25"/>
            quod fieri non potest, aut ut deus hoc patiatur aut substantia <lb/>
            eius. est enim deus incorruptibilis et substantia eius

<note rend="script" type="footnote"> .. <lb/>
            2 liberatore <hi rend="italic">ASb</hi> commiitos <hi rend="italic">A</hi> b istud <hi rend="italic">b</hi> 4 &amp; potest <hi rend="italic">A</hi> &amp; pęterat <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            I 0 «irit <lb/>
            6 dei] deus <hi rend="italic">b</hi> 8 respondebo <hi rend="italic">PSb</hi> 9 propria <hi rend="italic">B</hi> propria <hi rend="italic">S</hi> ait <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            ait <hi rend="italic">AP</hi> a] <hi rend="italic">om. AB</hi> 10 ego quidem quod interrogasti dicam <hi rend="italic">b</hi> tu <lb/>
            interrogasti &amp;.. illud: memineris sqq. <hi rend="italic">A</hi> 11 interrogastis meis me <lb/>
            an <hi rend="italic">S</hi> 14 aliud-deum <hi rend="italic">om. 8</hi> 16 coioquinabilem <hi rend="italic">B</hi> ex nulla <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            . uamarl <lb/>
            17 possit b cui] qui S ex <hi rend="italic">om. A</hi> potest <hi rend="italic">b</hi> 18 uideri <hi rend="italic">B</hi> 2o ac] <lb/>
            et <hi rend="italic">ASb</hi> ducitur) duci <hi rend="italic">PB (in fine</hi> u.) 26 posset S aut ut] nisi <lb/>
            aut ut A ut aut <hi rend="italic">Sb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="90"/>
            inmaculata est et sancta. hic uero quaeritur a uobis, utrum anima <lb/>
            ex deo sit necne. quod nos fatemur et ostendimus ex saluatoris <lb/>
            aduentu, ex ipsius sancta praedicatione, ex ipsius lectione. <lb/>
            dum animis miseretur et secundum eius arbitrium anima uenisse <lb/>
            dicitur, ut eandem de morte liberaret et perduceret eam ad<lb n="5"/>
            aeternam gloriam et restitueret patri. quid uero de anima tu <lb/>
            ipse dicis aut speras, utrum sit a deo, necne? et substantiam <lb/>
            dei, ex qua neges esse animam, nullis passionibus posse subiacere <lb/>
            ? 
</p></div></div></body></text></TEI>