<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b.opp-lat1"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUGUSTINUS dixit: Ego iam errorem puto, quam antea <lb/>
            ueritatem putabam; utrum recte aestimem, a te praesente <lb/>
            audire cupio. 
</p><p>FORTUNATUS dixit: Coepta errorem exponere. <lb n="10"/>
            
</p><p rend="script">AUGUSTINUS dixit: In primis summum errorem puto omnipotentem <lb/>
            deum, in quo una nobis spes est, ex aliqua parte <lb/>
            uiolabilem aut coinquinabilem aut corruptibilem credere. hoc <lb/>
            uestram haeresim adfirmare scio, non quidem his uerbis, quibus <lb/>
            nunc usus sum; nam et uos interrogati confitemini deum esse <lb n="15"/>
            incorruptibilem et omni modo inuiolabilem et incoinquinabilem; <lb/>
            sed cum coeperitis cetera exponere, cogimini eum corruptibilem, <lb/>
            penetrabilem et coinquinabilem confiteri. dicitis enim aliam <lb/>
            nescio quam gentem tenebrarum aduersus dei regnum rebellasse; <lb/>
            deum autem omnipotentem cum uideret, quanta labes <lb n="20"/>
            et uastitas inmineret regnis suis. nisi aliquid aduersae genti <lb/>
            obponeret et ei resisteret, misisse hanc uirtutem, de cuius

<note rend="script" type="footnote"> 2 INCIPIT AVGVSTINI PRESBITERI CATHOLICI <hi rend="italic">(om. AS;</hi> hoc <lb/>
            opus sic incipit <hi rend="italic">P)</hi> quinto <hi rend="italic">sqq. fol</hi>. 10 <hi rend="italic">B fol</hi>. 76 <hi rend="italic">P fol</hi>. 160 <hi rend="italic">S</hi> 3 sexto <lb/>
            et quinto <hi rend="italic">scripsi:</hi> quinto <hi rend="italic">lib. b</hi> archadio <hi rend="italic">lib. b</hi> 4 Quinto <hi rend="italic">om. APSb</hi> <lb/>
            a ёč cons. <hi rend="italic">(in mg</hi>. uiris clarissimis consulibus) <hi rend="italic">B</hi> uiro claro consule <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            actis <hi rend="italic">om. APSb</hi> habita] acta <hi rend="italic">PSA</hi> habita 5 <hi rend="italic">b</hi> 5 manicheorum <hi rend="italic">lib. b</hi> <lb/>
            presbiterum <hi rend="italic">lib</hi>. ipponensium <hi rend="italic">B</hi> ypponensium <hi rend="italic">PS</hi> (ypon.) 6 regionum <lb/>
            om. <hi rend="italic">S</hi> sossi <hi rend="italic">PS</hi> populi] ipsi S 7 Augustinus dixit] <hi rend="italic">om. A</hi> dixit <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            quam] qu,ê <hi rend="italic">B</hi> quem <hi rend="italic">PS</hi> 10 Fortunatus-Augustinus dixit] augustinus <lb/>
            dixit <hi rend="italic">(del. m.1) B om. SPb</hi> 12 nobis una <hi rend="italic">S</hi> 13 credere augustinns dixit <lb/>
            <hi rend="italic">(del. m.l) B</hi> 14 nostram <hi rend="italic">S</hi> heresem <hi rend="italic">B</hi> 16 omnino <hi rend="italic">Sb</hi> .18 profiteri <lb/>
            <hi rend="italic">APSb</hi> 21 et regnis <hi rend="italic">B aduersi A</hi> 22 mi/sisset (s <hi rend="italic">er.) B</hi> </note>

<note type="footnote"> 6* </note> <lb/>
             
<pb n="84"/>
            commixtione cum malo et tenebrarum gente mundus sit fabricatus; <lb/>
            hinc esse. quod hic animae bonae laborant, seruiunt, <lb/>
            errant, corrumpuntur, ut necessarium haberent liberatorem. <lb/>
            qui eas ab errore purgaret et a commixtione solueret et a <lb/>
            seruitute liberaret. hoc ego nefas puto credere deum omnipotentem<lb n="5"/>
            aliquam aduersam gentem timuisse aut necessitatem <lb/>
            esse passum, ut nos in aerumnas praecipitaret. 
</p><p>FORTUNATUS dixit: Quia te medium fuisse nostrum scio. <lb/>
            id est inter Manichaeos administrasse, ista principalia sunt <lb/>
            fidei nostrae. de conuersatione hic agitur, de quibus falsis<lb n="10"/>
            criminibus pulsamur. ex te ergo praesentes audiant boni uiri. <lb/>
            utrum sint uera, super quibus criminamur et adpetimur, an <lb/>
            sint falsa. etenim ex tua doctrina et ex tua expositione et <lb/>
            ostensione poterunt uero uerius scire nostram conuersationem. <lb/>
            si a te fuerit prodita. interfuisti orationi? <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>