AUGUSTINUS dixit: Ego iam errorem puto, quam antea ueritatem putabam; utrum recte aestimem, a te praesente audire cupio. FORTUNATUS dixit: Coepta errorem exponere. AUGUSTINUS dixit: In primis summum errorem puto omnipotentem deum, in quo una nobis spes est, ex aliqua parte uiolabilem aut coinquinabilem aut corruptibilem credere. hoc uestram haeresim adfirmare scio, non quidem his uerbis, quibus nunc usus sum; nam et uos interrogati confitemini deum esse incorruptibilem et omni modo inuiolabilem et incoinquinabilem; sed cum coeperitis cetera exponere, cogimini eum corruptibilem, penetrabilem et coinquinabilem confiteri. dicitis enim aliam nescio quam gentem tenebrarum aduersus dei regnum rebellasse; deum autem omnipotentem cum uideret, quanta labes et uastitas inmineret regnis suis. nisi aliquid aduersae genti obponeret et ei resisteret, misisse hanc uirtutem, de cuius 2 INCIPIT AVGVSTINI PRESBITERI CATHOLICI (om. AS; hoc opus sic incipit P) quinto sqq. fol . 10 B fol . 76 P fol . 160 S 3 sexto et quinto scripsi: quinto lib. b archadio lib. b 4 Quinto om. APSb a ёč cons. (in mg . uiris clarissimis consulibus) B uiro claro consule S actis om. APSb habita] acta PSA habita 5 b 5 manicheorum lib. b presbiterum lib . ipponensium B ypponensium PS (ypon.) 6 regionum om. S sossi PS populi] ipsi S 7 Augustinus dixit] om. A dixit om. b quam] qu,ê B quem PS 10 Fortunatus-Augustinus dixit] augustinus dixit (del. m.1) B om. SPb 12 nobis una S 13 credere augustinns dixit (del. m.l) B 14 nostram S heresem B 16 omnino Sb .18 profiteri APSb 21 et regnis B aduersi A 22 mi/sisset (s er.) B 6* commixtione cum malo et tenebrarum gente mundus sit fabricatus; hinc esse. quod hic animae bonae laborant, seruiunt, errant, corrumpuntur, ut necessarium haberent liberatorem. qui eas ab errore purgaret et a commixtione solueret et a seruitute liberaret. hoc ego nefas puto credere deum omnipotentem aliquam aduersam gentem timuisse aut necessitatem esse passum, ut nos in aerumnas praecipitaret. FORTUNATUS dixit: Quia te medium fuisse nostrum scio. id est inter Manichaeos administrasse, ista principalia sunt fidei nostrae. de conuersatione hic agitur, de quibus falsis criminibus pulsamur. ex te ergo praesentes audiant boni uiri. utrum sint uera, super quibus criminamur et adpetimur, an sint falsa. etenim ex tua doctrina et ex tua expositione et ostensione poterunt uero uerius scire nostram conuersationem. si a te fuerit prodita. interfuisti orationi? AUG. dixit: Interfui. sed alia quaestio est de fide, alia de moribus; ego de fide proposui. sed si illi, qui adsunt malunt audire de moribus, nec ipsam quaestionem defugio. FORT. dixit: Purgare me prius uolo penes conscientiam uestram, penes quos polluimur, ex idonei uiri testimonio, qui mihi et nunc idoneus est et in futura iusti iudicii examinatione Christi, si ea, quae iactantur, uidit in nobis uel consecutus est. AUG. dixit: Ad aliud uocas, cum ego de fide proposuerim. de moribus autem uestris plene scire possunt, qui electi uestri sunt. nostis autem me non electum uestrum, sed auditorem 4 eos ABSP 5 ego] ergo BP 6 necessitate passum A 7 erumpnas BS 8 dixit om. b medium te nostrum fuisse S scio (s. I.) B om. APS 10 de-agitur om. S hicj nunc A 11 prae- It sestes B 12 quibus] in quibus A 14 uero om. b 15 fuerint A 17 sed] om. APB (f,i) si om. Sb quia ds malum audire P illi inquam ut dicis malum audire S sed illi ... si malunt b 18 questio » difugio A 19 prius me A pene A pene B 20 quos] quod AS wi quam Fb quod B polluęmur B ex] et S idoneo B ideo S ueri S qui] fĮ. S et qui b 21 iuditii A iudicis B fuisse. itaque quamuis et orationi uestrae interfuerim, ut interrogasti, utrum separatim uobiscum habeatis aliquam orationem, deus solus potest nosse et uos. ego tamen in oratione, in qua interfui, nihil turpe fieri uidi, sed solum contra fidem animaduerti. quam postea didici et probaui, quod contra solem facitis orationem. praeter hoc in illa oratione uestra nihil noui comperi. quisquis autem uobis obponet quaestionem aliquam de moribus, electis uestris obponit. quid autem inter uos agatis, qui electi estis, ego scire non possum. nam et eucharistiam audiui a uobis saepe quod accipiatis; tempus autem accipiendi cum me lateret, quid accipiatis unde nosse potui ? itaque serua, si placet. quaestionem de moribus. ut inter electos uestros discutiatis. si discuti potest. mihi fides data est a uobis, quam hodie inprobo. de ipsa proposui. ad propositum meum mihi respondeatur. FORT. dixit: Et nostra professio ipsa est, quod incorruptibilis sit deus, quod lucidus, quod inadibilis, intenibilis, inpassibilis aeternam lucem et propriam habitet, quod nihil ex sese corruptibile proferat, nec tenebras nec daemones nec satanam, nec aliud aduersum in regno eius reperiri possit; sui similem saluatorem direxisse; uerbum natum a constitutione mundi cum mundum fabricaret, post mundi fabricam inter homines uenisse, dignas sibi animas elegisse sanctae suae uoluntati mandatis suis caelestibus sanctificatas, fide et ratione inbutas caelestium rerum ipso ductore hinc iterum easdem ■ 1 itaqu/e (a er.) B ut] aut S interrogati B interrogationi PS 5 et probaui om. S 6 praeter-no om. S uestra oratione A 7 opponit ASb 8 opponat Ab agitis S 9 eurucastiam A eucariatiam S 10 accipiatis et numquam potui scire tempus quod accipiatis sqq. A 11 quod accipiat S nOlle (ap. uac. rel.) om. S 13 fides] • >bl« om. S 17 inadibilibps B intentibilis P inten$lib?s B intenebilis A 18 habitare APb habitatę B 19 se S . 20 sathaaam AP satanan B alind] aliquid b quod in regno AS 21 suij sui autem bB (s. I.) n« 22 cum—mundi om. S 28 //nisse B habitasse A 24 aanctificatos A ganctificata B et] ac b ratione] natione A notione S 25 ducatore A eductore S et hinc b iterum] om. AS easdem] ipsas P animas ad regnum dei reuersuras esse secundum sanctam ipsius pollicitationem, qui dixit: ego sum uia, ueritas et ianua et: nemo potest ad patrem peruenire, nisi per me. his rebus nos credimus, quia alias animae, id est alio mediante non poterunt ad regnum dei reuerti, nisi ipsum reppererint, ueritatem, uiam et ianuam. ipse enim dixit: qui me uidit, uidit et patrem et: qui in me crediderit, mortem non gustabit in aeternum, sed transitum faciet de morte ad uitam et in iudicium non ueniet. his rebus nos credimus et haec est ratio fidei nostrae et pro uiribus animi nostri mandatis eius obtemperare unam fidem sectantes huius trinitatis, patris et filii et spiritus sancti. AUG. dixit: Has animas, quas de morte ad uitam per Christum uenire fatemini, quae causa praecipitauit in mortem ? FORT. dixit: Hinc iam dignare prosequi et contraire, si nihil praeter deum. AUG. dixit: Immo tu dignare respondere id, quod interrogaris, has animas quae causa morti dederit. FORT. dixit: Immo tu dignare dicere, utrum aliquid sit praeter deum, an omnia in deo sunt.