<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Quid ergo uos tamquam de mandatorum eius perfectione <lb/>
            iactatis, quod ea quae in euangelio praecepta sunt operamini? <lb/>
            quid enim illa prodessent, ubi non est fides uera, etiamsi <lb/>
            uere inplerentur a uobis ? nonne audistis apostolum dicentem: <lb/>
            si distribuam omnia mea pauperibus et tradam corpus. <lb n="25"/>
            meum, ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil <lb/>
            mihi prodest? quid ergo uos tamquam de christiana paupertate <lb/>
            iactatis, cum christiana caritate careatis ? habent enim

<note type="footnote"> 8 Matth. 16, 17 12 Ioh. 8, 14 sq. 17 I Ioh. 5, 20 19 cf. <lb/>
            I Ioh. 4, 3 25 I Cor. 13, 3 </note>

<note type="footnote"> 1 predicat <hi rend="italic">C</hi> 2 manichei <hi rend="italic">C</hi> 4 aduerse <hi rend="italic">C</hi> 5 crucianda (n <lb/>
            <hi rend="italic">8. I.) C</hi> 6 uidetis <hi rend="italic">ed. Maurina:</hi> docetis <hi rend="italic">SGM, om. LCPb</hi> 9 nihil <lb/>
            <hi rend="italic">om. 8</hi> promittit <hi rend="italic">P</hi> 19 antechristum <hi rend="italic">L</hi> 21 perfectionem (m <lb/>
            <hi rend="italic">semier.) L</hi> 22 que <hi rend="italic">C</hi> 23 si <hi rend="italic">(s. I. m. 1 add.) C</hi> 24 audistis <hi rend="italic">(pr</hi>. s <lb/>
            <hi rend="italic">s. I. a m. 1) C</hi> 27 prodê/I (8 <hi rend="italic">idetur er.) L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="277"/>
            inter se quam caritatem uocant etiam latrones sibi debentes <lb/>
            facinorosam flagitiosamque conscientiam, sed non caritatem, <lb/>
            quam commendat apostolus. et ut eam a ceteris inprobandis <lb/>
            repudiandisque secerneret, ait alio loco: finis autem praecepti <lb/>
            est caritas de corde puro et conscientia bona <lb n="5"/>
            et fide non ficta. unde ergo habere potestis ueram caritatem <lb/>
            ex fide ficta surgentem ? aut quando uos pigebit fidem uestram <lb/>
            pugnare mendaciis, quando et primum hominem uestrum cum <lb/>
            suis hostibus in suae naturae ueritate manentibus mutabili <lb/>
            fallacia dimicasse praedicatis et istum Christum, qui dicit:. <lb n="10"/>
            ego sum ueritas, speciem carnis, mortem crucis, uulnera <lb/>
            passionis, cicatrices resurrectionis mentitum esse suadetis P <lb/>
            proinde uos Christo uestro anteponi uultis, si illo mentiente <lb/>
            uos adnuntiatis ueritatem. si autem Christum uestrum sectari <lb/>
            uultis, quis non in uobis caueat falsitatem, ut in his quoque <lb n="15"/>
            mandatis, quae uos inplere dicitis, non sit nisi sola fallacia? <lb/>
            quippe cum ausus sit Faustus dicere, quod aes in zonis non <lb/>
            portetis — nisi forte ideo uerum dixit, quia non aes in zonis, <lb/>
            sed et aurum in arcellis et in sacculis habeatis — nec reprehenderentur <lb/>
             ista in uobis, nisi quia profitemini aliud et aliter <lb n="20"/>
            uiuitis. adhuc in rebus humanis est ille Constantius, modo <lb/>
            iam frater noster catholicus christianus, qui multos uestrum <lb/>
            Romae in domum suam congregauerat propter inplenda praecepta <lb/>
            Manichaei, satis quidem uana et inepta, sed tamen quae <lb/>
             magna existimatis: quibus cum uestra infirmitas cederet, <lb n="25"/>
            dispersi estis quisque in uiam suam. unde illi, qui in eis <lb/>
            perdurare uoluerunt, a uestra societate schisma fecerunt, et

<note type="footnote">6 I Tim. 1, 5 11 Ioh. 14, 6 </note>

<note type="footnote"> 1 inter] intra <hi rend="italic">SG</hi> 2 non <hi rend="italic">(s. l.) G om. SMCX</hi> 8 et] sed <hi rend="italic">(in ras.) SG+<lb/>
             OM. LMb, (itł mg. m. rec. add.) C</hi> cęteris <hi rend="italic">L</hi> 4 precepti <hi rend="italic">C</hi> 5 corde] <lb/>
            corpore Cl 7 fidem <hi rend="italic">L pigeuit L</hi> 8 fucare <hi rend="italic">C</hi> purgare <hi rend="italic">G*</hi> 10 fallatia <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 12 resurrextionis <hi rend="italic">C</hi> 14 ueritatis <hi rend="italic">S</hi> 16 que <hi rend="italic">C</hi> nisi <lb/>
            <hi rend="italic">om. L 17$3 C 19 saculia SG rephenderentur L 22 urorum L</hi> <lb/>
            23 rome 8 24 manichei <hi rend="italic">C</hi> 25 <hi rend="italic">sup</hi>. cum uestra <hi rend="italic">add. m</hi>. 2 1 implendis <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            27 uram <hi rend="italic">L</hi> schisma (s <hi rend="italic">pr. 8</hi>. I.) S scisma <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="278"/>
            quia in mattis dormiunt, Mattarii appellantur; a quorum <lb/>
            stratis longe dissimiles fuerunt plumae Fausti et caprinae <lb/>
            lodices, qua deliciarum adfluentia non solum Mattarios fastidiebat, <lb/>
            sed etiam domum patris sui hominis pauperis Mileuitani. <lb/>
            auferte ergo perditam simulationem, si de moribus<lb n="5"/>
            non uultis, saltem de litteris uestris, ne lingua uestra cum <lb/>
            uita uestra tamquam ille primus homo cum gente tenebrarum <lb/>
            mendacibus non elementis, sed uerbis pugnare uideatur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>