<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Age ergo, ipsum eundem interrogemus Christum et, <lb/>
            unde potissimum nobis salutis oriatur occasio, ex eius ore <lb/>
            discamus. quis hominum intrabit in regnum tuum, Christe? <lb n="10"/>
            qui fecerit, inquit, uoluntatem patris mei, qui in caelis <lb/>
            est. non dixit: qui me professus fuerit natum. et alibi ad <lb/>
            discipulos: ite, docete omnes gentes baptizantes eos <lb/>
            in nomine patris et filii et spiritus sancti et docentes <lb/>
            eos seruare omnia, quae mandaui uobis, non dixit: docentes <lb n="15"/>
            eos, quia sim natus, sed ut mandata conseruent. item <lb/>
            alibi: amici mei eritis, si feceritis, quae praecipio <lb/>
            uobis, non dixit: si natum me credideritis. rursum: si feceritis <lb/>
            mandata mea, manebitis in mea caritate et alia <lb/>
             multa. necnon et in monte cum doceret: beati pauperes, <lb n="20"/>
            dicens, beati mites, beati pacifici, beati puro corde, <lb/>
            beati qui lugent, beati qui esuriunt, beati qui persecutionem <lb/>
            patiuntur propter iustitiam, nusquam dixit: <lb/>
            beati, qui me confessi fuerint natum. et in discretione agnorum <lb/>
             ab haedis in iudicio dicturum se dicit iis, qui ad dexteram <lb n="25"/>
            sunt: esuriui, et cibastis me; sitiui, et potastis me <lb/>
            et cetera; propterea recipite regnum. non dixit: quia natum <lb/>
            me credidistis, regnum percipite. necnon et diuiti quaerenti

<note type="footnote"> 11 Matth. 7, 21 13 Matth. 28, 19 sq. 18 Ioh. 15, 10 sqq. <lb/>
            20 Mattb. 5, 3 sqq. 26 Matth. 25, 34 sq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 confugit] confluit <hi rend="italic">LCPMGb</hi> refugit (g s. <hi rend="italic">l. a m. 2) L</hi> 2 est <hi rend="italic">h</hi> <lb/>
            3 difficiliorem (ci <hi rend="italic">s. I.) C</hi> 5 inquid <hi rend="italic">Ml</hi> efficatiorem <hi rend="italic">LC</hi> 8 et <lb/>
            unde] eundem <hi rend="italic">Lb</hi> p eundem <hi rend="italic">M</hi> 10 intrauit <hi rend="italic">L</hi> 11 celis <hi rend="italic">C</hi> 13 omnes <lb/>
            om. <hi rend="italic">CSMG</hi> 15 eos <hi rend="italic">om. C</hi> que <hi rend="italic">C</hi> _16 conserusent (se <hi rend="italic">corr. <lb/>
             ex,</hi> a) <hi rend="italic">C</hi> 17 que precipio <hi rend="italic">C</hi> 20 paupes spu <hi rend="italic">b</hi> 25 hedis <hi rend="italic">LCSMG</hi> <lb/>
            his <hi rend="italic">LCSGMb</hi> deztram <hi rend="italic">M</hi> 27 percipite <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> xxv. Aur. leet. 6. </note>

<note type="footnote"> 18 </note> <lb/>
             
<pb n="274"/>
            uitam aeternam, uade. inquit, uende omnia, quae habes, <lb/>
            et sequere me; non dixit: crede me natum, ut in aeternum <lb/>
            uiuas. ecce igitur portioni meae, quam mihi de gemina, ut <lb/>
            uultis, fide delegi, ubique regnum, uita, beatitudo promittitur, <lb/>
            uestrae uero nusquam. aut docete sicubi scriptum est beatum<lb n="5"/>
            esse regnumue percepturum aut aeternam habiturum uitam, <lb/>
            qui eum fassus fuerit natum ex femina. interim tamen, si et <lb/>
            haec pars est fidei, beatitudinem non habet. cum uero eam <lb/>
            nec partem fidei probauerimus, quid fiet? nempe eritis uos <lb/>
            inanes, quod et ipsum utique monstrabitur. sed interim hoc<lb n="10"/>
            satis nobis est ad propositum, quia portio haec nostra beatitudinibus <lb/>
            coronata sit. cui tamen accedit et illa alia beatitudo <lb/>
            ex confessione quoque sermonis, quia Iesum confitemur esse <lb/>
            Christum filium dei uiui, quod aeque ipse ore suo testatur <lb/>
            Iesus dicens ad Petrum: beatus es, Simon Bariona, quia<lb n="15"/>
            non tibi hoc caro et sanguis reuelauit, sed pater meus, <lb/>
            qui in caelis est. quapropter non iam, ut putabatis, unam, <lb/>
            sed duas easdemque ratas fidei partes tenemus et in utraque <lb/>
            pariter beati appellamur a Christo, quia alteram earum operibus <lb/>
            exercentes alteram sine blasphemia praedicamus. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>