<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>Sed non, inquit, accipere euangelium hoc solum est, si <lb/>
            quod praecepit, facias, sed ut etiam credas omnibus, quae in <lb/>
            eodem scripta sunt, quorum primum est illud, quia sit natus<lb n="10"/>
            Iesus. sed nec item illud solum est euangelium accipere, ut credas, <lb/>
            quia natus est Iesus, sed ut facias etiam, quod praecepit. ac <lb/>
            si me idcirco euangelium non accipere putas, quia generationem <lb/>
            praetermitto. nec tu ergo accipis et multo magis non <lb/>
            accipis, quia praecepta contemnis. ac per hoc interim pares <lb n="15"/>
            sumus, donec discutiamus et partes; aut si tibi non praeiudicat <lb/>
            praeceptorum ista contemptio ad profitendum, quia <lb/>
            accipias euangelium, mihi quare ad hoc praeiudicet genealogia <lb/>
            damnata? quodsi accipere euangelium in duobus his constat, <lb/>
            ut dicis, genealogias credere et seruare mandata, quid ergo <lb n="20"/>
            inperfectus inperfectum iudicas ? uterque nostrum eget alterutro. <lb/>
            sin, quod certius est, accipere euangelium in sola obseruatione <lb/>
            constat caelestium mandatorum. duplici modo <lb/>
            inprobus es, qui, ut dici solet, desertor arguas militem. et <lb/>
            tamen age, ponamus, quia ita uis, duo haec partes esse fidei <lb n="25"/>
            perfectae, quarum una quidem constet in uerbo, id est fateri <lb/>
            Christum natum, altera uero in opere, quod est obseruatio <lb/>
            praeceptorum. uides ergo quam arduam ego et difficiliorem <lb/>
            mihi partem elegerim; tu uide quam leuissimam et faciliorem.

<note type="footnote"> 2 Matth. 11, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 ceci <hi rend="italic">C</hi> 2 mortui resurgunt <hi rend="italic">om. b</hi> 3 ego (ex ergo) <hi rend="italic">C</hi> 9 (et 12) precepit <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            que <hi rend="italic">C</hi> 11 est] esse <hi rend="italic">LCSGMP1</hi> 12 etiam <hi rend="italic">om. C</hi> pręcipit <hi rend="italic">b</hi> at <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            14 pretermitto <hi rend="italic">S</hi> 15 contempnis <hi rend="italic">CL</hi> 17 proficiendum <hi rend="italic">SG</hi> quia] <lb/>
            qui <hi rend="italic">LPlSG</hi> quod <hi rend="italic">P3</hi> quid <hi rend="italic">b</hi> 19 dampnata <hi rend="italic">C</hi> 21 iudicat <hi rend="italic">b</hi> 22 sin] <lb/>
            et si <hi rend="italic">SG</hi> *in <hi rend="italic">M</hi> quod] eo quod (eo <hi rend="italic">s. I.) M</hi> cercius <hi rend="italic">C</hi> 25 quiait <lb/>
            habes <hi rend="italic">L</hi> ita] id <hi rend="italic">(in ras.) M</hi> 26 perfecte <hi rend="italic">LC</hi> 28 preceptorum <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="273"/>
            nec inmerito plebs ad te confugit. a me refugit, nesciens <lb/>
            utique, quia regnum dei non sit in uerbo, sed in uirtute. <lb/>
            quid ergo est, quod me lacessis, si difficiliorem fidei adgressus <lb/>
            partem tibi ut infirmo reliqui faciliorem ? sed ego ad tribuendam, <lb/>
            inquit, salutem animis hanc partem fidei efficaciorem <lb n="5"/>
            puto ac magis idoneam, quam tu reliquisti, id est Christum <lb/>
            fateri natum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>