<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER QVINTUS.. </title></ab><p>FAUSTUS dixit: Accipis euangelium? tu me interrogas. <lb/>
            utrum accipiam, in quo id ipsum accipere adparet, quia quae <lb/>
            iubet obseruo. an ego de te quaerere debeo. utrum accipias. <lb n="10"/>
            in quo nulla accipientis euangelium uidentur indicia? ego <lb/>
            patrem dimisi et matrem, uxorem. filios et cetera, quae euangelium <lb/>
            iubet, et interrogas, utrum accipiam euangelium? nisi <lb/>
            adhuc nescis, quid sit quod euangelium nuncupatur. est enim <lb/>
            nihil aliud quam praedicatio et mandatum Christi. ego aurum <lb n="15"/>
            argentumque reieci et aes in zonis habere destiti cotidiano <lb/>
            contentus cibo nec de crastino curans nec unde uenter inpleatur <lb/>
            aut corpus operiatur sollicitudinem gerens. et quaeris <lb/>
            a me, utrum accipiam euangelium? uides in me Christi beatitudines <lb/>
            illas, quae euangelium faciunt, et interrogas, utrum <lb n="20"/>
            illud accipiam? uides pauperem, uides mitem, uides pacificum, <lb/>
            puro corde, lugentem, esurientem, sitientem. persecutiones et <lb/>
            odia sustinentem propter iustitiam, et dubitas, utrum accipiam <lb/>
            euangelium? non ergo iam mirum est Iohannem Baptistam <lb/>
            uiso Iesu et eius item auditis operibus quaerere adhuc, utrum <lb n="25"/>
            ipse esset Christus, cui digne et merito Iesus nec dignatus <lb/>
            quidem est renuntiare, quod esset ipse, sed opera rursus

<note type="footnote"> 12 cf. Matth. 19, 29 15 cf. Matth. 10. 9 sq; 6, 25 sqq. <lb/>
            20 cf. Matth. 5, 3 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 contempnere <hi rend="italic">L</hi> 4 ueritate rerum <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            8 <hi rend="italic">cap</hi>. X <hi rend="italic">LSMPG</hi> 9 quae] qui <hi rend="italic">L</hi> 11 qua <hi rend="italic">L</hi> 15 nihil] mihi <hi rend="italic">PG</hi> <lb/>
            predicatio <hi rend="italic">C</hi> argentum et aurum <hi rend="italic">b</hi> 16 argentum quae <hi rend="italic">L</hi> *aes <lb/>
            (h <hi rend="italic">er.) M</hi> cottidiano <hi rend="italic">SM</hi> 17 de <hi rend="italic">(8. I. a m. 2) C</hi> 18 queris <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            2-1 iam 8. <hi rend="italic">I. G</hi> 27 ipse esset <hi rend="italic">SMG</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="272"/>
            eadem illi, quae iamdudum audierat, remandauit: caeci ui <lb/>
            dent, surdi audiunt, mortui resurgunt et cetera. quod <lb/>
            ego quoque circa te non inmerito fecerim, si perroganti, <lb/>
            utrum accipiam euangelium, dixero: omnia mea dimisi, patrem, <lb/>
            matrem, uxorem, filios, aurum, argentum, manducare, bibere, <lb n="5"/>
            delicias, uoluptates. hoc tibi ad interrogata satis responsum <lb/>
            puta et beatum te futurum, si in me non fueris scandalizatus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>