<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><ab><title type="sub">LIBER QVARTUS. </title></ab><p>FAUSTUS dixit: Accipis testamentum uetus? si est mihi <lb/>
            in eo hereditas, accipio; si non est, non accipio. inprobitas<lb n="10"/>
            enim haec quidem nimia est usurpare tabulas. quae testentur <lb/>
            exheredatum. an ignoras testamentum uetus Chananaeorum <lb/>
            terram repromittere, sed eam tamen ludaeis, id est circumcisis <lb/>
            et sacrificantibus et abstinentibus a porcina ac reliquis <lb/>
            carnibus, quas inmundas Moyses appellat, sabbata obseruantibus<lb n="15"/>
            et azymorum sollemnitatem ac reliqua huiusmodi, quae <lb/>
            eius ipse testator eis obseruanda mandauit? quae quia christianoram <lb/>
            placuere nemini — neque enim quisquam nostrorum <lb/>
            ea custodit — dignum est, ut cum refusa hereditate reddamus <lb/>
            et tabulas. haec ergo causa est, cur ego testamentum uetus <lb n="20"/>
            abiciendum puto, nisi tu me prudentius aliquid doceas. secunda <lb/>
            uero causa est, quod tam etiam misera eius et corporalis ac <lb/>
            longe ab animae commodis hereditas est, ut post beatam illam <lb/>
            noui testamenti pollicitationem, quae caelorum mihi regnum <lb/>
            et uitam perpetuam repromittit, etiam si gratis eam mihi <lb n="25"/>
            testator suus ingereret, fastidissem. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>