<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Quapropter quoniam id. quod Faustum de generationum <lb/>
            diuersitate permouit, quia in duobus patribus intellegendis<lb n="20"/>
            hic nodus erat, intellecta natura et adoptione solutum est. <lb/>
            frustra se uoluit ad duos euangelistas conferre et ab aliis <lb/>
            duobus auferre, magis offensurus, ad quos se contulisset, <lb/>
            quam eos, a quibus abstulisset. non enim amant sancti suos <lb/>
            electores, si suorum sociorum eos inuenerint desertores. unitate <lb n="25"/>
            enim gaudent et in Christo unum sunt; et si alius aliud <lb/>
            et alius aliud, aut alius aliter et alius aliter: uera tamen

<note type="footnote">12 Matth. 18, 22 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 (et 5) quur <hi rend="italic">LC</hi> mattheus <hi rend="italic">L</hi> matheus <hi rend="italic">C</hi> 7 mattheum <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            8 terJ inter <hi rend="italic">L</hi> degerantur <hi rend="italic">L</hi> tamquam] tam <hi rend="italic">b</hi> 9 apparet <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            10 <hi rend="italic">post</hi> lucam <hi rend="italic">add</hi>. generationum <hi rend="italic">Lb</hi> 12 remissionem <hi rend="italic">PMb</hi> <lb/>
            13 etiam] usque <hi rend="italic">Pb</hi> 15 quodam] quod <hi rend="italic">L</hi> quodS (ã 8. <hi rend="italic">I.) G. <lb/>
             om. C</hi> 16 ipsi <hi rend="italic">(corr. ex</hi> ipse) <hi rend="italic">C</hi> 18 intraretis] inueniretis <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            25 unitate //// autem (enim <hi rend="italic">uid. er.) SG</hi> 26 aliud I aliquid <lb/>
            <hi rend="italic">LCSGWb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="267"/>
            omnes dicunt nec sibi ullo modo contraria, si pius lector <lb/>
            accedat. si mitis legat, si non haeretico animo, unde rixetur, <lb/>
            sed fideli corde, unde aedificetur, inquirat. iam ergo quoniam <lb/>
            singulorum patrum generationes, quos ut unus homo duos <lb/>
            haberet. non est ab humano genere alienum, singulos euangelistas <lb n="5"/>
            narrandas suscepisse credidimus, non est a ueritate <lb/>
            nostra fides aliena. quocirca inter se iam euangelistis conuenientibus, <lb/>
            sicut Faustus promisit, utcumque succumbite. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>