<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Nempe tota in hoc quaetio est, quomodo potuerit duos <lb/>
            patres habere Ioseph. hoc enim si potuisse fieri demonstratur, <lb n="15"/>
            nulla omnino causa est, cur quisquam istorum euangelistarum <lb/>
            in diuersis generationibus enumerandis falsum dixisse credatur. <lb/>
            a duobus enim patribus iam non erit mirum neque contrarium, <lb/>
            quod et aui duo et ataui et proaui esse potuerunt et quicquid <lb/>
             supra est usque ad Dauid, cuius erant ambo filii, et <lb n="20"/>
            Salomon, qui pertinet ad ordinem, quem Matthaeus secutus <lb/>
            est, et Nathan, qui est in serie, quam Lucas exposuit. adtendunt <lb/>
            enim ista nonnulli et uident non posse a duobus <lb/>
            uiris per commixtionem carnis hominen gigni et ideo putant <lb/>
             istam quaestionem non posse dissolui. nec intuentur, quod <lb n="25"/>
            usitatissimum atque facillimum est patrem cuiusquam non <lb/>
            eum tantum dici, a quo genitus, sed etiam eum, a quo fuerit <lb/>
            adoptatus.

<note type="footnote"> 10 cf. Matth. 6, 7 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 3 illos <hi rend="italic">SG</hi> enumerari (e s. <hi rend="italic">I. a m. 1) L</hi> 6 greca <hi rend="italic">L</hi> 7 nume- <lb/>
            <hi rend="italic">rat CSGM norat b ea Lb quid] quis b 8 tante L</hi> 10 querentibus <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 11 rephendentibus <hi rend="italic">L</hi> 15 potuisset <hi rend="italic">LCSG</hi> potuisse.. (t <lb/>
            <hi rend="italic">er.) M 16 esse C quur C 19 et om. M aui] aut Lb ait.6</hi> <lb/>
            I <lb/>
            <hi rend="italic">(sup. ras.) M</hi> et <hi rend="italic">ante</hi> ataui <hi rend="italic">om. b</hi> proau. (t <hi rend="italic">er.;</hi> i <hi rend="italic">m</hi>. 1 <hi rend="italic">superscr.) L</hi> <lb/>
            proataui <hi rend="italic">b</hi> 21 mattheus <hi rend="italic">L</hi> matheus <hi rend="italic">C</hi> 22 nathan] matthan <hi rend="italic">L</hi> 27 eum <lb/>
            <hi rend="italic">ante</hi> a <hi rend="italic">om. SG</hi> </note> 
<pb n="264"/>
            
</p><p>Neque enim adoptionis uinculum apud antiquos alienum <lb/>
            ab eorum moribus fuit, cum etiam feminas inueniamus adoptasse <lb/>
            sibi filios non ex utero suo natos, sicut Sara ex Agar <lb/>
            et Lia ex ancilla sua et filia Pharaonis Moysen adoptauit. <lb/>
            ipse autem Iacob nepotes suos, filios Ioseph, adoptauit. ipsum<lb n="5"/>
            uero adoptionis nomen plurimum ualere in nostrae fidei sacramento <lb/>
            apostolica doctrina testatur. unde apostolus Paulus <lb/>
            cum de Iudaeorum meritis loqueretur, quorum est, inquit, <lb/>
            adoptio et gloria et testamenta et legislatio; quorum <lb/>
            patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui<lb n="10"/>
            est super omnia deus benedictus in saecula; item <lb/>
            dicit: et ipsi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem <lb/>
            expectantes redemptionem corporis nostri; <lb/>
            item alio loco: cum autem uenit plenitudo temporis, <lb/>
            misit deus filium suum factum ex muliere, factum<lb n="15"/>
            sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut <lb/>
            adoptionem filiorum reciperemus. haec igitur adoptio <lb/>
            quanti sacramenti sit, his atque huiusmodi testimoniis satis <lb/>
            adparet. unicum enim filium deus habet, quem genuit de <lb/>
            substantia sua, de quo dicitur: cum in forma dei esset, <lb n="20"/>
            non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. nos <lb/>
            autem non de subtantia sua geuuit; creatura enim sumus, <lb/>
            quam non genuit, sed fecit; et ideo, ut fratres Christi secundum <lb/>
            modum nostrum faceret, adoptauit. iste itaque modus, <lb/>
            quo nos deus, cum iam essemus ab ipso non nati, sed conditi<lb n="25"/>
            et instituti, uerbo suo et gratia sua genuit, ut filii eius <lb/>
            essemus, adoptio uocatur. unde Iohannes dicit: dedit 'eis <lb/>
            potestatem filios dei fieri. cum igitur ius adoptionis

<note type="footnote"> 3 cf. Gen. 16, 1 4 cf. Gen. 30, 9 sqq. cf. Ex. 2, 9 eq. <lb/>
            5 cf. Gen. 48, 5 8 Rom. 9, 4 sq. 12 Rom. 8, 28 14 Gal. 4, 4 sqq. <lb/>
            20 Phil. 2, 6 27 Ioh. 1, 12. </note>

<note type="footnote"> 1 aput <hi rend="italic">LM</hi> anti quos <hi rend="italic">L</hi> 3 sarra <hi rend="italic">L</hi> 4 lia <hi rend="italic">L</hi> pharahonis <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            6 habere <hi rend="italic">L</hi> nostra fide (i <hi rend="italic">uid. er.)</hi> sacrahiento (II 8. 0 <hi rend="italic">uid. m. 2<lb/>
             add.) L</hi> 9 adoptio filiorQ (filioril <hi rend="italic">8. l. a m. 2) G</hi> testamêttl b <lb/>
            10 et <hi rend="italic">(ante</hi> ex) <hi rend="italic">om. LPSGMb</hi> 11 secta <hi rend="italic">L</hi> 12 ingemiscimus <hi rend="italic">CSGMb</hi> <lb/>
            21 aequalem <hi rend="italic">C</hi> 22 non <hi rend="italic">om. S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="265"/>
            filiorum apud patres nostros et in scripturis sanctis usitatum <lb/>
            sit. quae inpietatis dementia praecipitat prius euangelistas <lb/>
            falsitatis arguere, quod diuersas generationes commemorauerunt. <lb/>
            tamquam utraque uera esse non possit, quam cogitare <lb/>
            et adtendere et uidere, quod facillimum est, quam crebra <lb n="5"/>
            consuetudine generis humani unus homo duos patres habere <lb/>
            potuerit: unum, cuius carne homo sit genitus, alterum. cuius <lb/>
            uoluntate, cum iam homo esset, filius sit adoptatus? qui si <lb/>
            non recte dicitur pater, nec nos recte dicimus: pater noster, <lb/>
            qui es in caelis, ei, de cuius substantia nati non sumus, <lb n="10"/>
            sed cuius gratia et misericordissima uoluntate adoptati secun- <lb/>
            . dum doctrinam apostolicam et fidelissimam ueritatem. ipsum <lb/>
            quippe habemus et deum et dominum et patrem: deum, quod <lb/>
            ab ipso etiam ex hominibus parentibus conditi sumus; dominum, <lb/>
            quod ei subditi sumus; patrem, quod eius adoptione <lb n="15"/>
            renati sumus. 
</p><p>Facile fuit ergo religiosis perscrutatoribus diuinarum litterarum <lb/>
            aliquantulum considerare et uidere in diuersis Christi <lb/>
            generationibus a duobus euangelistis commemoratis, quomodo <lb/>
             duos patres potuit habere Ioseph, quorum progeneratores diuersi <lb n="20"/>
            enumerentur. hoc et uos, si studium contentionis non <lb/>
            excaecaret, facile uidere possitis. sed ab illis uiris alia etiam <lb/>
            quaesita et inuenta sunt, cum omnes harum narrationum <lb/>
            partes pertractarent; haec autem a uestro intellectu longissime <lb/>
             remota sunt. itaque etiam in Manichaei errore constituti, id <lb n="25"/>
            quod in rebus humanis fieri solet, ut alius carne generet <lb/>
            filium, alius eum uoluntate adoptet, ac sic unus duos patres <lb/>
            habeat, si non aduerso animo legeretis, cogitando uidere <lb/>
            possetis.

<note type="footnote"> 9 Matth. 6, 9 </note>

<note type="footnote"> 3 diuerse <hi rend="italic">b</hi> 4 possint <hi rend="italic">LCMb</hi> 8 esset] sit <hi rend="italic">S</hi> 10 ei] et G <lb/>
            et <hi rend="italic">LMb, om. S</hi> 14 ex] et <hi rend="italic">L</hi> 17 praescrutatoribus <hi rend="italic">L</hi> pfę.ęscrutatoribus <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> litterum <hi rend="italic">C</hi> 21 enumerarentur <hi rend="italic">C</hi> 22 possetis <hi rend="italic">CМ'2b</hi> <lb/>
            28 quesita <hi rend="italic">C</hi> rationum <hi rend="italic">SG</hi> 25 etiam in Immanicęci-ratis terrore <lb/>
            (citatis <hi rend="italic">8. l.) G</hi> aii\inimmanicęcitatis errore (inim <hi rend="italic">et</hi> citatis in <hi rend="italic">ras.) S</hi> <lb/>
            26 hamanis <hi rend="italic">(s</hi>. a u <hi rend="italic">a. m</hi>. 1) <hi rend="italic">L</hi> generaret <hi rend="italic">L</hi> </note> 
<pb n="266"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>