<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>FAUSTUS dixit: Accipis ergo generationem ? equidem <lb n="20"/>
            conatus diu sum hoc ipsum, qualecumque est;, persuadere <lb/>
            mihi, quia sit natus deus, sed offensus duorum maxime euangelistarum <lb/>
            dissensione, qui genealogian eius scribunt, Lucae <lb/>
            et Matthaei, haesi incertus, quemnam potissimum sequerer. <lb/>
             fieri enim posse putabam, ut, quia praescius non sum, quem <lb n="25"/>
            mentiri existimarem, ipse diceret uerum, et quem uera loqui, <lb/>
            ipse forsitan mentiretur. infinita ergo eorum praetermissa lite <lb/>
            et interminabili mihi ad Iohannem Marcumque me contuli <lb/>
            nec inpariter a duobus ad duos, et ab euangelistis ad eiusdem <lb/>
             nominis professores. quorum mihi principia interim non

<note type="footnote"> 23 cf. Matth. 1, 1 sqq. Luc. 3, 23 sqq. </note>

<note type="footnote"> onatureiC <hi rend="italic">7saltimLSG tota(inmarg.add.)8</hi> stam]ia&amp; <hi rend="italic">9 grece LC</hi> <lb/>
            20 cap. VI <hi rend="italic">LSPMG</hi> 23 genealogiam <hi rend="italic">SMCG</hi> 24 matthei <hi rend="italic">L</hi> mathęi <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            htCsi <hi rend="italic">(a er.) M</hi> 25 presciusL <hi rend="italic">29 ad (ante eiusdem)] et b 80 interim om. C</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="262"/>
            inmerito placuerunt, quia nec Dauid nec Mariam inducunt nec <lb/>
            Iosephum, sed Iohannes quidem in principio fuisse uerbum <lb/>
            dicit et uerbum fuisse apud deum et deum fuisse uerbum. <lb/>
            Christum significans; Marcus uero, euangelium, inquit, Iesu <lb/>
            Christi filii dei, tamquam Matthaeum exprobans, qui posuerit<lb n="5"/>
            filium Dauid. nisi forte alterum hic et alterum ille <lb/>
            adnuntiat Iesum. haec ergo ratio est, qua ego non accipio <lb/>
            Christum natum. tu uero, si tantus es, ut hanc mihi adimas <lb/>
            offensionem, effice, ut inter se ipsi conueniant, et utcumque <lb/>
            succumbam, quamuis ne sic quidem dignum erit ex utero<lb n="10"/>
            natum credere deum et deum christianorum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>