<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Quod autem etiam stellae calumniamini, qua magi ad <lb/>
            Christum infantem adorandum perducti sunt, non erubescitis, <lb/>
            cum uos commenticium Christum uestrum, filium commenticii<lb n="5"/>
            primi hominis uestri, non sub stellae testificatione ponatis, <lb/>
            sed in stellis omnibus conligatum esse dicatis ? quia uidelicet <lb/>
            principibus tenebrarum commixtum esse creditis in illo bello, <lb/>
            quo ipse primus homo uester cum tenebrarum gente pugnauit. <lb/>
            ut de ipsis principibus tenebrarum tali commixtum captis<lb n="10"/>
            mundus fabricaretur. unde ista sacrilega deliramenta uos cogunt <lb/>
            non solum in caelo atque in omnibus stellis, sed etiam in <lb/>
            terra atque in omnibus, quae nascuntur in ea, confixum et <lb/>
            conligatum atque concretum Christum dicere, non iam saluatorem <lb/>
            uestrum sed a uobis saluandum, cum ea manducatis<lb n="15"/>
            atque ructatis. 
</p><p>Nam et ista inpia uanitate seducti seducitis auditores <lb/>
            uestros, ut uobis cibos adferant. quo possit ligato in eis <lb/>
            Christo subueniri per uestros dentes et uentres. talibus enim <lb/>
            auxiliis eum solui et liberari praedicatis; nec saltem totum, <lb n="20"/>
            sed adhuc licet exiguas sordidasque reliquias eius in stercoribus <lb/>
            remanere contenditis, ut in aliis atque aliis rerum corporalium <lb/>
            formis iterum atque iterum inplexae inplicataeque <lb/>
            teneantur, et si mundo stante solui et purgari non potuerint, <lb/>
            iam illo igne ultimo, quo ipse mundus ardebit, soluantur <lb n="25"/>
            atque purgentur. nec tamen etiam tunc totum Christum dicitis <lb/>
            posse liberari, sed eius bonae diuinaeque naturae nouissimas <lb/>
            residuasque particulas, quae ita sordidatae sunt, ut nullo modo <lb/>
            dilui ualeant, damnari in aeternum confixas globo horrido

<note type="footnote"> 25 cf. II Petro 3, 10 sqq. </note>

<note type="footnote"> 5 uestrum <hi rend="italic">om. C</hi> filii <hi rend="italic">L</hi> 6 testificationem <hi rend="italic">Lb</hi> 10 cap,tis (i <hi rend="italic">er.) S</hi> <lb/>
            11 cogunt <hi rend="italic">(8. l. m. 2) S</hi> 12 stellis.. <hi rend="italic">L</hi> 18 in <hi rend="italic">(ante</hi> omnibus) <hi rend="italic">otn. C</hi> <lb/>
            15 ea] eos <hi rend="italic">L</hi> eum <hi rend="italic">Cb</hi> 20 saltim <hi rend="italic">L</hi> 23 impleze implicateque <hi rend="italic">Cb</hi> <lb/>
            implene atque implicataeq: S 24 potuerdt <hi rend="italic">,b</hi> 25 saluentur <hi rend="italic">Cl</hi> 26 totQ <lb/>
            tunc <hi rend="italic">b</hi> 27 bone diuineque <hi rend="italic">L</hi> 29 delui <hi rend="italic">C</hi> confixa <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="259"/>
            tenebrarum. ecce qui se fingunt indignari, quod filio dei fiat <lb/>
            iniuria., quia eum natum stella demonstrasse dicatur, tamquam <lb/>
            genesis eius sub fatali constellatione sit constituta, cum eum <lb/>
            ipsi non tantum sub stellarum conexione. sed in uinculis <lb/>
            omnium terrenorum et in sucis omnium herbarum et in <lb n="5"/>
            putredine omnium carnium et corruptione omnium ciborum <lb/>
            ita ligatum pollutumque constituant. ut ex magna. non tamen <lb/>
            ex tota parte solui purgarique non possit. nisi et ab hominibus. <lb/>
            electis uidelicet Manichaeorum, etiam in porris radiculisque <lb/>
            ructetur. <lb n="10"/>
            
</p><p rend="script">Et nos quidem sub fato stellarum nullius hominis genesim <lb/>
            ponimus, ut liberum arbitrium uoluntatis, qua uel bene uel <lb/>
            male uiuitur, propter iustum iudicium dei ab omni necessitatis <lb/>
            uinculo uindicemus: quanto minus illius temporalem <lb/>
            generationem sub astrorum condicione credimus factam, qui <lb n="15"/>
            est aeternus uniuersorum creator et dominus. itaque illa stella, <lb/>
            quam uiderunt magi, Christo secundum carnem nato non ad <lb/>
            decretum dominabatur, sed ad testimonium famulabatur, nec <lb/>
            eum subiciebat imperio, sed indicabat obsequio. proinde non <lb/>
            ex illis erat haec stellis, quae ab initio creaturae itinerum <lb n="20"/>
            suorum ordinem sub creatoris lege custodiunt, sed nouo uirginis <lb/>
            partu nouum sidus adparuit, quod ministerium officii <lb/>
            sui etiam ipsis magis quaerentibus Christum, cum ante faciem <lb/>
            praeiret, exhibuit, donec eos usque ad ipsum locum, ubi dei <lb/>
             uerbum infans erat, praeeundo perduceret. qui tandem astrologi <lb n="25"/>
            ita constituerunt hominum nascentium fata sub stellis, <lb/>
            ut aliquam stellarum homine aliquo nato circuitus sui ordinem <lb/>
            reliquisse et ad eum, qui natus est, perrexisse, adseuerent? <lb/>
            sortem quippe nascentis astrorum ordini conligari arbitrantur.

<note type="footnote" rend="script">2 quia eum] quia cum <hi rend="italic">L</hi> quem cum 8 3 fastali <hi rend="italic">C</hi> constituunt <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            4 tantus <hi rend="italic">L</hi> 5 terraenorum <hi rend="italic">C</hi> suecis <hi rend="italic">Mb</hi> 6 in corruptione <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            caaliculUque <lb/>
            eyborum <hi rend="italic">C</hi> 7 tamen <hi rend="italic">om. SG</hi> 8 et] ut <hi rend="italic">b</hi> 9 padicilisque P <lb/>
            11 stillarum <hi rend="italic">Ml</hi> 12 qua] quo <hi rend="italic">GM</hi> 18 iuditium <hi rend="italic">C</hi> 15 astrorll <hi rend="italic">/////</hi> <lb/>
            conditione <hi rend="italic">(spat. decem litt. uac. rel.) M</hi> 17 uiderant <hi rend="italic">C</hi> 20 itinerum <lb/>
            (ti <hi rend="italic">ex</hi> tu) <hi rend="italic">L</hi> 22 partum <hi rend="italic">L</hi> 23 querentibus <hi rend="italic">C</hi> 24 praehiret <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            25 uos cum <hi rend="italic">b</hi> 27 circtlitus <hi rend="italic">b</hi> </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">17*</hi></note> <lb/>
             
<pb n="260"/>
            non astrorum ordinem ad hominis nati diem posse mutari. <lb/>
            quapropter si stella illa ex his erat, quae in caelo peragunt <lb/>
            ordines suos, quomodo poterat decernere, quod natus Christus <lb/>
            acturus erat, quae nato Christo iussa est relinquere, quod <lb/>
            agebat? si autem, ut probabilius creditur, ad demonstrandum<lb n="5"/>
            Christum, quae non erat, exorta est, non ideo Christus natus <lb/>
            est, quia illa extitit, sed ideo illa extitit, quia Christus natus <lb/>
            est. unde, si dici oporteret, non stellam Christo, sed Christum <lb/>
            stellae fatum fuisse diceremus. ipse quippe illi, non illa huic <lb/>
            nascendi adtulit causam. si ergo sunt fata, quae a fando, id<lb n="10"/>
            est a dicendo appellata sunt, quoniam Christus uerbum dei <lb/>
            est, in quo, antequam essent, dicta sunt omnia, non consortium <lb/>
            siderum fatum Christi est, sed fatum etiam siderum Christus <lb/>
            est, qui et ipsam carnem sub caelo creatam ea uoluntate adsumpsit, <lb/>
            qua etiam caelum creauit, ea potestate deposuit et <lb n="15"/>
            recepit, qua etiam sideribus imperauit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>