<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Iamuero illa sacrilega deliramenta quis audiat, quod <lb n="25"/>
            primum hominem uestrum dicitis secundum hostium uoluntatem, <lb/>
            quo eos caperet, elementa, quae portabat, mutasse <lb/>
            atque uertisse, ut regnum, quod dicitis falsitatis, in sua

<note type="footnote" rend="script">1 poene <hi rend="italic">LCM</hi> 3 hominis <hi rend="italic">L</hi> 6 aquas-inimicorum <hi rend="italic">(s. I. m. 2) C</hi> <lb/>
            7 (et 12, 17) quur <hi rend="italic">C</hi> 8 et] cum <hi rend="italic">b</hi> fumum-inimitorum <hi rend="italic">(s. I. m. 2) C</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">om. C</hi> 9 aer <hi rend="italic">L</hi> 13 aduerse <hi rend="italic">C</hi> responde*tis (a <hi rend="italic">er.) C</hi> <lb/>
            15 malus (us <hi rend="italic">add</hi>. m. <hi rend="italic">2) C</hi> huius (i 8. <hi rend="italic">I. a m. 1) L</hi> 17 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> fumum bono <hi rend="italic">b</hi> non-bonum <hi rend="italic">om. b</hi> 18 ipse uanescunt <hi rend="italic">LCS</hi> <lb/>
            19 noster (noster <hi rend="italic">exp</hi>. et ur <hi rend="italic">mperscr. m. I) C</hi> 21 adlatum GI 24 aqua] <lb/>
            aquam <hi rend="italic">L</hi> 25 audeat <hi rend="italic">L</hi> 26 dicitis uestrum <hi rend="italic">S</hi> uoluntate <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            27 quos <hi rend="italic">b</hi> 28 uertisse] uerus se <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="257"/>
            natura manens non fallaciter dimicaret, et substantia ueritatis <lb/>
            mutabilis adpareret, ut falleret? huius primi hominis filium <lb/>
            credi uultis dominum Iesum Christum. huius commenticiae <lb/>
            fabulae filiam dicitis ueritatem. hunc primum hominem, quem <lb/>
            laudatis, quia mutabilibus et mendacibus formis cum aduersa <lb n="5"/>
            gente pugnauit, si uerum dicitis, non imitamini; si autem <lb/>
            imitamini, et uos mentimini. quapropter dominus et saluator <lb/>
            noster Iesus Christus, uerus et uerax dei filius, uerus et uerax . <lb/>
            hominis filius, quod utrumque de se ipse testatur, et de uero <lb/>
            deo diuinitatis aeternitatem et de uero homine carnis originem <lb n="10"/>
            duxit. non nouit apostolica doctrina primum hominem uestrum. <lb/>
            audite apostolum Paulum: primus homo, inquit, de terra <lb/>
            terrenus; secundus homo de caelo caelestis. qualis <lb/>
            terrenus, tales et terreni; qualis caelestis, tales et <lb/>
            caelestes. sicut portauimus imaginem terreni, portemus <lb n="15"/>
            et imaginem eius, qui de caelo est. primus itaque <lb/>
            homo de terra terrenus ille Adam de limo formatus, secundus <lb/>
            autem homo de caelo caelestis dominus Iesus Christus: qui <lb/>
            dei filius uenit ad carnem. qua suscepta et homo exterius <lb/>
             fieret et deus interius permaneret, ut et dei filius uerus esset, <lb n="20"/>
            per quem facti sumus, et hominis filius uerus fieret, per <lb/>
            quem refecti sumus. cur ergo primum hominem uestrum <lb/>
            commenticium nescio unde producitis et primum hominem, <lb/>
            quem doctrina apostolica docet, non uultis agnoscere? an ut <lb/>
             compleatur in uobis, quod ipse apostolus ait: a ueritate <lb n="25"/>
            quidem auditum suum auertentes, ad fabulas autem <lb/>
            conuertentur? Paulus adnuntiat primum hominem de terra <lb/>
            terrenum, Manichaeus adnuntiat primum hominem non terrenum, <lb/>
            nescio quibus fallacibus elementis quinque uestitum. <lb/>
             et Paulus dicit: si quis uobis adnuntiauerit,

<note type="footnote">12 I Cor. 15, 47 sqq. 25 II Tim. 4, 4 30 Gal. 1, 8 sq. </note>

<note type="footnote"> 3 commentitiae <hi rend="italic">L</hi> 4 fabule <hi rend="italic">L</hi> **f31iam (fa <hi rend="italic">er.) C</hi> 5 mutalibus <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            15 aicut portemus imaginem terreni portauimus <hi rend="italic">S</hi> 16 sit <hi rend="italic">Pb</hi> 17 secundus** <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 18 celestis <hi rend="italic">C</hi> quia filius dei <hi rend="italic">b</hi> 20 dl <hi rend="italic">(s. 1. add. m. 1) L. <lb/>
            om. b</hi> filius d! <hi rend="italic">SGM</hi> 22 quur <hi rend="italic">C</hi> 26 suum <hi rend="italic">(s. I.) S</hi> 30 dixit <hi rend="italic">b</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Aug. Beet. 6. </note>

<note type="footnote"> 17 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="258"/>
            praeterquam quod adnuntiauimus uobis, anathema sit. ergo <lb/>
            ne Paulus mendax sit, Manichaeus anathema sit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>