<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Sed uidelicet doctissimi homines profertis nobis ex <lb/>
            armario uestro necio quem primum hominem, qui ad gentem <lb/>
            tenebrarum debellandam de lucis gente descendit, armatum<lb n="5"/>
            aquis suis contra inimicorum aquas et igne suo contra inimicorum <lb/>
            ignem et uentis suis contra inimicorum uentos. cur <lb/>
            non ergo et fumo suo contra inimicorum fumum et tenebris <lb/>
            suis contra inimicorum tenebras, sed contra fumum aere, ut <lb/>
            dicitis, armabatur et contra tenebras luce ? an quia mala sunt <lb n="10"/>
            fumus et tenebrae, non ea potuit habere bonitas eius? bona <lb/>
            ergo sunt illa tria: aqua, uentus, ignis. cur ergo ea potuit <lb/>
            habere malitia genti's aduersae? hic respondetis: sed aqua <lb/>
            illa gentis tenebrarum mala erat, quam uero primus homo <lb/>
            adtulit, bona erat; et uentus illius malus, huius autem bonus:<lb n="15"/>
            ita et huius ignis bonus contra malum ignem illius dimicauit. <lb/>
            cur ergo et contra malum fumum non potuit adferre fumum <lb/>
            bonum? an in fumo uestra mendacia tamquam fumus ipse <lb/>
            euanescunt atque deficiunt? certe primus homo uester contra <lb/>
            naturam contrariam bellum gessit. cur quinque illis elementis, <lb n="20"/>
            quae in contraria gente confingitis, unum adlatum est de diuinis <lb/>
            regnis contrarium, lux contra tenebras? cetera enim <lb/>
            quattuor non sunt contraria. nam nec aer fumo est contrarius, <lb/>
            multo minus aquae aqua et uentus uento et ignis igni. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>