AUGUSTINUS respondit: Tu semichristianos cauendos putas, quod nos esse dicis; nos autem pseudochristianos cauemus, quod uos esse ostendimus. nam quod semum est, ex quadam parte inperfectum, ex nulla tamen falsum est. quid ergo? si aliquid deest fidei eorum, quos circumuenire conamini, numquid ideo id quod eis adest destruendum, ac non potius id quod deest astruendum est? sicut ad quosdam inperfectos loquens apostolus ait: gaudens et uidens uestram conuersationem et id quod deest fidei uestrae in Christo. cernebat utique quandam fabricam spiritalem, sicut alibi dicit: dei aedificatio estis, et in ea cernebat utrumque: et unde gauderet et unde satageret. gaudebat ex eo, quod iam aedificatum uidebat, satagebat ex eo, quod usque ad culmen perfectionis adhuc aedificandum esse sentiebat. itaque nos reuera catholicos nondum perfectos, sed quodam 20 Col. 2. 5 23 cf. I Cor. 3, 9 1 deiecta SG fallatia C doctossimo (8 . 0 a m. 1 i add.) L 2 manicheum C studendo S1 adamanto SG* adimando LM adimanto PIGI 3 ui.fum L karissimi M kmi C 4 calidas L conferrentium C fJ idem LCSMG 8 que C 11 distinctae L nerba om. Lb, (add. m. 2 cum euan. uid.) C 13 cap. III LPSMG 16 semis G 19 est om. SG 21 fidei (fi paene euan.) C In Christo cernebat b 22 fabricam (fa paene euan.) C spllalem b 24 Gauderet b 27 uos Cb qdam 01 modo, ut dixisti, semichristianos, quos fallatis et seducatis uestra peruersitate, insectamini. sed si qui adhuc etiam tales sunt, si uos pseudochristianos esse intellexerint, quamuis captiosis quaestionum uestrarum propositionibus propter id, quod eorum fidei deest, respondere non possint, non tamen sequendos, sed deuitandos uos esse cognoscunt. sicut ergo uestra intentio est semichristianos, quos decipiatis, inquirere, sic nostra intentio est pseudochristianos uos ostendere, ut non solum christiani peritiores uos conuincendo prodant, sed et inperitiores uos cauendo proficiant. cur autem serpentem patrem nostrum dixisti? an excidit tibi. quemadmodum soleatis uituperare deum, qui homini praeceptum in paradiso dedit, et laudare serpentem, quod ei per suum consilium oculos aperuit? puto iustum esse, ut serpentem illum diabolum a uobis laudatum tu potius agnoscas parentem tuum; nam ille te filium etiam modo uituperatus agnoscit.