Faustus quidam fuit gente Afer, ciuitate Mileuitanus, eloquio suauis, ingenio callidus, secta Manichaeus ac per hoc nefando errore peruersus. noueram ipse hominem, quemadmodum eum commemoraui in libris Confessionum mearum. hic quoddam uolumen edidit aduersus rectam christianam fidem et catholicam ueritatem. quod cum uenisset in manus nostras lectumque esset a fratribus, desiderauerunt et iure' caritatis, per quam eis seruimus, flagitauerunt, ut ei responderemus. hoc adgrediar nunc in nomine atque adiutorio domini et saluatoris nostri Iesu Christi, ut omnes, qui haec legent, intellegant, quam nihil sit acutum ingenium et lingua expolita, nisi a domino gressus hominis dirigantur. quod multis etiam tardioribus et inualidioribus occulta aequitate diuinae misericordiae praestitum est, cum multi acerrimi et facundissimi deserti adiutorio dei ad hoc uelociter et pertinaciter currerent, ut a ueritatis uia longius aberrarent. commodum autem arbitror sub eius nomine uerba eius ponere et sub meo responsionem meam.