Certe arbitror quod neminem istorum offendere debeo, si Donato deum praeposuero. quantumlibet enim ament Donatum, plus timent deum; postremo, quantum ipsi ament Donatum, nos nouimus quia solus deus uerax est, omnis autem homo mendax. Christus ergo, qui super omnia deus est benedictus in saecula et qui uerissime de se ipso dixit: ego sum ueritas, cum serui eius ab eo quaererent, utrum uellet eos ire et colligere zizania, sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem, Donatus autem dicit zizania quidem creuisse, frumenta uero esse deminuta. eligant isti cui credant. Christus id est ueritas dicit: ager est hic mundus, Donatus autem dicit agrum dei solam Africam remansisse. eligant cui credant. Christus id est ueritas dicit: in tempore messis dicam messoribus: colligite primum zizania et exponit dicens: messis est finis saeculi, Donatus autem dicit per praecisionem partis suae ante messem a frumentis zizania separata. eligant cui credant. Christus id est ueritas dicit: messores angeli sunt, Donatus autem dicit se atque collegas suos hoc fecisse ante messem quod ille dixit angelos in messe facturos. eligant cui credant. certe christianos se dicunt: Christum eis Donatumque proponimus. si uerba dant Christo, cor autem Donato, considerent qui sint. ego parco, non inuehor, non exaggero, dolorem meum melius premo quam promo. si autem dicunt se Christo dare cor suum, Christo ergo credant dicenti quod per totum mundum et filii regni crescant et filii maligni, non Donato dicenti quod per mundum filii maligni tantummodo creuerint, filii autem boni usque ad solam Africam deminuti sint. quodsi 4 Roro. 3, 4 5 Rom. 9, 5 7 Ioh. 14, 6 8 Matth. 13, 30 11 Matth. 13, 38 14 Matth. 13, 30 15. 18 Matth. 13, 39 26 cf. Matth. 13, 38 3 quantumlibet v 7 uia et ueritas EFI uia et (om. v) ueritas et uita GHv 10 esse om. M diminuta Ma 12 in sola africa Ma 16 per om. Mtnl partis] patris D 17 separari Ma 18 sunt angeli FHf 22 praeponimus F qui (quid EGl) sint considerent MPa 27 per totum mundum EGv creuerunt EFGv 28 diminuti Ma sunt MFGHIv quodsi] qui si M Christo credunt, non iam dicimus cum ecclesiis orbis terrarum, sed cum ipso euangelio pacem habeant, quod ab igne se conseruasse mendaciter iactitant, quia factis non probant. Iam illud quo pertinet quod idem Parmenianus ex propheta Esaia nobis obiciendum putauit: numquid non ualet manus domini saluos facere aut grauauit aurem ne exaudiat? sed delicta uestra distingunt inter medium uestrum et dei, et propter peccata uestra auertit faciem a uobis ne misereatur. manus enim uestrae sanguine coinquinatae sunt et digiti uestri in peccatis; labia autem uestra locuta sunt iniquitatem et lingua uestra iniustitiam meditatur. nemo loquitur iusta nec est iudicium uerum. confidunt in uanis et locuntur inania, quia parturiunt dolorem et pariunt iniquitatem. oua asp idum eruperunt et telam araneae texunt, et qui erat de ouis illis manducaturus conterens inuenit olidum et in ipso basiliscum. tela eorum non erit ad uestiendum neque se operient de operibus suis. opera enim illorum opera iniquitatis, pedes autem eorum ad nequitiam currunt ueloces ad effundendum sanguinem, et cogitationes eorum cogitationes insipientium. contritio et miseria in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt ? quos isto loco scriptura describit, ubicumque fuerint etiam inter bonos non obsunt bonis, sicut non obest palea frumentis, donec ueniat dominus areae ferens uentilabrum in manu sua et mundet aream suam, 5 epiat. Parm. Esai. 59, 1-8 27 cf. Mattb. 3, 12 2 habent M 8 mendaciter om . p iactant M quia] quod MFGj approbant M 5 profeta D 6 adgrauauit M 7 ne] ut H ut non v distingunt sic DMPGl 12 meditantur Dm1 18 nec] non a 14 locantur sic DMPEFG inania (xeva) DP inania uel uana M uana FGHv mala EI 16 ruperunt Dm2EmlHmlI, cf. p. 51, 10. 14. U3 telas M areneae F texuerunt MmlPmlEGI 18 ergo eorum MEm2FGHv 21 illorum M 28 miseria] infelicitas EI 25 etiam] et EI, om. GHv 26 uenia Dml 27 et] nt a LT. AuguBt. c. Don. I. 4 frumenta recondat in horreum, paleam uero comburat igni inextinguibili; sicut non obfuit bonis tanta multitudo sceleratorum, quod per Ezechielem prophetam didicimus, illis uidelicet qui gemebant et maerebant facinora populi quae fiebant in medio eorum. unde, quia eos corrigere non poterant nec ab unitate populi dei se ullo modo separare debebant, pro merito innocentissimae tolerantiae suae signari meruerunt et in illorum perditorum uastatione atque interitu liberari. uerumtamen isti qui haec catholicis obiciunt cur non se respiciunt, quorum et cateruae gregum furiosorum huc atque illuc armatae ferro ac fustibus uolitant et tam crebris ubi potuerint stragibus nequaquam in tanta immanitate satiantur, ubi per busta cadauerum eorum cum feminis, quae cum illis passim commixtae contra ordinem rerum diuinarum et humanarum diebus ac noctibus euagantur, tanta feruet ebrietas, ut inde insaniam cotidianam non solum alios insectandi, sed etiam se ipsos praecipitandi concipiant? horum pedes ad malitiam non currunt nec ueloces sunt ad effundendum sanguinem? ab istis non recedit iudicium, qui sibi etiam iniustissimas licentias inordinatae potestatis usurpant? istis non fiunt tenebrae, dum sustinent lumen in falso martyrio? nonne in media nocte ambulant et per diem, quandoquidem dicit apostolus: qui inebriantur nocte sunt ebrii? nonne isti cadunt in meridie quasi media nocte? quod quidem omnium haereticorum est, qui rem manifestissimam in luce omnium gentium constitutam uidere non possunt, extra cuius unitatem quidquid 4 cf. Ezech. 9, 4 17 cf. Esai. 59, 7 19 -21 cf. Esai. 59, 9 22 I Thess. 5, 7 23 cf. Esai. 59, 10. Hiob 5, 14 1 recondit Pml 3 quod (qui Pml) per ezechielem (iezechielum D) prophetam didicimus (dicimus D) DP (cf. De bapt. II1, 2 quod etiam nos in scripturis sanctis didicimus) qui per ezechielem (ezechihelem F iezechielem MH) prophetam dicti sunt Ma 9 despiciunt M 10 et om. Ma . 12 in] tamen a 17 malitiam] malum f 19 qui sibi] quis M 20 isti M 21 sustinent (ava|iivoooi, cf. Roensch, It.2 p. 381) DP uon ualent sustinere Ma in alt.] isti in f 22 et] etiam Ma 23 nonne] non M cadunt] palpant Gy 24 in media a 25 constituta M 26 quicquid MGHI operantur, quamuis magna sollertia et diligentia fieri uideatur, tam illis nihil prodest aduersus iram dei, quam nec aranearum telae possunt defendere a frigore. Quid ergo de hoc prophetico capitulo ponunt quod in ipsos retorqueri non possit nisi forte de ouis aspidum, quorum multum meminerat dictator ille sententiae plenarii concilii trecentorum decem, cum ex uniuersis prouinciis Africae conuenerunt? hoc certe nunc si uiueret Parmenianus non diceret nec ex propheta Esaia poneret aduersus nos: oua aspidum eruperunt . respiceret enim adiunctum collegio suo Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum, quos ex numero damnatorum quasi bono pacis, non tamen Christi sed Donati, uelut integros denuo receperunt, qui et erant oua aspidum et eruperant. sic enim eos describunt trecenti decem plenarii concilii ore ueridico, sicut eorum gesta etiam proconsularibus gestis allegata testantur. haec enim certe concilii eorum uerba sunt: licetenimuiperei seminis noxios partus uenenati uteri alueus diu texerit et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore uaporauerint, tamen conceptum uirus euanescenti umbraculo celari non potuit. nam etsi sero publicum facinus et parricidium suum feta scelerum uota pepererunt. haec oua aspidum iam eruperant iamque horribilia et male olentia cum uenenosis fetibus erant ab eorum communione proiecta, sed erat intus Optatus basiliscus, qui nutu quodam regali, quo inter serpentes excellere dicitur, 9 epist. Parm. Esai. 59, 5 14. 17 Sententia concilii Bagaiensis, cf. De bapt. II 12, 17 1 solertia DMP 2 tam] tamen a quam] quos Fi 4 prophetico] proprio M in ipsis DMP 6 multum DP multo M ante multum H multo ante cet. v illae P illius v, ut legitur Cresc. III 19, 22 7 cum ex] qui cum a 8 nunc om. Ma 9 Isaia propheta v aduersum p 11 asuritanum M 15 gesta om. a 16 enim om. Gf certe om. M 18 aluus v 19 uda] uta D ut MPEGHI, om. F coaugula Pml 20 conceptus P euanescenti D (ti in ras. ml), P euanescente Ma, cf. Cresc. IIII 2, 2 21 celare F 23 iam om . [3 24 faetibus DM 26 quondam MF 4* etiam proiectos aspides reuocaret. aut si haec pro pace non obsunt, quid catholicis obiciunt quos conuincere nequiuerunt, cum ipsi receperint quos ore proprio damnauerunt? si haec pro pace non obsunt, obsunt tamen pro pace Donati, cui multum fauetur in iniuriam pacis Christi, pro quo sacrilegio quidquid corporalibus molestiis patiuntur ammonitio dei est cauendae damnationis aeternae. nam ipsi uere sanguinem non solum corporaliter per furias circumcellionum, sed etiam spiritaliter fundunt, qui orbem terrarum, si possint, rebaptizare conantur. aut si solus ille sanguinem fundit, qui carnem mortalem uel uulnerat uel uulnere perimit, ille autem non fundit, qui seductas animas sacrilegio schismatis perimit, quare in schismaticos suos Maximianistas per eandem plenarii concilii sui sententiam talia dixerunt: ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, cum ab eis constet corporaliter neminem occisum, neminem uulneratum, sed insuper eos ab istis multa perpessos, cum de basilicis per iudiciarias potestates excluderentur? qualia multis ante separationem Maximianistarum, cum in uno pariter essent, multa fecerunt, eis qui priora ex parte Donati schismata fecerant. cui enim umquam schismatico suo pepercerunt, qui sibi ab orbe terrarum, cuius ipsi schismatici sunt, nimis impudenter parci uolunt, cum a sola ipsa uera unitate iustissime schismata puniantur, si eo modo ista punienda sunt? Et illud quod scriptum est: secundum principem populi sic et ministri ipsius, et qualis rector est ciuitatis tales et inhabitantes, si intellegerent quo 14 Esai. 59, 7 25 epiat. Parm. Eccli. 10, 2 1 proiectas f] 3 receperunt M damnauer (sic) Dml 4 non obsunt Christi Iv tamen] enim M pace] parte M 5 in om. M 6 quicquid codd. praeter PF 7 non solum corporaliter post circumcellionum tr. M 9 quid M possent EFI possunt MGHv 10 carnem mortalem post uulnerat tr. M 11 uulnere] uulneratam Ma 12 perimit] occidit a 18 multis om. Ma 19 in unum y 26 est rector MEFGI 27 et om. Hv inhabitantes in ea M pertinet, nec nobis obicerent nec ipsi uana iactantia superbirent. nos enim, ut hominum spem, quae in solo deo tuta recteque secura est, non in hominibus collocemus, quoniam scriptum meminimus: maledictus qui spem suam ponit in homine, non intellegimus hoc loco principem populi et rectorem ciuitatis episcopum significari; non ideo, quia non possumus innumerabiles sanctos in catholica episcopos intueri, sed ne cuiusquam ut dixi spes hominis in homine collocetur et, si ei forte contingat in ea uiuere ciuitate, ubi non sit bonus episcopus, arbitretur impune se malum fieri, usurpans ad defensionem suam tam peruerse intellectam istam scripturam quam peruerse ab istis intellegitur, et dicens ideo se bonum esse non posse, quia secundum principem populi sic et ministri eius, et qualis rector est ciuitatis tales et inhabitantes. contradicitur enim huic errori ueritatis ore dicentis: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. habentes itaque plebes tales episcopos, qui bona dicant ex cathedra Moysi et ea quae dicunt non faciant ex pestilentia sua, si illi faciant ea bona quae dicunt et non faciant mala quae faciunt, sicut praecepit dominus, nonne satis indicant non ita intellegendum principem populi et rectorem ciuitatis quomodo isti intellegunt, quia possunt esse populi boni et ubi fuerint episcopi mali, sicut potuit esse populus malus ubi fuit Moyses princeps et rector bonus? errantes enim in uerbis sanctarum scripturarum et, sicut dicit apostolus, non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant, 4 Hier. 17, 5 13 Eccli. 10, 2 16 Matth. 23, 3 18 cf. Matth. 23, 2 19 cf. Ps. 1, 1 26 I Tim. 1, 7 2 spePml 7 possimus FHi catholica ifde (sede G) p 8 collocetnr in homine a 9 forte ei MPa 11 intellectam om . p 12 bonum] hominum Dml 13 qui Dml 14 et om. M est rector MEFI est om. H 15 et om. Mv 17 nolite facere v 18 dicant ex dicunt Dml dicunt Pa . 19 faciunt MPa an illae? 20 faciunt ea quae bona dicunt M dicant Pml faciant] faciuntilf faciant ea mala GHv 21 praecipitEv istaDml intelligendum esse v 23 quia possunt] possunt enim Ma et om. Ma 27 locuntur PEG ipsi potius secundum peruersitatem intellectus sui magnas patiuntur angustias, cum eis dicitur: \'ergo qualis fuit Optatus, talis fuit et plebs Thamugadensis; et si communione sacramentorum, sicut dicitis, contaminantur et illi qui facta mala improbant, etiam illa quae pro pace tolerant unitatis, tales estis et uos omnes, qui et illi collegae uestro et illi plebi communicastis, cum illum tota Africa Gildonis satellitem manifesto gemitu declararet\'. quem propterea saepe nomino, quia ita manifestus apparuit, ut ubicumque fuerit nominatus nullus se ignorare respondeat. Nam ipsi respiciant et recordentur quam multos inter se similes habeant, quorum par malitia est, sed impar notitia, et aliquando ueniant ad ueram sententiam istorum uerborum et intellegant unum populi principem dominum nostrum Iesum Christum, cuius ministri sunt boni, et ipsum rectorem ciuitatis illius Hierusalem, quae est mater nostra aeterna in caelis. cuius rectoris dignitati congruunt habitantes non ad aequalitatem, sed pro modo suo, quia dictum est- eis sancti eritis, quoniam *\' et ego sanctus sum, secundum-quandam scilicet imaginis similitudinem, in quam transformamur de gloria in gloriam tamquam a domini spiritu munere illius, qui nos facit conformes imaginis filii sui. est et alterius mali populi diabolus princeps et rector eius ciuitatis, quae mystice Babylonia dicitur, quoniam principes et rectores tenebrarum harum id est peccatorum ipsum et angelos eius apostolus Paulus appellat, et illius ministri similes eius sunt, quia transfigurant se in 16 cf. Gal. 4, 26 18 Leu. 11, 45 20 II Cor. 3, 18 22 cf. Rom. 8, 29 .23 cf. Apoc. 17, 5 24 cf. Eph. 6, 12 26 cf. II Cor. 11, 14-15 3 fuit et f et fuit G fuit DPFH cetera plebs fuit -M 4 factam Dm1 5 etiam illa quae] et (etiam G) illi qui ea EGI et illi qui etiam ea v 6 uestro om . p 7 communicatis Pm1 8 declamaret EI 10 eum se EI 12 habent M 16 ierusalem DFf hirusalem M, per compend. GH in caelis aeterna p 17 dignitatis Vml 18 quoniam et] quia M 20 in qua HI 24 quoniam] quem a principem Ma rectorem MGHIv 25 et pr. om. M apostolus Paulus appellat] appellat apostolus M apellat P 26 eius Dv eis G ei cet . qui M ministros iustitiae, sicut ille in angelum lucis, et inhabitantes rectori pessimo in factis similibus congruunt. sed istorum populorum atque ciuitatum tunc erit aperta separatio, cum ista messis fuerit uentilata; quod donec fiat omnia tolerat dilectio frumentorum, ne, dum grana paleam praepropere fugiunt, a consortibus granis impie separentur. \'-