Frustra itaque dicit Parmenianus damnatos in Africa traditores in consortium sanctitatis acceptos a prouinciis transmarinis. hoc enim est quod credere non debemus, ne temeritate sacrilega totum orbem terrarum in Christi unitate fundatum ex istorum falsa criminatione damnemus potius quam ex uera dei promissione diligamus. quid enim magis credendum est, quod dixit deus: in semine tuo benedicentur omnes gentes, an quod isti dicunt: in semine in semine traditorum Afrorum maledicuntur omnes gentes, ut plus ualeat quod commisit iniquitas quam quod pollicita est ueritas? cur ergo non potius credimus, quod illi, qui recepti sunt in communionem a prouinciis transmarinis, aut innocentes opprimi non potuerunt a calumniatoribus, quod multis documentis probabilius persuaderi potest, aut certe, cum conuinci non possent, etiamsi mali 1 Rom. 1, 32 6 cf. II Cor. 11, 26 7 cf. Phil. 1, 15. 17. 18 15 cf. epiat. Parm. 21 Gen. 22, 18 22 epist. Parm. 1 solum rei sunt qui F 2 parum enim] parumne eis Mx 3 christianos populos v apostolum ipsum Ma 8 praedicantes euangelium praedicare tamen v 9 committit F 10 male M 11 consentirent Pml 12 pace ecclesiae MPa 13 approbant M etsi EGI 16 sanctitatis) daxunationis Mx 17 est enim M-* 25 credamus M quod] quia Fv fuerunt, innocentes crediti sine ulla suscipientium contaminatione suscepti sunt? quid quod, etiamsi per malos fratres, quales apostolus in ecclesiae unitate tolerauit, quales martyr Cyprianus in epistula de lapsis gemit, si ergo per tales fratres etiam in iudicum numero constitutos actum esset aliqua prauitate, ut traditores excludi conuincique non possent et christianus orbis simulata eorum innocentia falleretur, nullo modo suam innocentiam perdidisset. Quod enim de Ossio dixit Cordubensi quondam catholico episcopo, flagitandum est ut probent non solum talem illum fuisse qualem dicunt, sed quod talis fuerit manifestum illis fuisse, quibus eum communicasse asserunt. hoc enim nisi probauerint, frustra se dicunt scisse qualis fuerit, quia nescientibus obesse non potuit, a quibus se isti innocentibus separando propter ipsam separationis sacrilegam iniquitatem innocentes esse non possunt. hoc enim magis credibile est — si tamen Ossius ab Hispanis damnatus a Gallis est absolutus —, fieri potuisse, ut falsis criminationibus Hispani circumuenti et callida insidiarum fraude decepti contra innocentem ferrent sententiam et postea pacifice in humilitate christiana cederent sententiae collegarum, quibus illius innocentia comprobata est, ne peruicaci et animosa peruersitate priores suas sententias defendendo in sacrilegium schismatis, quod omnia scelera supergreditur, caecitate impietatis inruerent, sicut isti miseri fecerunt et nec sero saltem totiens diuisi atque concisi sentiunt quod fecerunt. Satis (ita)que declarant unde insanabiles facti sint, uidelicet ne priores sententias suas, quas in absentem Caecilianum 4 cf. Cyprian. de laps. cap. 6 9 cf. epist. Pann. 1 fuerint F - 8 perdidissent DP (sed uerbum melius ad orbis refertur quam ad suscipientiam) 9 Quid M osio Dm2MPa dicunt Ma 11 fuit F 13 dicunt se 7 17 osius Dm2MPa . 18 sic fieri GHv 24 supergraditur MFGT 25 saltim F (saepe) 27 satis itaque scripsi satisque DMPF satis igitur (om. H) satisque p sunt Ma . 28 priores om . a.- temere protulerunt, condemnare cogerentur, si transmarino iudicio, ubi a Caeciliano praesente superati sunt, consideratione ueritatis et pacis adquiescerent, maiorem reportaturi uictoriam, si animositatem humanam saltem post iudicium quam si hominem in ipso iudicio superarent. nam illa uictoria praecelsior est et triumpho celsiore plenior, quam si non solum de homine uno uicto, sed de uniuersa subiugata ciuitate referatur, dicente scriptura: melior est qui uincit iram quam qui capit ciuitatem. illi ergo uincere hominem cupiebant quos ira uincebat, et quia hominem uincere nequiuerunt, et ab homine et ab ira superati sunt: ab homine, quia in iudicio uicti sunt, ab ira, quia nec uicti quieuerunt, prauissimo corde uel audientes uel legentes apostoli sententiam dicentis: si enim quae destruxi haec eadem iterum aedifico, prae uari catorem me ipsum constituo. quae uerba scilicet si tam sinistro animo ipse apostolus intellegeret, nec christianus nec apostolus fieret nec praedicator aedificaret ecclesias, quas persecutor antea destruebat. nusquam itaque isti se tam aperte indicarunt, cur nec superati corrigi uoluerunt, quam cum detestantAr Hispanos, quod post sententias suas aliter prolatas collegarum posteriori discussioni iudicioque cesserunt. quam enim hoc factum est de mansuetudine christiana, tam illud de contentione diabolica, et ideo non mirum quia ista humilitate pax custodita est, illa elatione dirrupta. proinde illis recte redditur quod fecerunt; docuerunt enim talia posteros suos, nam et Maximianistae non ob aliud trecentorum et decem collegarum suorum, a quibus Primianus, quem primo ipsi damnauerant, innocens iudicatus est, con(cilio) cedere noluerunt, nisi perdita pertinacia sententiam apostolicam imperitis 8 Prou. 16, 32 13 Gal. 2, 18 4 quasi M 7 ciuitate subiugata M 9 hominem uincere MPa 10 uincere hominem M 14 eadem om . 1 18 ante a 23 quia DMPI quod cet. v 24 est et [3 dirrupta sic DF 26 aliud in EGI 28 damnauerunt Ma concilio cedere scripsi concidere DP iudicio consedere (concedere MEm2, cedere v) Mv . 29 perdita] pro dicta (praedi*cta E, producta H) Ma . contumacia MPa .: opponendo et dicendo: si enim quae destruxi haec eadem iterum aedifico, praeuaricatorem me ipsum constituo. destruxerant enim centum collegae Primianum et eum propterea cum trecentis rursus aedificare noluerunt. ita cum se cauere fingunt, ne hominem aedificent quem destruxerant, se ipsos in alio schismate maiore sacrilegio destruxerunt. Sed tamen, si uiueret Parmenianus, non auderet iam reprehendere Hispanos et eos appellare praeuaricatores, quia . sententiam suam in collegarum sententiam deflexerunt, ne ipse offenderet collegas suos, qui multi a se iam Primiano damnato in melius correcti ad trecentorum concilium transierunt, magis eligentes contra suas praeproperas uenire sententias quam contra pacem unitatis etiam in parte Donati. et maxime Praetextato Assuritano et Feliciano Mustitano parceret Parmenianus, qui etiam damnati a trecentis et decem coepiscopis suis ad eosdem ipsos, a quibus damnati sunt, studio concordiae redierunt et a suis damnatoribus eodem studio sine ullo sui honoris detrimento pro pace suscepti sunt, nec quisquam rebaptizandos putauit qui fuerant ab eis foris in schismate baptizati. an forte, quia multum displicent Parmeniano qui corrigunt sententias suas et eos non intellegens apostolum praeuaricatores uocat, detestaretur istos, quia intro redire quam foris remanere uoluerunt, et adiunctis sibi nonnullis similibus sociis etiam Parmenianistas crearet, sicut iam multa frusta de isto grandi frusto per totam Africam facta sunt? sic, sic necesse est: 1 Gal. 2, 18 7 cf. epist. Parm. 2 eadem om. y iterum aedifico haec eadem MP iterum om. GH 4 propterea] postea M 6 in alio P in alios D malo Jfa scismate D sc(h)ismatis MPa maiore om . p sacrilegi FG . 7 uiuere D 8 quia] qui a Fv 9 sententias suas M sententia sua a defluxerunt F defluxit EGHI 10 suas Dml primiano iam a se a M consilium PF 12 proprias GHIv 14 mustitato M 15 damnatis D et om. M 16 aunt] fuerant a 19 scismate BMP (passim) 21 intellegens».» D intelligentes F apostolum] quos apostolus Hv 22 intus M 28 maluerunt Ma., cf. Petil. II 101, 231 adinncti D 24 creare DM frustra DmlEml grandi om . p 25 frustro DM si sic M eftt ut Ma . minutatim secti concisique dispereunt, qui tumorem animositatis suae catholicae pacis sanctissimo uinculo praetulerunt. neque enim tam timenda sunt quae criminatur Parmenianus quam intuenda quae confitetur. Cum enim diceret per Ossium Hispanum adiutorium praestitum Caeciliano, ut ad eorum communionem sanctorum et inlibatorum numerus cogeretur, et huic impietati fidem seruorum dei integram restitisse, ultro fassus est ipsos suos adisse etiam Constantinum et eius arbitrio a iudicibus episcopis causam esse cognitam, quibus praefuit Miltiades Romanae urbis episcopus. in quo iudicio, sicut ecclesiastica gesta testantur, quia uicti sunt isti et innocens Caecilianus inuentus est, eundem Miltiadem crimine traditionis accusant. quod quaero quando cognouerint. si enim ante iudicium, non sibi praeiudicare debuerunt, ut aput talem iudicem causam suam agere inciperent et ei praecepto imperatoris, quem ipsi adierant, tale subire iudicium. si autem post dictam causam prolatamque sententiam eum traditorem didicisse (se) perhibent, usque adeo dementes sunt homines, ut contra iudices aput quos uicti sunt uictis litigatoribus credant? et tamen in his omnibus quamuis magna temeritate Italos et Gallos et Hispanos accusant relictis ceteris tam multis prouinciis atque gentibus, a quibus nefando sacrilegio separati sunt, quibus utique obesse non possent crimina Italorum, Hispanorum atque Gallorum, etiamsi uera dicerentur. iam enim ceteras terras caeco more uel potius furore arguunt et eis irascuntur, quia, cum duae partes essent in Africa — una, inquiunt, traditorum et altera innocentium —, 5 cf. epist. Parm. 27 cf. epist. Parm. 1 dispereant MPa timorem P 3 comminatur a 4 confitentur Pml 5 osium MPa 8 suos ipsos p, cf. I 1, 1. II 9, 19 extr . 9 arbitrio eius β 10 esse om . a militiades Dm1 melch(melc- MPFIl) iades MPa 13 meltiadem P melch(melc-)iadem Ma 14 quando] quomodo Ma . 15 aput ex caput D suam om . a 16 et] etiam a audierant MP 18 se addidi, om. codd . (se didicisse F) 21 prius et om . a accusat DP 24 possint F 25 enim om. EtnlGIv traditores sibi quam innocentes adiungere maluerunt. quae uana criminatio breuissime atque uerissime ita refellitur, quia, cum duas partes esse in Africa audissent, unam traditorum, alteram innocentium, eam innocentem esse crediderunt, quae causam suam aput uicinos ecclesiasticos iudices obtinuerat. quapropter illi semper innocentes manserunt, qui nescientes quemadmodum ista in Africa gesta sint id tamen crediderunt, quod pacifice ac religiose credere debuerunt, a quibus innocentibus separatio nullo modo esse innocens potuit.