An forte dicent, etiamsi conuincuntur in sacrilega dissensione, ut pro ea dementia si quid passi fuerint martyres non sint, non tamen ad imperatorum potestatem haec 15 Matth. 5, 10 5 gloria M sibi gloriam v 9 quid M 12 ostenderet EGHI offunderet v 15 uera Mv 17 patiuntur om . p 18 quasi ante simulata tr. M 21 hoc] haec v 22 liberari EI 23 audire M 24 alt . uelj aut p 27 etsi M 28 discessione F si] etiam si Pm2 29 ab imperatorum potestate M cohercenda uel punienda pertinere debere? qua in re quaero quid dicant: an quia de religione uitiosa uel falsa nihil curandum est talibus potestatibus? sed multa iam etiam de paganis diximus et de ipsis daemonibus, quod persecutiones ab imperatoribus patiantur. an et hoc displicet? cur ergo ipsi ubi possunt templa subuertunt et per furores circumcellionum talia facere aut uindicare non cessant? an iustior est priuata uiolentia quam regia diligentia? sed haec omitto. illud quaero, cum manifesta enumeret apostolus opera carnis — quae sunt, inquit, fornicationes, immunditiae, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia —, quid istis uideatur, ut crimen idolatriae putent iuste ab imperatoribus uindicari, aut si nec hoc uolunt, cur in ueneficos uigorem legum egeri iuste fateantur, in haereticos autem atque impias dissensiones nolint fateri, cum in eisdem iniquitatis fructibus auctoritate apostolica numerentur? an forte nec talia potestates istas humanae constitutionis curare permittunt? propter quid ergo gladium portat, qui dictus est minister dei uindex in iram eis qui male agunt? nisi forte, quemadmodum nonnulli eorum sane imperitissimi hoc intellegere solent, de honoribus ecclesiasticis dictum est, ut gladius intellegatur uindicta spiritalis quae excommunicationem operatur, cum prouidentissimus apostolus consequenti contextione lectionis satis aperiat quid loquatur. illic quippe addidit: propter hoc enim et tributa praestatis ac deinde subiunxit: reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui 9 Gal. 5, 19-21 20 cf. Rom. 13, 4 26 Rom. 13, 6. 7 3 etiam om. F 9 manifeste MPa (cpavepa ta epfa Tijs oapxo\'?) 10 luxuria-inimicitiae om. a 11 beneficia D 13 comisationes sic D 14 ut] utrum F an G 16 exeri] exerceret M exerceri a 17 noluit M nolunt EFGHI 18 numerent M 19 istae Fv, om. H humanae istas M permittuntur curare v permittuntur FH 20 quid] quod M 23 esse MFGI 24 qui P 27 subiuncxit Ptnl uectigal uectigal, cui honorem honorem, cui timorem timorem. hoc ergo iam restat, ut istis disputationibus suis prohibeant christianos tributa persoluere, cum et dominus talia sentientibus Pharisaeis, quos imitantur isti, nummo inspecto responderit: reddite Caesari quod Caesaris est et deo quod dei est. hi uero in utroque inoboedientes atque impii nec deo reddunt christianum amorem nec regibus humanum timorem, ita caeci et insani, ut, cum schismaticos suos Maximianistas per potestates a catholicis imperatoribus missas de basilicis excluserint et ui magna iussionum et auxiliorum cedere sibi compulerint, arguant catholicam, si pro ea catholici principes tale aliquid fieri praeceperint. ipsi uero Maximianistae, antequam essent Maximianistae, id est cum adhuc uno simul Donatistarum consortio tenerentur, quae ab eis Rogatus ille Maurus per regem barbarum Firmum quam saeua quam acerba perpessus sit, recolant et taceant nec conqueri audeant, si quid huiusmodi uel a Primianistis propter suum schisma uel cum Primianistis propter Donatistarum schisma non pro religione sacra, sed pro animositate sacrilega patiuntur. Fortassis enim dicunt grauiora se perpessos a catholicis imperatoribus quam isti fecerunt uel per reges barbarorum Rogatistis uel per iudices catholicorum imperatorum Maximianistis uel etiam faciunt per furorem circumcellionum quibuscumque potuerint. quasi uero inde quaestio est, utrum grauiora patiantur quam faciunt, quod quidem nullo modo concesserim. multa enim eorum saeuissima et acerbissima numerantur, immo numerari non possunt, quae si pauciora essent uel eos in quos admittuntur minus affligerent, eo ipso essent certe grauiora, quod 5 Matth. 22, 21 5 responderit om . β reddite, ait Hv caesari est D est cesaris M 6 hii M 7 redditur M 14 donatistarum om. M 15 et quam seua quam F et quam (om. G) acerba p 18 donatistas EGI schisma om . β 21 uel om. a rege barbaru P corr . barbarum D, cf. p. 39, 26 24 possunt Ma est] sit Ma 26 eorum om. M et aceruissima D, om. a 28 ammittuntur D, item infra ipse D non ab ordinatis potestatibus iubentur, sed extraordinariis furoribus admittuntur. non enim tam multa sunt quae aduersus Maximianistas per iudices humanae constitutionis egerunt. in eo genere actionum ponant, si uolunt, quae etiam ad persequendum Rogatum Maurum ab eis per Firmum barbarum gesta sunt, et illum licet hostem immanissimum Romanorum in legitimis potestatibus numerent. sed haec non tam multa sunt, quam multa cotidie per furiosos ebriosorum iuuenum greges quibus principes constituunt, qui primum tantummodo fustibus, nunc etiam ferro se armare coeperunt, qui circumcellionum notissimo nomine per totam Africam uagantur et saeuiunt, contra omnem ordinem legum potestatumque committunt. quorum scelera cum ad eos deferuntur, fingunt se ignorare tale hominum genus uel omnino ad se non pertinere contra quam omnes homines norunt ore impudentissimo affirmant; neque hanc saltem uocem totius orbis accipiunt, multo probabilius ueriusque dicentis nescire se quid in Africa gestum sit siue a parte Donati siue contra partem Donati, si licet in ipsa Africa Donatistis episcopis Donatistarum circumcellionum uel facta nescire uel dicere ad se non pertinere. Sed, ut dicere coeperam, non hoc modo quaeritur, utrum patiantur grauiora quam faciunt, sed utrum aduersus haereticos et schismaticos fieri tale aliquid liceat. si enim dicunt non licere, cur ipsi faciunt? si autem licere fatentur, etiamsi ostendant, quod nullo modo possunt, grauiora se perpeti a catholicis imperatoribus quam ipsi per iudices eorum uel per reges barbarorum schismaticis suis fecerunt uel per insaniam circumcellionum omni generi hominum faciunt, neque hoc mirandum 4 quae MP quod D quaeque Fv quam quae GH quam quod EI 6 et] etsi a 7 potestatibus om. a 8 per] agunt per a quibus] quos F 11 saeuiunt] saeua Ma 14 contra quam] cum M quam om. a 15 norunt om . a 17 Donati om . a 18 si licet] quam (quando EI) scilicet Ma Donatistis om. M Donatistis episcopis om. a 19 Donatistarum episcopos a cercicellionum D 21 caeperant M hoc non quaeritur modo a 23 tale aliquid fieri a dicent Ptnl 24 etiam sic v 26 regem a, cf. p. 38, 21 27 eorum barbarorum Pml est, si plus possunt principes quam missi a principibus iudices; si plus possunt Romani imperatores quam barbari reges, et si merito grauiora legibus patitur latro quam contra leges ipse committit. unde merito constitutionibus iustis grauiora patiuntur circumcellionum mancipes quam faciunt circumcelliones. et tamen tanta est mansuetudo christiana, ut poenas eorum incomparabiliter superent facinora eorum. sed ecce damnauerunt in concilio suo Maximianistas trecenti et decem episcopi Donatistae, illi autem pertinacia peruersitatis suae basilicis cedere nolebant. aditi sunt iudices, concilium eorum proconsularibus gestis inditum est. deinde iussum est, ut illi qui tanto episcoporum numero damnati sunt cederent locis. qui facile cesserunt non multa passi sunt, qui autem resistere temptauerunt quemadmodum afflicti sint quis ignorat? sed tamen si tanta fuisset immanitas resistentium, ut ad iniurias iudicum perueniret, nonne multo acerbiora Romanis legibus paterentur? sic et tunc, cum post terminum causae, in qua se isti a catholica praeciderunt, consequenter agi coepisset, ut basilicas non tenerent, et tenerent imperialibus resistendo iussionibus et sic resistendo, ut uis illa circumcellionum notissima praeualeret, addendo etiam insuper, ut cum donis ecclesiae quos miserat imperator per Africam euntes turbulentissimis et saeuissimis seditionibus agitarent, tales in eos leges proferebantur, ut ne ipsas quidem basilicas quae non erant unitatis, sed a separatis atque in suo iam schismate constitutis fuerant fabricatae, 21 cf. Optat. III 4 3 patiuntur latrones M ipsi committunt M 5 cercicellionum et cercicelliones D 6 est tanta v christianorum Ma 8 et om . [3 9 suis MPv 10 additi M 11 indictum EGHI inductum Mv, cf. II 3, 7 uisum est EGHI 13 temtauerunt D 14 sunt M 16 aceruiora D regibus P 17 cum om. Dml 18 cepissent Dml ut uidetur 19 et tenerent om. DM et sic resistendo] ita a 20 ut] ut ita M notissima circumcellionum p 21 insuper etiam a 22 tribulentissimis M 23 proferebantur scripsi proferrentur DPm2 proferentur Pml proferuntur Ma 25 iam om. a - retinere sinerentur. qua in re iam suas iniurias potestas regia uindicauit. quid enim ualent iuste possidere inimici iustitiae? Nec pro eis aliquid promulgasse inuenitur nisi apostata Iulianus, cui pax et unitas christiana nimium displicebat, quandoquidem ipsa ei unde impie ceciderat religio displiceret. cui quidem isti Donatistae, sicut iudicum gesta testantur quibus id quod impetrauerant allegarunt, talibus uerbis supplicauerunt, ut ei fortasse mitius ad idolorum cultum quidam timore consenserint quam eum isti furore laudauerint. dixerunt enim, quod aput eum sola iustitia locum haberet. quid ergo aliud dixisse repperiuntur nisi uel christianam sanctitatem non esse iustitiam, quae aput illum nullum haberet locum, aut honorem daemonum esse iustitiam, qui aput illum primum haberet locum? aliorum autem imperatorum leges quam uehementes aduersus eos latae sint quis ignorat? in quibus una generalis aduersus omnes, qui se christianos dici uolunt et ecclesiae catholicae non communicant, sed suis separatis conuenticulis congregantur, id continet, ut uel ordinator clerici uel ipse ordinatus denis libris auri multentur, locus uero ipse quo impia separatio congregatur redigatur in fiscum. sunt et aliae iussiones generales, quibus eis uel faciendi testamenta uel per donationes aliquid conferendi facultas adimitur uel ex donationibus aut testamentis aliquid capiendi. nam in quadam causa cum homo nobilis imperatoribus supplicasset, quod soror eius, quae de parte Donati fuerit, cum defungeretur, in nescio quos communionis suae et maxime in quendam Augustinum episcopum eorum plurima contulisset, ex illa generali lege 14 cf. cod. Theodos. XVI 5. Uictor Uit. III 8 sqq. 3 promulgasse quis Ma 5 displiceret] displicent M 7 id] hii F hi β impetraaerunt EFv 9 furiosi laudauerunt a 10 solum codd. praeter DP, cf. Petil. II 92, 203 sqq . 11 repperiuntur sic DMPEG uel om. a 13 qui-locum om. MfA quia P primum Dm2 nullum Dml nullum non P 14 quam] quae EmlGIv uehementer Em2FGHv 15 sunt a ignoret Pml 16 christianos se a 17 in suis p separatim HI\' om. G 19 ipsi M multetur M 22 uel ante per om. M 25 fuerat Ma nescio ip a in quos nescio M praeceptum est, ut omnia fratri restituerentur; ubi etiam circumcellionum mentio facta est, si more suo uiolenter obsisterent, quo genere auxiliorum et amminiculis repellerentur. sic enim noti, sic multis proeliis probati sunt, ut de his et supplex imperatoris et imperator tacere non posset. Quae cum ita sint, cum et diuinis et humanis legibus ita damnentur, tanta est tamen mansuetudo christiana, ut non solum teneant basilicas quas iam praecisi aedificarunt, sed nec eas omnes reddiderint unitati quas ab exordio unitas tenuit. et cum ipsi Maximianistas de basilicis ad partem Donati pertinentibus per iudices a catholicis imperatoribus missos instanter excluserint, tamen a multis locis, quos catholica ante unitas retinebat, nec ipsorum catholicorum imperatorum legibus excluduntur. postremo, si quid forte aliquando immoderatius in eos factum est, ut christianam excederet lenitatem, displicet omnibus frumentis messis dominicae, id est in Christo laudabilibus christians, qui siue centenario siue sexagenario siue tricenario fructu in catholica ecclesia toto orbe succrescunt.