Fatetur etiam Parmenianus ad Arelatense oppidum et episcopos iudices et partes ex Africa conuenisse, Caecilianum scilicet atque Donatistas. ubi omnia suis credidit, qui nihil uicti potuerunt nisi de iudicibus conqueri, nec tamen negat rursus eos ad Constantinum uenisse et, quia ibi quoque ultimo iudicio superati sunt, etiam ipsum gratia corruptum esse criminatur. quibus omnibus consideratis qui sine studio partium iudicat eligat quibus credat, utrum iudicibus sententias proferentibus an litigatoribus contra quos prolatae sunt litem finire nolentibus. et certe orbis terrarum iudicibus credidit. qui autem Donatistis consentiunt eosque defendunt, fatentur se illis credere, qui causam suam, qualiscumque illa fuerit, non potuerunt tamen in transmarinis tot disceptationibus obtinere, et eorum aduersus iudices murmura et crimina credula uanitate suscipiunt. qua in re si innocentes se dicunt et eos quos superatos uident nolunt temere credere ueritate superatos, quanto innocentiores sunt qui temere mali aliquid credere de ipsis iudicibus nolunt, de quibus necesse est ut qui uicti fuerint conquerantur! non solum enim qui bonam causam perdidit de iniquo uel tardo 10 cf. epist. Parm. 2 uana] una a refallitur M 3 audissent post partes extat in P 5 optinuerat MF 7 queammodum (sic) D sunt M 9 innocens esse f 12 qui DMPGH cui cet. v 14 ultimo] optimo M 18 litem] litterae M 19 et om. v 22 obtineret D optinere MF et om. DP 24 uident—superatos] scimus Ma 26 aliquid mali de ipsis iudicibus credere 7 27 fuerant (fuerunt H) Pa . 28 perdit D uel neglegenti iudice queritur, sed etiam qui iustissime uictus est ea caecitate de innocente iudice murmurat, qua caecitate cum innocente aduersario litigabat. quapropter isti non ideo scelerati sunt, quia de hominibus uictis nolunt temere aliquid credere, sed ideo, quia se furore schismatis praeciderunt ab eis innocentibus, qui multo rationabilius nolunt tale aliquid de ipsis iudicibus credere. Existat enim aliqua illarum partium in nomine Christi nobilissima ecclesia ex illis septem et, si placet, potissimum Philadelphia, quae mystico nomine per linguam Graecam fraternam intimat caritatem. audiamus igitur eius uocem nec eius loquatur palea, sed frumentum. si ergo dicat istis: \'quid in me arguitis, fratres, quid accusatis? quanto interuallo secundum terrenum locum ab Africa remota sim, partim nosse partim audire potuistis. quid ibi tunc siue traditores siue traditorum uel accusatores uel damnatores siue innocentium uel calumniatores uel oppressores egerint, prorsus ignoro. sed ille dominus noster, qui emit totum orbem pretio sanguinis sui, cuius sancta commercia propheta tanto ante cecinit dicens: foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea. ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem, inter uos et nos non spatia constituit uacua et nuda christianis; impleuit haec omnia sanctificatione nominis sui. in ipso quippe psalmo passionis non solum quanti, sed etiam quantum emerit declaratum est. ibi enim paulo post dicitur: reminiscentur et conuertentur 9 cf. Apoc. 1, 11 19 Ps. 21, 17--19 27 Pa. 21, 28—29 2 innocenti utroque loco M 4 hominibus] omnibus a credere aliquid M 8 illorum D 9 et] etiam M 10 filadelfia M quae de MPa 11 uocem eius a 12 palea loquatur Ma si et cet.] de hoc anacolutho cf. Post gesta 4, 4 init . 14 nosce M 18 orbem DMPF mundum cet. v 19 profeta ex profecta D 20 meas om. F pedes] pedes meos Dm2MPa . 22 me om. M super uestem meam Mer., cf. Ep. c. Don. 8, 21 23 uos et nos DPI nos et uos cet. v 24 et impleuit EGl 26 quanti] quanto F ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam ipsius est regnum et ipse dominabitur gentium. de causa itaque uestra tunc fortasse cogerer iudicare, si uel uicina essem uel ita remota, ut inter nos et uos non habitarent alii christiani eodem nomine signati, eadem unitate pacati. multae interiacent patriae gentium simul mecum emptae illius sanguine, in cuius conspectu mecum pariter adorant. per illas ad me transiit fama de uobis; ipsae de uicinitate causam uestram examinare potuerunt. quod si non factum est, uos neglexistis; neque enim neglecti a ceteris non usque ad nos etiam ueniretis. si autem aliquid iudicatum est, date ueniam; non audeo uobis superatis temere credere et iudices uestros eadem temeritate damnare. accedit mihi aliud quod me plurimum moueat, quia, si uos innocentes oppressi essetis, nos saltem fratres, qui uobis nihil nocuimus, amaretis; cum uero nos, qui bene nobis conscii sumus causam uestram uicinis uestris recto ecclesiae iure commissam fuisse, qui coram deo sciunt quemadmodum iudicauerint, lacerare tamen maledictis et acerbis odiis insectari et, quasi propter uos Christus aput nos hereditatem suam perdiderit, etiam rebaptizare conamini, quid boni de illa uestra causa sentire poterimus? qui enim longe remotissimos fratres temerariis suspicionibus damnare minime dubitatis, quam iuste a uicinis uestris damnati fueritis ostenditis. cur enim non credam recte damnari potuisse a uicino iudice auditum, qui me fratrem tam longe absentem damnare non dubitat inauditum, hoc mihi obiciens maximum crimen, quoniam qui praesens esse non potui eis ad quos causa perducta est iudicibus potius quam uictis litigatoribus credidi? 2 patriae] familiae EGmlHmlI, cf. Petil. II 8, 19. Ep. c. Don. 8, 21 . 19, 51 5 esset M 6 aliii D 7 emtae DM 8 conspectum DMP 9 transit EGHI de ciuitate Pml 10 est factum 7 14 mihi] huc v 15 mouet M 16 nihil uobis MPa 17 sumus conscii bene nobis M 18 quemammodum D (ubique) 19 aceruis D 22 illa] add . ipsa M 28 potui] potim D, fort . potuerim quibus iudicibus si non potius credidissem, etiamsi illi qui uicti sunt innocentes essent, ego innocens esse non possem. magno enim delicto implicaremur, si, cum corda humana non cerneremus, nec disciplinam ecclesiasticam teneremus, cum eis nollemus iudicantibus credere, ultra quos non potuit causa transire et per quos potuit ad nos fama percurrere. ab istis innocentibus impia diremptione discindens te innocentem dicis? quod utique si esses, cum uideres in scripturis sanctis messem domini tui ante ultimam segregationem et uentilationem a zizaniis et palea non posse separari, eligeres potius fortis esse in tolerandis malis quam impius in deserendis bonis). — quot enim ecclesiarum per orbem longe remotarum putamus esse istas et quam iustissimas uoces, quas in Philadelphia figuraui! Quin etiam conqueri audet Parmenianus, quod eos Constantinus ad campum id est ad supplicium duci iussit, qui uicti aput ecclesiasticos iudices nec aput ipsum quae dicebant probare potuerunt et adhuc in sanctae ecclesiae praecisiones sacrilego furore ferebantur, et hoc eum tamquam immaniter iussisse Hispano Ossio suggerente criminatur, suspicionibus uidelicet suis, sicut semper, damnando inauditos. quasi uero non humanius et probabilius alius crediderit Ossio tamquam episcopo suggerente potius factum, ut in leniorem cohercitionem quamuis immanissimi sceleris, id est sacrilegi schismatis, sententiam flecteret imperator. quid enim non isti iuste patiuntur, cum ex altissimo dei praesidentis et ad cauendum ignem 8 cf. Matth. 3, 12. 13, 30 14 cf. epist. Parm. 1 etiamsi] etiam F 3 magno] tagno D 6 et om. M 7 impia te a diremtione D direptione (directione H) Ma discindens te scripsi discindent et D (alt . i ex e, nt in ras.), P discindite et M discindis et a innocente, Dm1 innocentem te cet . (te ad discindens et ad dicis pertinet; similiter Cresc. III 36, 40 a quibus se castum seruando fecit alienum) 8 quod] quid M 10 paleis F 11 quot MP quod D cur a 12 non putamus a 17 praecisione MPa . 19 osio MPa . 21 et] ac v aliis M osio 3iFm2a 22 cohertionem MP 23 scismatis Dm2 24 isti non v LI. August. c. Don. I. 3 aeternum flagellis talibus ammonentis iudicio patiantur et merito criminum et ordine potestatum? prius enim probent non esse se haereticos uel schismaticos; tum demum de indignis poenis suis emittant liberam uocem, tum demum sese audeant, cum tale aliquid patiuntur, ueritatis martyres dicere. alioquin si, quisquis ab imperatore uel a iudicibus ab eo missis poenas luit, continuo martyr est, omnes carceres martyribus pleni sunt, omnes catenae iudiciariae martyres trahunt, in omnibus metallis martyres aerumnosi sunt, in omnes insulas martyres deportantur, in omnibus poenalibus locis iuridico gladio martyres feriuntur, omnes ad bestias martyres subriguntur aut iussionibus iudicum uiui ignibus concremantur. si autem, sicut dicit apostolus, non est potestas nisi a deo et minister dei uindex est in ira ei qui male agit, non sine causa gladium portat. uis non timere potestatem? bonum fac et habebis laudem ex illa. bonus enim quisquis passus fuerit, laus illi prouenit ex potestate facientis, malus uero quod merito patitur iniquitatis non deputet saeuitiae potestatis. Et tamen quid tale isti patiuntur quale faciunt, nisi quia hominum multitudo non in corde cor habet, sed in oculis? nam si sanguis exit de carne mortali, quisquis aspicit exhorrescit; si a pace Christi praecisae animae atque separatae in haeresis uel schismatis sacrilegio moriuntur, quia non uidetur, non plangitur, immo uero mors taetrior atque luctuosior et ut plane dixerim uerior iure consuetudinis et ridetur, cum 13 Rom. 13, 1 Rom. 13, 4 15 Rom. 13, 3 1 ammonentibus Pm2 patinntur a 2 se non esse Ma 3 ereticos Dm2 4 liuidam (liberam G) emittant β liuidam F 5 tale P male DMnilF mali Mm2$, cf. p. 38, 12 . 39, 23 11 ad omnes a 13 apostolus dicit M 14 uindex est DMPH est uindex\' cet. v iram MIX., cf. Gaud. I 19, 20 eius MPEmlFG non] non enim F nec p 16 enim om . a quid(quic-)quid MIX . 18 qui a 20 patiuntur isti H et fort. Dml, in quo isti patiun in ras. script. itay ut sub ductibus un dispiciatur is 21 cor om. M 26 et rideturj deridetur Ma auctores tantarum mortium publice insultant et nec ueritatis manifestandae causa sermonem nobiscum conferre dignantur. et si quid temporalis molestiae passi fuerint per certissimum atque rectissimum ordinem potestatum, cum ipsi priuatis furiosorum agminibus multo grauiora passim atque cotidie nulla regia, nulla ecclesiastica lege committant, nos corporum persecutores uocant, se animarum interfectores non uocant, cum priuata licentia nec corporibus parcant. sed quia per mansuetudinem christianam multo seuerius uindicatur oculus euulsus in lite quam animus excaecatus in schismate, elocuntur et aduersus nos locuntur et nobiscum non locuntur, et cum eos ommutescere compellat ueritas, silere non permittit iniquitas. An forte de religione fas non est ut iudicet imperator uel quos miserit imperator? cur ergo ad imperatorem uestri uenere legati? cur eum fecerunt causae suae iudicem, non secuturi quod ille iudicaret? sed quorsum ista dicuntur?. numquidnam, etiamsi optineant non pertinere ad imperatorem aduersus eos aliquid statuere qui praua in religione sectantur, propterea, si fecerit eosque puniuerit, martyres erunt? hoc enim modo ista haereticis omnibus uox patebit, in quos ex occulto imperio dei per manifestum hominum imperium multa quibus cohercerentur seuerissime constituta sunt, nec solum haereticis quoquo modo saltem christiano nomine dealbatis, sed etiam ipsis paganis. nam utique et ipsi falsa religione sunt impii, quorum simulacra euerti atque confringi iussa sunt recentibus legibus, inhiberi etiam sacrificia sub terrore capitali. si quis ergo eorum damnatus in tali crimine fuerit, martyr habendus est, quia pro superstitione, quam piam religionem 5 passi M 9 iudicatur FGH, om. EI oculus iudicatur v 10 elocuntur om. Ma 11 aduersum Hf non om . β 12 ueritas] uentas D 14 iudicet DMPEm2 dicat Fv dicatur EmlGHI 16 uestrum uenerunt M 17 corsum DP 18 optineant sic DEI 19 in Otll. M 20 interfecerit Ma eosque P eos quos cet. v punierit Ma 24 quomodo Dml saltim M 25 et ipsi utique M 26 iusta D 3* putabat, poenas legibus luit? nullus certe quoquo modo christianus audet hoc dicere. non ergo, quisquis in aliqua religionis quaestione fuerit ab imperatore punitus, martyr efficitur. neque enim uident qui talia sentiunt in eum locum se progredi, ut ipsos etiam daemones martyrum gloriam sibi uindicare posse contendant, quia istam patiuntur persecutionem per imperatores christianos, ut paene toto orbe terrarum eorum templa euertantur, idola comminuantur, sacrificia subtrahantur, qui eos honorant, si deprehensi fuerint, puniantur. quod si dementissimum est dicere, non ergo ex passione certa iustitia, sed ex iustitia passio gloriosa est. ideoque dominus, ne quisquam in hac re nebulas obtenderet imperitis et in suorum damnatione meritorum laudem quaereret martyrum, non generaliter ait: beati qui persecutionem patiuntur\', sed addidit magnam differentiam, qua uere a sacrilegio pietas secernatur. ait enim: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. nullo modo autem propter iustitiam patiuntur, qui Christi ecclesiam diuiserunt et, cum eam simulata iustitia quasi conantur ante tempus a palea separare ac frumenta eius falsis criminationibus insectantur, ipsi ab ea potius tamquam leuissima palea uariis rumorum flatibus separati sunt. (sed), inquiunt, \'non hoc fecimus\'. uideant ergo ex hac quaestione se primitus liberare debere et tunc audere, si quid molestiarum siue poenarum a christianis imperatoribus patiuntur, uel deponere in querimoniam uel assumere in gloriam. de qua re, id est ipsius schismatis quaestione, si nihil aliud dicerem, ea quae superius sunt dicta sufficerent.