Multa quidem alias aduersus Donatistas pro uiribus quas dominus praebet partim scribendo partim etiam tractando disserui. nunc autem, quoniam incidit in manus nostras Parmeniani quondam episcopi eorum quaedam epistula quam scribit ad Tychonium, hominem quidem et acri ingenio praeditum et uberi eloquio, sed tamen Donatistam, cum eum arbitraretur in hoc errare quod ille uerum coactus est confiteri, placuit petentibus, immo iubentibus fratribus, ut hic eidem Parmeniani epistulae responderem propter quaedam maxime quae de scripturis testimonia non sicut accipienda sunt accipit. Tychonius enim omnibus sanctarum paginarum uocibus circumtunsus euigilauit et uidit ecclesiam dei toto terrarum orbe diffusam, sicut de illa tanto ante per corda et ora sanctorum praeuisum atque praedictum est. quo perspecto suscepit aduersus ipsos suos hoc demonstrare et adserere, nullius hominis quamuis sceleratum et immane peccatum praescribere promissis dei nec id agere quorumlibet intra ecclesiam constitutorum et quamlibet impietatem, ut fides dei de ecclesia futura diffundenda usque ad terminos orbis terrae, quae in promissis patrum retenta et nunc exhibita est, euacuetur. hoc ergo Tychonius cum uehementer copioseque dissereret et ora contradicentium multis et magnis et manifestis sanctarum scripturarum testimoniis oppilaret, non uidit quod consequenter uidendum fuit, illos De codicum praescriptionibw cf. Praefatio 4 alias DmlMP alia Dm2 et alia cet . 5 deus v 7 quae scribitur a scripsit M 8 tich(thich- uel thic-)onium M(X, sim. deinceps 11 huic a 15 orbe terrarum M terrarum om . js 17 perspecto M perfecto DP percepto a, cf. II 13, 30 18 hoc om. a 19 scelerati M nec] et DP 20 et om. (x, cf. De bapt. VI 25, 47 hominum quorumlibet et qualibet peruersitate 21 futura] et add. Ma 25 et alt.] ac a 26 sequenter PFH 2* uidelicet in Africa christianos pertinere ad ecclesiam toto orbe diffusam, qui utique non istis ab eiusdem orbis communione atque unitate seiunctis, sed ipsi orbi terrarum per communi. onem conecterentur. Parmenianus autem ceterique Donatistae uiderunt hoc esse consequens et maluerunt suscipere obstinatissimum animum aduersus apertissimam ueritatem, quam Tychonius asserebat, quam ea concessa superari ab Africanis ecclesiis, quae illius unitatis quam Tychonius asseruit communione gauderent, unde se isti separassent. et Parmenianus quidem primo eum per epistulam uelut corrigendum putauit; postea uero etiam concilio eorum perhibent esse damnatum. epistulae itaque Parmeniani quam scripsit ad Tychonium reprehendens eum, quod ecclesiam praedicaret toto orbe diffusam, et ammonens ne facere auderet, hoc opere statuimus respondere. Illud itaque primum uideamus quale sit, quod Gallos et Hispanos et Italos et eorum socios, quos utique totum orbem uult intellegi, traditoribus Africanis commercio scelerum et societate criminum dicit esse consimiles. homini enim de scripturis sanctis proferenti tam multa et tam ingentia documenta ipse sine documentis loquitur et uult nihil probans credi sibi, inuitans eum uidelicet ad imitationem suam, quia et ipse quibusdam coepiscopis suis contra tot ecclesias per tantam latitudinem terrarum omnium constitutas non nisi loquentibus credidit. qua credulitate quid magis temerarium repperiri potest? dicit enim legatione functos quosdam, sicut ipse asserit, fidelissimos testes ad easdem uenisse prouincias; deinde geminato aduentu sanctissimorum, sicut ipse dicit, domini sacerdotum dilucide plenius ac uerius publicata esse quae obiciunt.s o hominem putantem sibi magis credi debere quam deo! profert Tychonius diuini testamenti tonitrua, quod factum est in 15 cf. epist. Parm. 25 cf. epist. Parm. et pag. 21, 23-22, 1 1 in Africa om. M 8 asseruit] asserebat MOl 9 isti se FHI 11 etiam] ex a, om. M perhibet a esse om . a 19 tam alt. om. F 21 sui a quia et euan. in F 28 0 om. Ma 29 homo putans a promissione Abrahae et promissione Isaac et promissione Iacob, quorum se deum testatur dicens: ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob; hoc mihi nomen est in aeternum, et iste opponit narrationes consacerdotum suorum. quid dictum est ad Abraham? semine tuo benedicentur omnes gentes. quid dictum est ad Isaac? et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, propter quod audiuit Abraham pater tuus uocem meam. quid dictum est ad Iacob? ego sum deus Abrahae patris tui et deus Isaac, ne timeas. terra enim supra quam tu dormis tibi dabo eam et semini tuo. et erit semen tuum sicut harena terrae et replebitur in mare et in africum et in aquilonem et in orientem. et benedicentur in te omnes tribus terrae et in semine tuo. ne autem hoc de Iudaeis dictum putent, quid sit semen Abrahae in quo dictum est benedicendas omnes gentes, exponat apostolus: Abrahae, inquit, dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit (et seminibus\' tamquam in multis, sed tamquam in uno \'et semini tuo\', quod est Christus. in Christo ergo gentes omnes benedictionem habituras tanta auctoritate promissum est, tanta exhibitum ueritate, et contradicunt qui se christianos diei uolunt. et contra haec quid opponunt? legatione, ait, functi quidam fidelissimi testes ad easdem prouincias uenerunt; deinde geminato aduentu sanctissimorum domini sacerdotum dilucide plenius ac uerius 2 Bx. 3, 6. 15 4 ef. epist. Parm. 5 Gen. 22, 18 6 Gen. 26, 4—5 9 Gen. 23, 13—14 17 GaĮ. 3, 16 23 epilt. Parn., cf. pag. 20, 25 1 et pr.] add . in GHfJ tert . promissione om. p 8 pr . et om. p nomen est mihi Fr 5 quod M 6 gentes t,nae- M 7 pro- eo quod y 10 terra (łj ji) DP terram Ma . 11 tu om. M eam (cotiqv) DPG iam F om. cet . v 15 hoc om. MPmla . quod M qai sint F 16 beaedicentur DMP erpomt P 19 et] ei M 20 omnes gentes MGff 21 ueritate exhibitum M 28 hoc p functi om. DP, of. p. 20, 25 24 dein p 25 uerias] penitus DP nerhM penitua JL:, cf. p. 20, 28 - esse publicatum . quid, quaeso te, quid per istos fideles testes, quos uultis esse deo fideliores, quid publicatum est? an quia per Afros traditores semen Abrahae, quod est Christus, non est permissum peruenire usque ad omnes gentes et ibi exaruit quo peruenerat? dicite iam collegis uestris magis credendum esse quam testamento dei, et haec dicentes ipsum testamentum uos a flamma conseruasse gloriamini, quod lingua delere conamini. Sed eligat quisque quod placet et, si contra caelestia fulgura mendacii terreni fumus aliquid praeualet, dimisso caelo euanescat in uentos. si enim Parmenianus non cathedrae suae faueret, magis eligeret scripturae dei credere quam collegis suis. deus enim dicit ad Iacob: non relinquam, donec faciam quae locutus sum tecum. istos autem multo est utique credibilius, quia iam iusto iudicio fuerant improbati, ad sociandam communionem in illis partibus, ubi iam deus complebat quod promiserat patribus nostris, non esse admissos et propterea de sanctis dei sacerdotibus, a quibus recipi non meruerant, iactasse talia, quibus infirmos animos deceptarum a se plebium falsis rumoribus agitarent et temere credulas mentes superbia sui nominis inretitas ab orbis terrarum pace dirrumperent. quid hac stultitia, immo uero dementia repperitur insanius? in tot gentibus orbis terrarum et ex magna parte compleuit deus et adhuc complet, donec ad omnes omnino ueniat quod promisit, qui dixit: non relinquam, donec faciam quae locutus sum tecum, et isti iam credunt nuntiantibus non impleri quae promisit deus, et ideo ex partibus . terrarum in quibus iam impletum erat perisse Abrahae semen, quod est Christus, et euacuatas promissiones dei, quia ipsi 13. 25 Gen. 28, 15 1 est EHv ipsos Ma . 2 multis M deo esse MPa 4 uenire F ubi M 6 hpc FG-r . 11 non post suae tr. MPx 13 relinquam te £ 16 sociandum Ev 17 nostris om . p 18 permissos DP, cf. p. 23, 1 sacerdotibus dei v 19 non recipi M 23 reperitur FGH 25 perueniat M relinquam te Gv non sunt admissi ad eorum communionem, aput quos hoc iam retinebat orbis impletum, et non eis dicitur: \'solus deus uerax, omnis autem homo mendax mendax. de uestro ista dicitis, quia qui loquitur mendacium de suo loquitur. uos ergo sicut homines mentimini, quia sicut homines irascimini\'. non eis hoc dicitur, sed insuper creditur eis de orbe terrarum, quem possidere iam coeperat, perisse Christum. et qui haec credunt, cum impudenter dicerent: \'christiani sumus\', - audent dicere: \'nos soli sumus\'. Dicit etiam Parmenianus hinc probari consceleratum fuisse orbem terrarum criminibus traditionis et aliorum sacrilegiorum, quia, cum multa talia fuerint tempore persecutionis admissa, nulla postea facta est in ipsis prouinciis separatio populorum. quasi fieri non potuerit, ut partim latuerint mali neque fuerint accusati, ut possent sine ulla temeritate damnari, partim etiam proditi fuerint atque damnati et, quia rebus manifestis arguebantur, ab ecclesiis perturbandis diuidendisque cessauerint atque ita factum sit, ut, cum quidam non accusarentur, quaedam uero incerta crimina pro certa pace deo dimitterentur, quaedam autem ita manifestata et conuicta damnarentur, ut nullus damnatus posset simulata innocentia decipere populos, nequaquam unitatis uinculum rumperetur neque enim et in Africa fieret hoc tam immane praecisionis malum, nisi magis factio falsa fingentium quam ratio uera conuincentium praeualeret. 2 Rom. 3, 4 4 Ioh. 8, 44 10 cf. epist. Parm. 1 ammissi Dnt1 4 quia om. DMFGHv qui enim G 5 mentimini in ras. Dm2 7 possidere quem M qui] quia EGHI hoc a, om. M 8 dicant EGI, cf. II 2, 4 extr . 12 fuerint] fiunt M 13 ammissa D postea] praeterea postea M propterea a 15 possint Ftnl 16 etiam om. M fuerint (fuerant F) proditi MPa 17 non arguebantur a 18 sit] est M 19 incerta D pro certa M pro certamina P certa cet . crimina] ras. in D, in qua mina dispicitur (fuit: in certamina), om. P 20 ita om. FI manifesta DMPGH, cf . manifestato scelere Petil. III 21, 25 24 magis] mala M \' Legant qui uolunt quae narret et quibus documentis quam multa persuadeat uenerabilis memoriae Mileuitanus episcopus catholicae communionis Optatus siue de Lucilla pecunio sissima tunc et factiosissima femina, quam pro ecclesiae disciplina sanctus Caecilianus adhuc diaconus laeserat, uel de ceteris factionis eius consortibus siue furibus ecclesiastici argenti siue ad episcopatum se non peruenisse dolentibus et sibi praelatum Caecilianum insidiis quibus poterant insectantibus siue de Numidis episcopis, quos ista factio conuocauerat ad perniciem Caeciliani, ut illo deposito alter eis ordinaretur. qui uenientes cum primate suo tunc Secundo Tigisitano et aliis, quibus traditionis confessa crimina Secundus ipse donauerat ueluti paci consulens, sicut ecclesiastica gesta testantur, absentem Caecilianum sine ulla dilatione diligentioris inquisitionis, nullo responsionis loco seruato, traditorem esse censuerunt, ut ei uidelicet obessent absenti traditionis crimina tantummodo obiecta, cum sibimet ipsi praesentes confessa donauerint. ita contra sedentem in cathedra, cui totus orbis christianus in transmarinis et longe remotis terris et in ipsis Afris grauioribus et aduersus eiusmodi fallacias robustioribus communicaret ecclesiis, episcopum alterum ordinauerunt, ut possent pro suo facto contradicere promissionibus dei, ne in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes, ut eas etiam partes orbis terrarum a traditoribus Afris inquinatas dicerent, quae nec Caeciliani nomen audissent aut certe, quomodo se haberet eius uita, quam tamen isti de nullo crimine conuicerunt, illae tamquam innocentis audissent. insuper etiam contra orbem terrarum dicentem: \'quod ciuibus tuis obicis, nec cognoscere potui nec damnare incognitum debui\', proferunt apostoli testimonium 3 cf. Optat. I 13 sqq. 13 cf. Cresc. III 27, 30. Optat. I 14 29 cf. epist. Parm. 9 numideis M numidiis P 16 absentis M 17 ipsis Ma 19 africanis Ma. 20 huiusmodi FH 25 uerba aut certe-lin. 27 audissent post incognitum debui extant in a quomodo eerte M 26 quem M illae P ille cet. v 27 innocens audisset Mx insuper (n add. m2) D contra] circa M, item infra 29 testimonium apostoli MPa dicentis: non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. parum enim fuit tot et tantos populos christianos damnare inauditos, nisi etiam contra ipsum apostolum eius quidem uerba, sed non eius intellectum depromere auderent. si enim hoc est consentire male facientibus, esse cum eis in ecclesia, consentiebat etiam ipse falsis fratribus, inter quos se periclitari contestabatur et quos non caste, sed per inuidiam sine caritate euangelium praedicantes tamen praedicare permittit. si autem nihil est aliud consentire male facientibus nisi mala facta eorum approbare atque laudare, exemplo apostoli orbis terrarum non consentiret criminibus Afrorum, etiamsi ea cognita pro ecclesiae pace toleraret; quem tamen ea cognouisse isti non probant, etiamsi uera fuisse probare potuissent.