<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed tamen quaero, cum pater et filius et spiritus sanctus<lb n="15"/>
            nobis etiam confitentibus non dispari natura copulentur, cur <lb/>
            hominem susceptum ab spiritu sancto Manichaeum non putatis <lb/>
            turpe natum ex utroque sexu praedicare, hominem autem <lb/>
            susceptum ab unigenita sapientia dei natum de uirgine credere <lb/>
            formidatis? si caro humana, si concubitus uiri, si uterus <lb n="20"/>
            mulieris non potuit inquinare spiritum sanctum, quomodo <lb/>
            potuit uirginis uterus inquinare dei sapientiam? Manichaeus <lb/>
            ergo iste, qui sancto spiritu et euangelica lectione gloriatur. <lb/>
            necesse est uobis concedat aut missum se esse a sancto <lb/>
            spiritu aut susceptum. si missus est, paracleti se apostolum <lb n="25"/>
            dicat; si susceptus, concedat ei hominem matrem, quem suscepit <lb/>
            unigenitus filius dei, si ei, quem suscepit spiritus sanctus, <lb/>
            concedit et patrem. credat uirginitate Mariae uerbum dei non

<note type="footnote"> 1 quotiescumqueHVOSb 3 hereticorumPS impulitP 4u$ll$tuellet2ir <lb/>
            H dei filio <hi rend="italic">b</hi> quem <hi rend="italic">T</hi> 8 ipse <hi rend="italic">om. V</hi> illo <hi rend="italic">om. T</hi> 9 appareret <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            ab] a <hi rend="italic">HTCSVb</hi> 11 ut iam] etiam <hi rend="italic">P</hi> utinam <hi rend="italic">H</hi> iam om. <hi rend="italic">VLT</hi> <lb/>
            quum <hi rend="italic">P</hi> cum iam audiuim\' <hi rend="italic">b</hi> 13 audatia <hi rend="italic">T</hi> 15 K <hi rend="italic">H</hi> quero <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            qufl <hi rend="italic">P</hi> 16 copuletur <hi rend="italic">P</hi> quur <hi rend="italic">P</hi> 17 putat <hi rend="italic">T</hi> 22 uterus uir. <lb/>
            ginis <hi rend="italic">VHCSb</hi> sapientiam dei <hi rend="italic">V</hi> 23 <hi rend="italic">post</hi> qui <hi rend="italic">add</hi>. de <hi rend="italic">HTCSVb</hi> apiritu <lb/>
            sancto <hi rend="italic">b</hi> 24 nobis <hi rend="italic">T</hi> spiritu sancto <hi rend="italic">SVCb</hi> 25 paracliti <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            26 Busceptus est <hi rend="italic">b</hi> homini <hi rend="italic">TSVCLb</hi> 27 dei <hi rend="italic">&lt;m. HTCSVb</hi> 28 concedat <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> uirginitati <hi rend="italic">P</hi> </note><lb/>
             
<pb n="201"/>
            esse pollutum, si concubitu parentum suorum sanctum spiritum <lb/>
            non potuisse pollui ut credamus hortatur. quodsi dixeritis <lb/>
            non in utero uel ante uterum, sed iam natum Manichaeum <lb/>
            ab spiritu sancto esse susceptum, sufficit, ut fateamini habuisse <lb/>
            carnem de uiro et femina procreatam. cum enim uos non <lb n="5"/>
            timeatis uiscera et sanguinem Manichaei de humano concubitu <lb/>
            uenientem et intestina fimo plena, quae illa caro /jestabat, et <lb/>
            his omnibus non credatis contaminatum esse spiritum sanctum, <lb/>
            a quo illum hominem susceptum esse creditis: cur ego uterum <lb/>
            uirginalem et intacta genitalia reformidem et non potius <lb n="10"/>
            credam sapientiam dei in ipsis maternis uisceribus homine <lb/>
            suscepto inmaculatam sinceramque mansisse ? quapropter quoniam <lb/>
            siue missum siue susceptum a paracleto se Manichaeus <lb/>
            uester adfirmet, nihil horum poterit obtinere, ego iam cautior <lb/>
            neque missum eum credo neque susceptum. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>