<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quaero enim, cur epistulae huius principium sit: Manichaeus <lb n="10"/>
            apostolus Iesu Christi, et non sit: paracletus <lb/>
            apostolus Iesu Christi. si autem missus a Christo paracletus <lb/>
            Manichaeum misit, cur lego: Manichaeus apostolus Iesu <lb/>
            Christi, et non potius: Manichaeus apostolus paracleti? si <lb/>
            dicis ipsum esse Christum, qui est etiam spiritus sanctus, <lb n="15"/>
            contradicis ipsi scripturae, ubi dominus ait: et alium paracletum <lb/>
            mittam uobis. si autem ideo Christi nomen recte <lb/>
            positum putas, non quia ipse est Christus, qui et paracletus, <lb/>
            sed quia eiusdem sunt ambo substantiae, id est. non quia <lb/>
            unus est, sed quia unum sunt, poterat et Paulus dicere: <lb n="20"/>
            Paulus apostolus dei patris, quia dixit dominus: ego et pater <lb/>
            unum sumus. nusquam hoc dicit, sed nec quisquam apostolorum <lb/>
            patris se apostolum scribit. quid sibi ergo uult ista <lb/>
            nouitas ? nonne uobis uidetur nescio quam redolere fallaciam ? <lb/>
            certe si nihil interesse arbitratus est, cur non uarie in aliis <lb n="25"/>
            epistulis apostolum Christi se nominat, in aliis paracleti? sed

<note type="footnote"> 4 cf. Act. 9 16 Ioh. 14, 16 21 Ioh. 10, 30 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 scribturam P mihi similiter <hi rend="italic">Y</hi> 8 libro etiam <hi rend="italic">HCVS</hi> 4 hytOtt <lb/>
            <lb/>
            storiam <hi rend="italic">Y</hi> 6 aliaquolibro (corr. m. 1) P iam me <hi rend="italic">HTCSV</hi> an] <lb/>
            lam <hi rend="italic">b</hi> 8 quot] quod <hi rend="italic">P</hi> 9 et] me <hi rend="italic">T</hi> roanicheo <hi rend="italic">H</hi> 10 quur <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            12 li-potius w. 14 om. <hi rend="italic">T</hi> si-misit (ita ras.) <hi rend="italic">H</hi> 18 manicheum <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            14 paracliti <hi rend="italic">T</hi> 15 dices <hi rend="italic">H</hi> 16 scribturae <hi rend="italic">H</hi> scripturae ipsi <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            paraditum <hi rend="italic">T</hi> (i <hi rend="italic">pro</hi> e <hi rend="italic">semper)</hi> 17 christi nothe ideo <hi rend="italic">b</hi> 19 quia non <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            22 numquam <hi rend="italic">P</hi> dicitur <hi rend="italic">V</hi> 28 apostolum se <hi rend="italic">b</hi> 25 nihil <hi rend="italic">(corr. ex</hi> <lb/>
            nil m. <hi rend="italic">2) H</hi> quur P 26 epistulis (u <hi rend="italic">in ras.) H</hi> </note><lb/>
             
<pb n="200"/>
            Christi semper audiui, quotienscumque audiui, paracleti autem <lb/>
            nec semel. quid hoc esse causae arbitramur, nisi quia illa <lb/>
            superbia, mater omnium haereticorum, inpulit hominem, ut <lb/>
            non missum se ab paracleto uellet uideri, sed ita susceptum, <lb/>
            ut ipse paracletus diceretur? sicut Iesus Christus homo non<lb n="5"/>
            a filio dei, id est uirtute et sapientia dei. per quam facta <lb/>
            s:mt omnia, missus est, sed ita susceptus secundum catholir-am <lb/>
            fidem, ut ipse esset dei filius, id est in illo ipso dei <lb/>
            sapientia sanandis peccatoribus adpareret: sic se ille uoluit ab <lb/>
            spiritu sancto, quem Christus promisit. uideri esse susceptum. <lb n="10"/>
            ut iam cum audimus Manichaeum spiritum sanctum, intellegamus <lb/>
            apostolum Iesu Christi, id est missum a Iesu Christo, <lb/>
            qui eum se missurum esse promisit. singularis audacia ista <lb/>
            et ineffabile sacrilegium! 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed tamen quaero, cum pater et filius et spiritus sanctus<lb n="15"/>
            nobis etiam confitentibus non dispari natura copulentur, cur <lb/>
            hominem susceptum ab spiritu sancto Manichaeum non putatis <lb/>
            turpe natum ex utroque sexu praedicare, hominem autem <lb/>
            susceptum ab unigenita sapientia dei natum de uirgine credere <lb/>
            formidatis? si caro humana, si concubitus uiri, si uterus <lb n="20"/>
            mulieris non potuit inquinare spiritum sanctum, quomodo <lb/>
            potuit uirginis uterus inquinare dei sapientiam? Manichaeus <lb/>
            ergo iste, qui sancto spiritu et euangelica lectione gloriatur. <lb/>
            necesse est uobis concedat aut missum se esse a sancto <lb/>
            spiritu aut susceptum. si missus est, paracleti se apostolum <lb n="25"/>
            dicat; si susceptus, concedat ei hominem matrem, quem suscepit <lb/>
            unigenitus filius dei, si ei, quem suscepit spiritus sanctus, <lb/>
            concedit et patrem. credat uirginitate Mariae uerbum dei non

<note type="footnote"> 1 quotiescumqueHVOSb 3 hereticorumPS impulitP 4u$ll$tuellet2ir <lb/>
            H dei filio <hi rend="italic">b</hi> quem <hi rend="italic">T</hi> 8 ipse <hi rend="italic">om. V</hi> illo <hi rend="italic">om. T</hi> 9 appareret <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            ab] a <hi rend="italic">HTCSVb</hi> 11 ut iam] etiam <hi rend="italic">P</hi> utinam <hi rend="italic">H</hi> iam om. <hi rend="italic">VLT</hi> <lb/>
            quum <hi rend="italic">P</hi> cum iam audiuim\' <hi rend="italic">b</hi> 13 audatia <hi rend="italic">T</hi> 15 K <hi rend="italic">H</hi> quero <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            qufl <hi rend="italic">P</hi> 16 copuletur <hi rend="italic">P</hi> quur <hi rend="italic">P</hi> 17 putat <hi rend="italic">T</hi> 22 uterus uir. <lb/>
            ginis <hi rend="italic">VHCSb</hi> sapientiam dei <hi rend="italic">V</hi> 23 <hi rend="italic">post</hi> qui <hi rend="italic">add</hi>. de <hi rend="italic">HTCSVb</hi> apiritu <lb/>
            sancto <hi rend="italic">b</hi> 24 nobis <hi rend="italic">T</hi> spiritu sancto <hi rend="italic">SVCb</hi> 25 paracliti <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            26 Busceptus est <hi rend="italic">b</hi> homini <hi rend="italic">TSVCLb</hi> 27 dei <hi rend="italic">&lt;m. HTCSVb</hi> 28 concedat <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> uirginitati <hi rend="italic">P</hi> </note><lb/>
             
<pb n="201"/>
            esse pollutum, si concubitu parentum suorum sanctum spiritum <lb/>
            non potuisse pollui ut credamus hortatur. quodsi dixeritis <lb/>
            non in utero uel ante uterum, sed iam natum Manichaeum <lb/>
            ab spiritu sancto esse susceptum, sufficit, ut fateamini habuisse <lb/>
            carnem de uiro et femina procreatam. cum enim uos non <lb n="5"/>
            timeatis uiscera et sanguinem Manichaei de humano concubitu <lb/>
            uenientem et intestina fimo plena, quae illa caro /jestabat, et <lb/>
            his omnibus non credatis contaminatum esse spiritum sanctum, <lb/>
            a quo illum hominem susceptum esse creditis: cur ego uterum <lb/>
            uirginalem et intacta genitalia reformidem et non potius <lb n="10"/>
            credam sapientiam dei in ipsis maternis uisceribus homine <lb/>
            suscepto inmaculatam sinceramque mansisse ? quapropter quoniam <lb/>
            siue missum siue susceptum a paracleto se Manichaeus <lb/>
            uester adfirmet, nihil horum poterit obtinere, ego iam cautior <lb/>
            neque missum eum credo neque susceptum. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nam quod addidit dicens: prouidentia dei patris, <lb/>
            quid aliud ambiuit Iesu Christo nominato. cuius se dicit <lb/>
            apostolum, et deo patre, cuius prouidentia missum se dicit <lb/>
            a filio, nisi ut spiritum sanctum ipsum esse tertium crederemus? <lb/>
            sic enim scribit: Manichaeus apostolus Iesu Christi <lb n="20"/>
            prouidentia dei patris. spiritus sanctus nominatus non est, <lb/>
            qui maxime debuit ab eo nominari, qui nobis apostolatum <lb/>
            suum paracleti promissione commendat, ut euangelica auctoritate <lb/>
            inperitos premat. quod cum a uobis quaeritur, respondetis <lb/>
            utique Manichaeo apostolo nominato sanctum spiritum <lb n="25"/>
            paracletum nominari, quia in ipso uenire dignatus est. quaero <lb/>
            ergo, sicut superius dicebam, quare exhorreatis, cum dicit

<note rend="script" type="footnote"> 1 spiritum sanctum <hi rend="italic">H T C SVLb</hi> 3 <hi rend="italic">post</hi> utero 3 <hi rend="italic">litt. eras. T</hi> <lb/>
            4 <hi rend="italic">a STCSVb</hi> 5 procreatum <hi rend="italic">V</hi> quum <hi rend="italic">P 6 post timeatis add. T dicere</hi> <lb/>
            I l <lb/>
            9 quur <hi rend="italic">P</hi> 10 gentilia <hi rend="italic">(corr. m. 1) P genetalia V post</hi> genitalia <hi rend="italic">add</hi>. <lb/>
            ita <hi rend="italic">T, (8. I.) R</hi> 12 immaculatam <hi rend="italic">P</hi> sincerissimamque <hi rend="italic">T</hi> 14 affirmet <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> nichil <hi rend="italic">V</hi> optinere <hi rend="italic">P</hi> 17 ambibit <hi rend="italic">P</hi> quuins <hi rend="italic">P</hi> 18 apostolum <lb/>
            <hi rend="italic">in ras.) H</hi> quuius <hi rend="italic">P</hi> 19 tertium esse <hi rend="italic">b</hi> 21 prouidentia <lb/>
            (ui 8. <hi rend="italic">I.) H</hi> 22 debuit] destitit <hi rend="italic">HT</hi> ę.ąęQ ab eo <hi rend="italic">V</hi> 23 commendant <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            24 imperitos <hi rend="italic">P</hi> premat imperitos <hi rend="italic">V</hi> pmat <hi rend="italic">T</hi> quum P responditis <lb/>
            P 25 nominato (to <hi rend="italic">8. I.) T</hi> spiritum sanctum <hi rend="italic">SCVTb</hi> <lb/>
            26 K <hi rend="italic">H</hi> 27 exhorreatis (h 8. <hi rend="italic">I.) H</hi> </note><lb/>
             
<pb n="202"/>
            catholica eum, in quo uenit diuina sapientia, natum esse de <lb/>
            uirgine, cum uos eum, in quo spiritum sanctum uenisse praedicatis, <lb/>
            natum de femina uiro mixta nihil horreatis. quid ergo <lb/>
            aliud suspicer nescio, nisi quia iste Manichaeus, qui per <lb/>
            Christi nomen ad inperitorum animos aditum quaerit, pro ipso<lb n="5"/>
            Christo se coli uoluit. hoc unde coniciam, breuiter dicam. <lb/>
            cum saepe. a uobis quaererem illo tempore. quo uos audiebam, <lb/>
            quae causa. esset, quod pascha domini plerumque nulla, interdum <lb/>
            a paucis tepidissima celebritate frequentaretis nullis <lb/>
            uigiliis, nullo prolixiore ieiunio indicto auditoribus, nullo denique<lb n="10"/>
            festiuiore adparatu, cum bema uestrum. id est diem, quo <lb/>
            Manichaeus occisus est, quinque gradibus instructo tribunali <lb/>
            et pretiosis linteis adornato atque in promptu posito et obiecto <lb/>
            adorantibus magnis honoribus prosequamini: hoc ergo <lb/>
            cum quaererem, respondebatur eius diem passionis celebrandum<lb n="15"/>
            esse, qui uere passus esset; Christum autem, qui natus <lb/>
            non esset, neque ueram, sed simulatam carnem humanis oculis <lb/>
            ostendisset, non pertulisse, sed finxisse passionem. quis non <lb/>
            gemescat homines. qui se christianos dici uolunt, timere, ne <lb/>
            polluatur ueritas de uirginis utero, et de mendacio non timere ? <lb n="20"/>
            sed ut ad rem redeam, quis non suspicetur, cum diligenter <lb/>
            adtenderit, ideo negari a Manichaeo Christum natum esse de <lb/>
            femina et humanum corpus habuisse, ne passio eius, quod <lb/>
            totius iam orbis festissimum tempus est. ab eis, qui sibi <lb/>
            credidissent, celebraretur et non tanta deuotione diem mortis

<note rend="script" type="footnote"> 1 catholica] catholica ecclesia <hi rend="italic">TSCRb</hi> esse <hi rend="italic">om. b</hi> 2 quum P <lb/>
            5 imperitorum P animum P additum <hi rend="italic">V</hi> xpo ipso <hi rend="italic">Tb</hi> 7 sepe <hi rend="italic">T <lb/>
            a (s. I.) H audiebam (i «. I.) H 8 pascha e§§$t V</hi> domini <hi rend="italic">(i corr. <lb/>
             ex</hi> e) <hi rend="italic">H</hi> nulla (a in <hi rend="italic">ras. wid. corr. esse ex</hi> nullum) <hi rend="italic">H</hi> nullum <hi rend="italic">Tb</hi> <lb/>
            9 cęlebritate <hi rend="italic">T</hi> frequentaretur <hi rend="italic">VT</hi> 10 uigiliis fi <hi rend="italic">fin. s. I.) H</hi> audit. <lb/>
            uestris <hi rend="italic">b</hi> 11 festiuiore, a paratu <hi rend="italic">H</hi> apparatu P quum P uestrum <lb/>
            bema <hi rend="italic">b</hi> 13 praetiosis <hi rend="italic">PHT</hi> adornatu <hi rend="italic">P</hi> atque] ac <hi rend="italic">TMSCVb</hi> <lb/>
            promptu <hi rend="italic">(p 8. I.) T,</hi> (0 <hi rend="italic">in</hi> u <hi rend="italic">corr.) V</hi> promtu P 14 adomantibus P <lb/>
            ego <hi rend="italic">b</hi> 15 cum] quum P <hi rend="italic">om. V</hi> respontebatur <hi rend="italic">Y</hi> 16 esset] est <hi rend="italic">Tb</hi> <lb/>
            a m <lb/>
            17 uera P <hi rend="italic">aimilanda H simulandi L T simulatam V</hi> simulata (m <hi rend="italic">add. <lb/>
            m. 1) P 19 ingemescat H ingemiscat TCSVb 20 mendatio HV</hi> 21 cum] <lb/>
            qui <hi rend="italic">HTCSVb</hi> 22 aspiceret attenderet <hi rend="italic">V</hi> attenderit P 24 tocius T potiusP </note><lb n="25"/>
             
<pb n="203"/>
            suae desiderata sollemnitas honoraret? hoc enim nobis erat <lb/>
            in illa bematis celebritate gratissimum, quod pro pascha frequentabatur, <lb/>
            quoniam uehementius desiderabamus illum diem <lb/>
            festum subtracto alio, qui solebat esse dulcissimus. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Fortasse dicas mihi: quando ergo uenit a domino promissus <lb n="5"/>
            paracletus? hic ego si non haberem aliud. quod crederem, <lb/>
            facilius eum adhuc uenturum expectarem quam per <lb/>
            Manichaeum uenisse concederem. nunc uero cum in actibus <lb/>
            apostolorum manifestissime sancti spiritus praedicetur aduentus, <lb/>
            quae me necessitas cogit haereticis tam periculose et tam <lb n="10"/>
            facile credere? in libro enim memorato sic scriptum est: <lb/>
            primum quidem sermonem fecimus de omnibus. o Theophile, <lb/>
            quae coepit Iesus facere et docere in die, qua <lb/>
            apostolos elegit per spiritum sanctum et praecepit <lb/>
            praedicare euangelium. quibus praebuit se uiuum <lb n="15"/>
            post passionem in multis argumentis dierum, uisus <lb/>
            est eis per dies quadraginta et docens de regno dei, <lb/>
            quomodo conuersatus sit cum illis et praeceperit eis, <lb/>
            ne discederent ab Hierosolymis, sed sustinerent pollicitationem <lb/>
            patris, quam audistis, inquit ex ore meo\' <lb n="20"/>
            quoniam Iohannes quidem baptizauit aqua, uos autem <lb/>
            spiritu sancto incipietis baptizari: quem et accepturi <lb/>
            estis non post multos dies istos usque ad pentecosten. <lb/>
            illi quidem cum uenissent, interrogabant eum dicentes: <lb/>
            domine, si hoc in tempore repraesentaberis,

<note type="footnote">12 Act. 1. 1 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 solempnitas <hi rend="italic">VT</hi> 2 pro <hi rend="italic">om. SVCL</hi> per <hi rend="italic">b</hi> frequentabatur (abatur <lb/>
            <hi rend="italic">in ras.) H</hi> 4 festum (u <hi rend="italic">sup</hi>. e) <hi rend="italic">H</hi> cĮę(&gt;ę"(&gt;"ţ esse solebat <hi rend="italic">V</hi> 5 K <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            uenit (T m <hi rend="italic">ras.) H</hi> 8 concedere T 9 praedicetur (prae s. <hi rend="italic">I. a<lb/>
             m</hi>. 2) <hi rend="italic">T</hi> 10 hereticis <hi rend="italic">HP</hi> 11 scribtum P 12 <hi rend="italic">Capitulum add. a <lb/>
            m</hi>. 2 <hi rend="italic">ante</hi> primum T <hi rend="italic">feciHTCSVLb</hi> teophile T theofile P <hi rend="italic">13 ihs xpa F<lb/>
             post</hi> docere 2 <hi rend="italic">litt. eras. T</hi> 14 elegit apostoloa <hi rend="italic">T</hi> 15 se ipsQ <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            17 <hi rend="italic">post</hi> dei <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">HTVCSb</hi> 18 sit] est <hi rend="italic">V</hi> praecepit <hi rend="italic">V</hi> 19 hierosolimis <lb/>
            <hi rend="italic">H</hi> ierosolym\'itanis <hi rend="italic">V</hi> iherosolimis <hi rend="italic">T</hi> 20 inquid <hi rend="italic">H</hi> 22 baptizare <lb/>
            <hi rend="italic">Tb</hi> et incipietis accepturi <hi rend="italic">V</hi> 24 quam P conuenientes <hi rend="italic">b<lb/>
             (in marg</hi>. al. cum conuenissent) 25 in hoc <hi rend="italic">T</hi> representaueris <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            representabis <hi rend="italic">b</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="204"/>
            et quando regnum Israhel. ille autem dixit: nemo <lb/>
            potest cognoscere tempus, quod pater posuit in sua <lb/>
            potestate; sed accipietis uirtutem spiritus sancti <lb/>
            superuenientem in uos et eritis mihi testes apud <lb/>
            Hierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in<lb n="5"/>
            totam terram. ecce habes, ubi commemorauit discipulos <lb/>
            pollicitationis paternae, quam ex ore eius audierant de uenturo <lb/>
            spiritu sancto. nunc uideamus, quando sit missus. paulo post <lb/>
            enim sequitur et dicit: in illo tempore, quo subpletus <lb/>
            est dies pentecostes, fuerunt omnes eadem animatione<lb n="10"/>
            simul in unum; et factus est subito de caelo <lb/>
            sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et inpleuit <lb/>
            totum illum locum, in quo erant sedentes; et uisae <lb/>
            sunt illis linguae diuisae quasi ignis, qui et insedit <lb/>
            super unumquemque illorum. et inpleti sunt omnes<lb n="15"/>
            spiritu sancto et coeperunt loqui linguis, quomodo <lb/>
            spiritus dabat eis pronuntiare. Hierosolymis autem <lb/>
            fuerunt habitantes Iudaei, homines ex omni natione, <lb/>
            quae est sub caelo. et cum facta esset uox, conlecta <lb/>
            est turba et confusa est, quoniam audiebat unusquisque<lb n="20"/>
            suo sermone et suis linguis loquentes eos. <lb/>
            stupebant autem et admirabantur ad inuicem dicentes: <lb/>
            nonne omnes, qui loquuntur, natione sunt <lb/>
            Galilaei? et quomodo agnoscimus in illis sermonem, <lb/>
            in quo nati sumus? Parthi, Medi, Elamitae et qui inhabitant <lb n="25"/>
            Mesopotamiam. Armeniam et Cappadociam,

<note type="footnote">9 Act. 2, 1 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 et quando <hi rend="italic">om. b</hi> israhel] strahel P 4 apud] apud <hi rend="italic">(sup. exp</hi>. in <lb/>
            <hi rend="italic">scoperscr</hi>. m. 2) <hi rend="italic">H</hi> 5 iherusalem T iudea P 7 de spiro s. uenturo <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            8 missus ait <hi rend="italic">V</hi> enim post <hi rend="italic">b</hi> 9 suppletus P supletus <hi rend="italic">H</hi> 10 pentechostes <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> animationes <hi rend="italic">H</hi> animatione <hi rend="italic">(corr. ex</hi> amonitione) <hi rend="italic">V</hi> 12 quasiJ <lb/>
            tanquam <hi rend="italic">b</hi> impleuit P 13 illud illum <hi rend="italic">V</hi> 16 quomodo] prout <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            17 spiritus scs <hi rend="italic">T</hi> dabat spiritus <hi rend="italic">V</hi> pronunciare <hi rend="italic">T</hi> hierusolimis <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            18 erant b 19 esset] est <hi rend="italic">b</hi> collecta P 22 mirabantur <hi rend="italic">b</hi> 23 locuntur H <lb/>
            nationes <hi rend="italic">H</hi> nationis <hi rend="italic">VL</hi> 24 galilaea <hi rend="italic">H</hi> galilei <hi rend="italic">T</hi> 25 habitftt <hi rend="italic">Tb</hi> <lb/>
            26 mesopothamiam <hi rend="italic">V</hi> capadoriani <hi rend="italic">H</hi> </note><lb/>
             
<pb n="205"/>
            Pontum. Asiam, Phrygiam et Pamphyliam, Aegyptum <lb/>
            et regiones Africae, quae est ad Cyrenen; et qui aduenerant <lb/>
            Romani et Iudaei incolae et Cretenses et <lb/>
            Arabes audiebant loquentes illos suis linguis magnalia <lb/>
            dei. stupebant autem et haesitabant ob id. <lb n="5"/>
            quod factum est, dicentes: quidnam hoc uult esse? <lb/>
            alii autem inridebant dicentes: hi musto omnes onerati <lb/>
            sunt. ecce, ubi uenit spiritus sanctus. quid uultis amplius? <lb/>
            si scripturis credendum est, cur non his potius credam, <lb/>
            quae robustissima auctoritate firmatae sunt, quae cum ipso <lb n="10"/>
            euangelio, ubi promissum sanctum spiritum pariter credimus, <lb/>
            innotescere populis et commendari posteris praedicarique <lb/>
            meruerunt? hos ergo actus apostolorum euangelio pari auctoritate <lb/>
            coniunctos cum lego, inuenio non solum esse promissum <lb/>
            illis ueris apostolis sanctum spiritum, sed etiam tam manifeste <lb n="15"/>
            missum, ut nullus de hac re locus relinqueretur erroribus. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Clarificatio enim domini nostri apud homines resurrectio <lb/>
            est a mortuis et in caelum ascensio. scriptum est autem in <lb/>
            ipso euangelio <sic>xaxa</sic> \'<sic>IcorivvTjv</sic>: spiritus autem nondum erat <lb/>
            datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. si ergo <lb n="20"/>
            propterea nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus, <lb/>
            clarificato Iesu necessario statim datus est. et propter <lb/>
            ipsam geminam clarificationem, secundum hominem et secundum <lb/>
            deum, bis datus est etiam spiritus sanctus: semel, postquam <lb/>
            resurrexit a mortuis, cum insufflauit in faciem discipulorum <lb n="25"/>
            dicens: accipite spiritum sanctum; et iterum,

<note type="footnote">19 Ioh. 7, 39 26 Ioh. 20, 22 </note>

<note type="footnote">1 et aaiam T <hi rend="italic">post</hi> asiam <hi rend="italic">add. et HVTCb</hi> frygiam P phrigiam <hi rend="italic">T <lb/>
            pamphiliam PT egyptum H 2 regionem HVTb cirenen T quirenen P</hi> <lb/>
            8 <hi rend="italic">ante</hi> incolae <hi rend="italic">add. etHVTb</hi> 4 illos] eos <hi rend="italic">V</hi> 5 hesitabant <hi rend="italic">PH</hi> 7 hii <hi rend="italic">HV</hi> <lb/>
            honerati <hi rend="italic">V</hi> 9 scribtoris <hi rend="italic">HP</hi> quur P 11 spiritum sanctum <hi rend="italic">TSCVR</hi> <lb/>
            12 populis (i in <hi rend="italic">ras.) H</hi> posteris <hi rend="italic">(pr</hi>. s <hi rend="italic">8. I.) H</hi> 14 quum <hi rend="italic">P</hi> 15 ueris] <lb/>
            uiria <hi rend="italic">HT</hi> spiritum sanctum <hi rend="italic">V</hi> manifeste missum] manifestissimum <lb/>
            (ma <hi rend="italic">8. I.) HT</hi> 16 relinquatur b 17 nostri iesu christi <hi rend="italic">b</hi> aput P <lb/>
            19 cata iohannê <hi rend="italic">lib., b (in mg</hi>. al. secundum ioh.) 22 clarificato] clarificatio <lb/>
            P Iesu <hi rend="italic">om. P</hi> statim necessario <hi rend="italic">V</hi> 24 bis etia datuR 6 <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            25 quum P insuflauit P </note><lb/>
             
<pb n="206"/>
            postquam ascendit in caelum decem diebus transactis: qui <lb/>
            numerus perfectionem significat, cum septenario numero. quo <lb/>
            condita uniuersa consistunt, additur trinitas conditoris. de <lb/>
            quibus rebus inter spiritales uiros pie cauteque multa tractantur. <lb/>
            sed ego a proposito non recedam; suscepi enim prius<lb n="5"/>
            uobiscum sic agere, ut non uos ego doceam, quod superbum <lb/>
            fortasse arbitramini. sed tamquam ipse a uobis discere studeam, <lb/>
            quod nouem annis non potui. quapropter habeo, quibus <lb/>
            litteris credam de aduentu spiritus sancti: quibus me credere <lb/>
            si prohibetis, ne temere credam quod nescio — sic enim<lb n="10"/>
            soletis monere —, multo minus uestris litteris credam. quare <lb/>
            aut omnes libros auferte de medio et disputando pandite ueritatem, <lb/>
            de qua dubitare non possim, aut tales proferte libros, <lb/>
            quibus non mihi cum adrogantia inponatur, quod credam, <lb/>
            sed exhibeatur sine fraude. quod discam. fortasse. inquis, et<lb n="15"/>
            haec epistula talis est. nolo ergo in eius limine ulterius inmorari: <lb/>
            interiora uideamus. 
</p></div></div></body></text></TEI>