<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Uideamus igitur, quid me doceat Manichaeus, et potissimum <lb/>
            illum consideremus librum, quem Fundamenti epistulam <lb/>
            dicitis, ubi totum paene, quod creditis, continetur. ipsa enim <lb/>
            nobis illo tempore miseris quando lecta est, inluminati dicebamur <lb/>
            a uobis. certe sic incipit: Manichaeus apostolus <lb n="10"/>
            
</p><p rend="script">Iesu Christi prouidentia dei patris. haec sunt salubria <lb/>
            uerba de perenni ac uiuo fonte. iam cum bona patientia, <lb/>
            si placet, adtendite, quid quaeram. non credo esse istum <lb/>
            apostolum Christi. quaeso, ne suscenseatis et male dicere incipiatis. <lb/>
            nostis enim me statuisse nihil a uobis prolatum <lb n="15"/>
            temere credere. quaero ergo, quis sit iste Manichaeus. respondebitis: <lb/>
            apostolus Christi. non credo; quid iam dicas aut <lb/>
            facias, non habebis. promittebas enim scientiam ueritatis, et <lb/>
            nunc quod nescio cogis, ut credam. euangelium mihi fortasse <lb/>
            lecturus es et inde Manichaei personam temptabis adserere. si <lb n="20"/>
            ergo inuenires aliquem, qui euangelio nondum credit, quid <lb/>
            faceres dicenti tibi: non credo? ego uero euangelio non crederem, <lb/>
            nisi me catholicae ecclesiae conmoueret auctoritas.I <lb/>
            quibus ergo obtemperaui dicentibus: crede euangelio, cur eis <lb/>
            non obtemperem dicentibus mihi: noli credere Manichaeis ? <lb n="25"/>
            elige, quid uelis. si dixeris: crede catholicis, ipsi me monent, <lb/>
            ut nullam fidem adcommodem uobis; quapropter non possum

<note rend="script" type="footnote"> 1 dubio <hi rend="italic">T</hi> 2 pmonenda <hi rend="italic">(s. I. i</hi> pponenda) <hi rend="italic">H</hi> omnibus illis <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            3 et non] nec <hi rend="italic">T</hi> 5 religionis <hi rend="italic">HTHCSVLb</hi> 6 K <hi rend="italic">H</hi> toceat <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            manicheus (e pro ae semper) <hi rend="italic">PH</hi> 7 quam <hi rend="italic">HLb</hi> 9 inluminati] <lb/>
            uo <lb/>
            inclinati <hi rend="italic">TLb</hi> inclinatis <hi rend="italic">V dicentibus V dicebamus 6</hi> 10 a uobis] ab$is <lb/>
            <hi rend="italic">(corr. tn 1) P amen b</hi> 12 perhenni <hi rend="italic">VT</hi> 13 attendite <hi rend="italic">P</hi> istum esseHCb <lb/>
            16quero <hi rend="italic">T</hi> quial <hi rend="italic">qui (d er.) H</hi> iste] ille <hi rend="italic">b</hi> 18 fatias <hi rend="italic">V</hi> promittebat <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 19 fortasse mihi <hi rend="italic">b</hi> 20 temtabis <hi rend="italic">P</hi> tentabis <hi rend="italic">Hb</hi> asserere P <lb/>
            21 inuenires (s <hi rend="italic">s. I. a m. 1) H</hi> inuenirem <hi rend="italic">b</hi> 23 commoueret <hi rend="italic">P</hi> cõmoneret <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 24 credite <hi rend="italic">b</hi> quur <hi rend="italic">P</hi> 26 quid (i <hi rend="italic">corr. ex</hi> o) <hi rend="italic">H</hi> ipsi <lb/>
            <hi rend="italic">(corr. ex</hi> ipse) <hi rend="italic">H</hi> mouent <hi rend="italic">T</hi> 27 accomodem <hi rend="italic">P</hi> </note><lb/>
             
<pb n="198"/>
            illis credens nisi tibi non credere. si dixeris: noli catholicis <lb/>
            credere, non recte facies per euangelium me cogere ad <lb/>
            Manichaei fidem, quia ipsi euangelio catholicis praedicantibus <lb/>
            credidi. si autem dixeris: recte credidisti catholicis laudantibus <lb/>
            euangelium, sed non recte illis credidisti uituperantibus Manichaeum,<lb n="5"/>
            usque adeo me stultum putas, ut nulla reddita ratione, <lb/>
            quod uis credam, quod non uis. non credam? multo enim <lb/>
            iustius atque cautius facio, si catholicis quoniam semel credidi, <lb/>
            ad te non transeo, nisi me non credere iusseris, sed <lb/>
            apertissime ac manifestissime scire aliquid feceris. quocirca si<lb n="10"/>
            mihi rationem redditurus es. dimitte euangelium. si ad euangelium <lb/>
            te tenes, ego me ad eos teneam, quibus praecipientibus <lb/>
            euangelio credidi, et his iubentibus tibi omnino non <lb/>
            credam. quodsi forte in euangelio aliquid apertissimum de <lb/>
            Manichaei apostolatu inuenire potueris, infirmabis mihi catholicorum<lb n="15"/>
            auctoritatem, qui iubent, ut tibi non credam: qua <lb/>
            infirmata iam nec euangelio credere potero. quia per eos illi <lb/>
            credideram. ita nihil apud me ualebit, quicquid inde protuleris. <lb/>
            quapropter si nihil manifestum de Manichaei apostolatu in <lb/>
            euangelio reperitur, catholicis potius credam quam tibi. si <lb n="20"/>
            autem aliquid inde manifestum pro Manichaeo legeris, nec <lb/>
            illis nec tibi: illis, quia de te mihi mentiti sunt; tibi autem. <lb/>
            quia eam scripturam mihi profers, cui per illos credideram, <lb/>
            qui mihi mentiti sunt. sed absit. ut euangelio ego non credam. <lb/>
            illi enim credens non inuenio, quomodo possim etiam tibi <lb n="25"/>
            credere; apostolorum enim nomina, quae ibi leguntur. non <lb/>
            inter se continent nomen Manichaei. in locum autem traditoris <lb/>
            Christi quis successerit, in apostolorum actibus legimus: cui

<note type="footnote"> 26 cf. Matth. 10, 2 sqq. Marc. 3. 16 sqq. Luc. 6. 13 sqq. <lb/>
            28 Act. 1, 26 </note>

<note type="footnote"> 1 nisi] non <hi rend="italic">V</hi> 7 multo] Efl stulto T 8 atque] et <hi rend="italic">b</hi> 10 manifestissime <lb/>
            ac apertissime <hi rend="italic">HCSTb</hi> aliquid scire <hi rend="italic">T</hi> 12 ego <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            me om. <hi rend="italic">VL</hi> ad eos me <hi rend="italic">Tb</hi> 13 tibi <hi rend="italic">8. I. T</hi> 18 aput P <lb/>
            ualebis <hi rend="italic">b</hi> 19 nichil (sit: <hi rend="italic">Bempar) T</hi> 20 repperitur <hi rend="italic">PH</hi> 21 autem <lb/>
            <hi rend="italic">om. T</hi> inde aliquid <hi rend="italic">b</hi> 28 scribturam <hi rend="italic">P</hi> 24 <hi rend="italic">ante</hi> sed K <hi rend="italic">H</hi> ego <lb/>
            euangelio <hi rend="italic">b</hi> 25 non credens <hi rend="italic">T</hi> 28 quis] qui <hi rend="italic">HTVb</hi> <lb/>
            I </note><lb/>
             
<pb n="199"/>
            libro necesse est me credere, si credo euangelio. quoniam <lb/>
            utramque scripturam similiter mihi catholica commendat auctoritas. <lb/>
            in eodem etiam libro de uocatione atque apostolatu <lb/>
            Pauli uulgatissimam tenemus historiam. lege mihi iam, si <lb/>
            potes, in euangelio, ubi Manichaeus apostolus dictus est, uel <lb n="5"/>
            in aliquo alio libro, cui me iam credidisse confiteor. an illud <lb/>
            lecturus es, ubi spiritum sanctum paracletum dominus promisit <lb/>
            apostolis ? de quo loco uide, quot et quanta sint, quae <lb/>
            me reuocent et deterreant, ne Manichaeo credam. <lb/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>