<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="42" subtype="chapter" type="textpart"><p>Non ergo in hac pulchritudine quaeramus, quod non <lb/>
            accepit; quae ideo infima est, quia quod quaerimus, non <lb/>
            accepit; et in eo, quod accepit, laudemus deum, quia tantum <lb n="20"/>
            speciei bonum etiam huic quamuis infimae dedit. nec ei tamen <lb/>
            ut amatores eius inhaereamus, sed ut dei laudatores eam <lb/>
            transgrediamur, ut supra eam conlocati de illa iudicemus, <lb/>
            non ei conexi in illa iudicemur. festinemusque ad illud bonum. <lb/>
            quod nec locis grassatur nec tempore uoluitur et unde speciem <lb n="25"/>
            formamque accipiunt omnes locales temporalesque naturae. <lb/>
            ad quod uidendum mundemus cor per fidem domini nostri

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 uides] ut des T</hi> 3 qunrP <hi rend="italic">dedit iensHTVCSL</hi> 5 iustissimum et <lb/>
            ordinatiMimum <hi rend="italic">V</hi> 6 emissa <hi rend="italic">PHVT</hi> 7 noster et] noster ex <hi rend="italic">HTVSCRb</hi> <lb/>
            peuntium <hi rend="italic">b</hi> 8 ac successione <hi rend="italic">om. 8</hi> et <hi rend="italic">om. HSR</hi> 11 et] <lb/>
            * T i <lb/>
            nt <hi rend="italic">(corr. m. 1) P</hi> 12 cuius <hi rend="italic">s. I. H</hi> quuius P 14 aderemus qd <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            15 dum] cum <hi rend="italic">b</hi> 16 <hi rend="italic">post</hi> diligimus <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">HTVCSb</hi> pęnas <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            17 diligere] diliere Hl 18 queramus <hi rend="italic">T</hi> 19 quod] que <hi rend="italic">V</hi> ZO qui <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            21 huic] fuit P infime <hi rend="italic">T</hi> 22 inhereamus <hi rend="italic">PT</hi> 23 illa] ea <hi rend="italic">b</hi> 24 conneii 8 <lb/>
            festinemusque <hi rend="italic">inc. cap</hi>. 42 in <hi rend="italic">b</hi> festinemus quia P 25 crassatur <hi rend="italic">HVLTb</hi> <lb/>
            tempore (m. <hi rend="italic">er.) H</hi> 26 formamque <hi rend="italic">om. L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="248"/>
            Iesu Christi, qui ait: beati mundicordes, quoniam ipsi <lb/>
            deum uidebunt. non enim eos oculos ad illud bonum cernendum <lb/>
            praeparari oportet, quibus cernitur ista lux diffusa <lb/>
            per locos, et non ubique integra, sed aliam partem hic habens <lb/>
            et alibi aliam. uerum illum aspectum aciemque purgemus,<lb n="5"/>
            qua cernitur, quantum in hac uita licet, quid sit iustum, <lb/>
            quid pium; quae sit sapientiae pulchritudo: quae quisquis <lb/>
            cernit, praeponit longe omnium localium spatiorum plenitudini <lb/>
            et sentit, ut ista cernat, non per locorum spatia diffundi <lb/>
            aciem mentis suae, sed incorporea potentia stabiliri. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>