<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="41" subtype="chapter" type="textpart"><p>Cur ergo, inquis, quod naturae deus dedit, tollit corruptio? <lb/>
            non tollit, nisi ubi permittit deus; ibi autem permittit, <lb/>
            ubi ordinatissimum et iustissimum iudicat pro rerum gradibus <lb n="5"/>
            et pro meritis animarum. nam et species uocis emissae praeterit <lb/>
            et silentio perimitur; et tamen sermo noster et praetereuntium <lb/>
            uerborum decessione ac successione peragitur et moderatis <lb/>
            silentiorum interuallis decenter suauiterque distinguitur. <lb/>
            ita sese habet etiam temporalium natururum infima pulchritudo, <lb n="10"/>
            ut rerum transitu peragatur et distinguatur morte nascentium. <lb/>
            cuius pulchritudinis ordinem et modos si posset capere <lb/>
            sensus noster atque memoria, ita nobis placeret, ut defectus, <lb/>
            quibus distinguitur, nec corruptiones uocare auderemus; quod <lb/>
            autem in eius pulchritudinis parte laboramus, dum nos fluentia <lb n="15"/>
            deserunt temporalia, quae diligimus, peccatorum poenas luimus <lb/>
            et sempiterna diligere commonemur. 
</p></div></div></body></text></TEI>