<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="41" subtype="chapter" type="textpart"><p>Cur ergo, inquis, quod naturae deus dedit, tollit corruptio? <lb/>
            non tollit, nisi ubi permittit deus; ibi autem permittit, <lb/>
            ubi ordinatissimum et iustissimum iudicat pro rerum gradibus <lb n="5"/>
            et pro meritis animarum. nam et species uocis emissae praeterit <lb/>
            et silentio perimitur; et tamen sermo noster et praetereuntium <lb/>
            uerborum decessione ac successione peragitur et moderatis <lb/>
            silentiorum interuallis decenter suauiterque distinguitur. <lb/>
            ita sese habet etiam temporalium natururum infima pulchritudo, <lb n="10"/>
            ut rerum transitu peragatur et distinguatur morte nascentium. <lb/>
            cuius pulchritudinis ordinem et modos si posset capere <lb/>
            sensus noster atque memoria, ita nobis placeret, ut defectus, <lb/>
            quibus distinguitur, nec corruptiones uocare auderemus; quod <lb/>
            autem in eius pulchritudinis parte laboramus, dum nos fluentia <lb n="15"/>
            deserunt temporalia, quae diligimus, peccatorum poenas luimus <lb/>
            et sempiterna diligere commonemur. 
</p></div><div n="42" subtype="chapter" type="textpart"><p>Non ergo in hac pulchritudine quaeramus, quod non <lb/>
            accepit; quae ideo infima est, quia quod quaerimus, non <lb/>
            accepit; et in eo, quod accepit, laudemus deum, quia tantum <lb n="20"/>
            speciei bonum etiam huic quamuis infimae dedit. nec ei tamen <lb/>
            ut amatores eius inhaereamus, sed ut dei laudatores eam <lb/>
            transgrediamur, ut supra eam conlocati de illa iudicemus, <lb/>
            non ei conexi in illa iudicemur. festinemusque ad illud bonum. <lb/>
            quod nec locis grassatur nec tempore uoluitur et unde speciem <lb n="25"/>
            formamque accipiunt omnes locales temporalesque naturae. <lb/>
            ad quod uidendum mundemus cor per fidem domini nostri

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 uides] ut des T</hi> 3 qunrP <hi rend="italic">dedit iensHTVCSL</hi> 5 iustissimum et <lb/>
            ordinatiMimum <hi rend="italic">V</hi> 6 emissa <hi rend="italic">PHVT</hi> 7 noster et] noster ex <hi rend="italic">HTVSCRb</hi> <lb/>
            peuntium <hi rend="italic">b</hi> 8 ac successione <hi rend="italic">om. 8</hi> et <hi rend="italic">om. HSR</hi> 11 et] <lb/>
            * T i <lb/>
            nt <hi rend="italic">(corr. m. 1) P</hi> 12 cuius <hi rend="italic">s. I. H</hi> quuius P 14 aderemus qd <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            15 dum] cum <hi rend="italic">b</hi> 16 <hi rend="italic">post</hi> diligimus <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">HTVCSb</hi> pęnas <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            17 diligere] diliere Hl 18 queramus <hi rend="italic">T</hi> 19 quod] que <hi rend="italic">V</hi> ZO qui <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            21 huic] fuit P infime <hi rend="italic">T</hi> 22 inhereamus <hi rend="italic">PT</hi> 23 illa] ea <hi rend="italic">b</hi> 24 conneii 8 <lb/>
            festinemusque <hi rend="italic">inc. cap</hi>. 42 in <hi rend="italic">b</hi> festinemus quia P 25 crassatur <hi rend="italic">HVLTb</hi> <lb/>
            tempore (m. <hi rend="italic">er.) H</hi> 26 formamque <hi rend="italic">om. L</hi> </note><lb/>
             
<pb n="248"/>
            Iesu Christi, qui ait: beati mundicordes, quoniam ipsi <lb/>
            deum uidebunt. non enim eos oculos ad illud bonum cernendum <lb/>
            praeparari oportet, quibus cernitur ista lux diffusa <lb/>
            per locos, et non ubique integra, sed aliam partem hic habens <lb/>
            et alibi aliam. uerum illum aspectum aciemque purgemus,<lb n="5"/>
            qua cernitur, quantum in hac uita licet, quid sit iustum, <lb/>
            quid pium; quae sit sapientiae pulchritudo: quae quisquis <lb/>
            cernit, praeponit longe omnium localium spatiorum plenitudini <lb/>
            et sentit, ut ista cernat, non per locorum spatia diffundi <lb/>
            aciem mentis suae, sed incorporea potentia stabiliri. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="43" subtype="chapter" type="textpart"><p>Cui aspectui quoniam multum sunt inimica phantasmata, <lb/>
            quae de carnali sensu tracta imaginarie cogitatio nostra uersat <lb/>
            et continet, detestemur istam haeresim, quae suorum phantasmatum <lb/>
            fidem secuta et diuinam substantiam per locorum <lb/>
            spatia quamuis infinita uelut informem molem disiecit atque<lb n="15"/>
            diffudit et eam ex una parte truncauit, ut inueniret locum <lb/>
            malo, quod uidere non potuit non esse naturam, sed contra <lb/>
            naturam, et ipsum malum tanta specie et formis et pace <lb/>
            partium in singulis naturis uigente decorauit, quia sine his <lb/>
            bonis nullam poterat cogitare naturam, ut ea mala, quae ibi <lb n="20"/>
            reprehendit, innumerabilium bonorum copia sepeliantur. sed <lb/>
            huius uoluminis iste sit terminus; in ceteris cetera eius deliramenta <lb/>
            deo permittente atque adiuuante arguentur.

<note type="footnote"> 1 Matth. 5, 8 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 mundocordes <hi rend="italic">H</hi> mundo corde <hi rend="italic">b</hi> 3 luiista cernitur <hi rend="italic">T</hi> 5 et <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            aliam alibi <hi rend="italic">HTVR</hi> 6 qua] quae Hx quo <hi rend="italic">HYb</hi> iustum] <lb/>
            istum <hi rend="italic">Hl</hi> 7 sapientie <hi rend="italic">T</hi> 8 plenitudinis (s 8. <hi rend="italic">I. a m. 1) H</hi> 11 sunt <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> inimica sunt <hi rend="italic">b</hi> 12 carnali (na <hi rend="italic">corr. ex</hi> ni <hi rend="italic">m. 2) H</hi> imaginaria <hi rend="italic">T <lb/>
            1-3 heresem H haeresem P 14 sequuta P</hi> 15 disiecit Pl <hi rend="italic">16 et.eam H</hi> <lb/>
            ut <hi rend="italic">(ort. ex</hi> uit) <hi rend="italic">H</hi> 21 rephendit <hi rend="italic">T</hi> sepelliantur <hi rend="italic">P</hi> 22 in <lb/>
            <hi rend="italic">oni. P</hi> cgtera <hi rend="italic">T</hi> 23 arguantur <hi rend="italic">HVCSb</hi> aug. episc. aeclesiaej <lb/>
            catholicae lib. I aduersus quae fundajmenti dicitur deli/ramentis plena <lb/>
            exp. <hi rend="italic">(litter uncial.) fol. 86 P</hi> aurelii augustini contra epist. fundamenti <lb/>
            manicheorum explic. <hi rend="italic">(litt. uncial.) fol</hi>. 48 <hi rend="italic">H</hi> S. Aur. Aug. aduersus <lb/>
            manicheos contra epistolam fundamenti liber expl. <hi rend="italic">fol. 10 R</hi> Explicit <lb/>
            liber eci (bi <hi rend="italic">L)</hi> augustini contra epistola fundamenti manicheorum <hi rend="italic">fol</hi>. <lb/>
            197 <hi rend="italic">Tfol</hi>. 112 <hi rend="italic">L</hi> </note>
</p></div></div></body></text></TEI>